Quaestio 2
Quaestio 2
An Pater necessitate, seu voluntate filium genuerit.
Et videtur quod necessitate: quia illud pro ter producit necessitate, quod non potest producere: sed pater non potest filium non producere. Maior patet ex e. Perihermenias, vbi in quarto ordine modalium non possibile non esse conuertitur cum necesse esse: minorem declaro: quia si posset ipsum non producere, tunc contingenter produceret ipsum. Nam possibile non esse, & contingens esse aequipollent in secundo ordine modalium; sed nullum contingenter productum ex vi suae productionis est formaliter necesse esse, nec per consequens potest esse Deus, ergo si pater posset filium non producere, filius non esset Deus. Ex quo patet, quod illa est falsa, po ter potest filium non producere, & per consequens eius contradictoria erit vera, scilicet ista, pater non potest filium non producere: quia prima est in secundo Angulo modalium, & alia in quarto, quae semper contradicunt
Contra, delectabilissima operatio non potest esse sine actu voluntatis: sed generare diuinum est delectabilissima operatio, ergo &c. Maior patet: quia nulla potest esse delectatio absque complacentia voluntatis: minorem probo: quia operatio perfectissima est delectabilissima, vt patet 1. & 10. ethico, sed generare diuinum est operatio perfectissima. nam actus, & operationes cum specificentur ex terminis, tanto quaelibet operatio est perfectiori uanto terminus per ipsa productus est perfectior: sed filius, qui est terminus diuinae generationis, est infinitae por fectionis. Hic quattuor breuiter faciam: Primo ad declarationem terminorum ponam duas distinctiones. Secundo ostendam quomodo pater necessitate dicitur genera re filium. Tertio, quomodo voluntate. Quarto adducam aliqua contra me, & respondebo ad ea¬
RESOLVTIO. Veritas est, quod pater necessit ate quidem tum formalis exigentiae, tum immut abilitatis filium genuerit. Vnde cum id fine summa complacentia fieri non possit, volunt ate quoque eundem genuis e comprobatur.
Articulus 1
Ad declarationem terminorum ponuntur duae distinctiones
QVANTVM ad primum, primo distinguam de ne Sessitate, secundo de voluntate: Necessarium enim multis modis dicitur, vt patet 5. metaph tamen quia pra sens quaestio videtur quaerere de necessitate per respectum ad causam, siue ad principium: ideo, ceteris modis praemis is, est sciendum, quod secundum 4. causarum genera quadrupliciter per relationem ad principium, siue causam, aliqua dicuntur necessaria, & secundum hoc 4 erunt modi necessitatis.
Primus respectu causae materialis, & haec necessitas dicitur indigentiae, puta illud habet materiam partem sui siue in isto est aliquid ad modum materiae, puta potentia passiua, ideo necessario indiget conseruante: quia sibi derelictum necessario destruetur.
Secundus modus respectu causae formalis, & haec necessitas dicitur exigentiae, puta ignis est necessario calidus, quia natura sua hoc exigit.
Tertius attribuitur causae efficienti, & hoc dupliciter; quia vel tale agens huiusmodi necessitatem consequitur ex principio sibi intrinsece inexistente, & haec potest dici necessitas immutabilitatis, sicut ignis quantum est ex parte sui immutabiliter calefacit, quamuis per accidens pos set impediri, puta si deficeret sibi materia: vel tale agens consequitur huiusmodi necessitatem a principio extrinseco, nullam sibi virtutem intrinsece conferente, & haec dicitur necessitas coactionis, puta lapis aerem necessario mouet, quia a proiiciente impellitur violenter.
Articulus 2
Ostenditur quomodo pater necessitate dicitur generare filium
HIS PRAEM1SSIS, quo ad secundum principale; scilicet quomodo pater dicitur filium necessitati generare, dico, quod primus modus necessitatis in Deo ullo modo potest poni: quiae cum ipse sit purus actus; in ipso nec erit materia, nec aliquid materiale, & per conso uens nihil proueniens ex necessitate materiae in ipso locum habet. Nec quartus modus proprie in Deo potest po ni: quia Deus cum omnino sit in seipso sibi sufficiens; & omnem habeat perfectionem, ipse non agit propter aliuem finem consequendum: tamen quia bene agit Deus propter bonitatem suam communicandam, aliquo modo necessitas quarto modo dicta, cum sit conditionata. potest Deo conuenire, puta si Deus vult suam honitatem communicare homini, necesse est, vt hominem produs cat: quia ei quod omnino nihil est, nihil communicari potest. Secunda particula tertij modi penitus a Deo debet excludi: quia cum sit omnipotens, a nullo extrimiseco violentari potest.
Quaestio igitur praesens, his praedicts exclusis, supra secundo modo necessitatis, & supra prima particula tertij modi vertetur. Ideo dico, quod loquendo de secudo modo necessitatis, tunc genetatio filij est necessario in diuinis: quia natura diuina, quae est forma purissima, siue purus actus, hoc necessario exigit, quod in tribus subsistat personis: sed trinitas in diuinis esse non potest, nisi pater go neret filium, & vter que producat spiritum sanctum; ergo de necessitate naturalis, siue formalis exigentiae filius in diuinis a patre generatur. Coquendo etiam de prima particula ipsius tertij modi, pater necessario generat filium; quia immutabiliter determinatur ad generationem, filij per suam naturalem proprietatem. Vnde hos duos modos necessitatis videtur in diuinis approbare Nich. 8. de trin sic di. Nihil itaque ibi est, scilicet in diuinis iuxta do num largientis gratiae: sed totum iuxta proprietatem ex entis naturae, & hoc quantum ad primum modum necessitatis, quem posui esse in diuinis. Et subdit immediate Rich. di. Sicut enim innascibili naturale est ab alio non procedere, sic sane ei naturale est de se procedentem habere. Cum igitur secundum philosophums: metaph. potissimus modus necessitatis sit in eo, quod impossibile est aliter se habere, igitur, cum ille modus in vtroque la dicto modo in diuinis implicetur, videturmihi, saluo semper meliori iudicio, quod possit sane concedi haec propositio, pater generat filium necessitate.
Articulus 3
Ostenditur quando pater voluntate dicitur generare filium.
QVANTVM ad tertium principale, scilicet, quomodo pater dicitur filium voluntate generare, dico ex secunda distinctione, quod si voluntas sumitur pro potentia productiua eius, quod per modum voluntatis procedit, tunc pater non generat filium voluntate.
1 Quia illa persona diuina, quae non est amor, vel non procedit per modum amoris, non producitur hoc modo voluntate, filius non procedit per modum amoris; sed per modum verbi intellectualis, ergo, &c
2 Praeterea, prima persona producta non potest procedere, nisi per modum primae potentiae: sed secundum nostrum modum intelligendi, intellectus est prior potentia, quam voluntas, & filius est prima persona producta, ergo &c.
Istam autem primam conclusionem probant quidam sed medio impertinenti, dicentes, quod eorum tantummodo voluntas est principium, quae possunt esse, & nonesse, & quae possunt aliter se habere, sed generatio filij non potest aliter se habere¬
Sed illa ratio est contra seipsos; quia ipsi met ponunt quod voluntas est principium productionis spiritus sancti & non potest tamen productio spiritus sancti non esse, & non minus est immutabilis, quam filij generatio.
Si autem voluntas sumitur secundo modo, puta pro actu perfecto voluntatis, sic concurrit ad generationem filij
1 Quia illa nobilissima generatio esse non potest sine perfectissima complacentia, constat autem, quod talis perfecta complacentia est proprie actus voluntatis, & maxime, respectu summi boni. Et illo modo posset intellig verbum Rich. e. de trin cum ait. Ingenitum velle de si habere conformem, atque condignum; idem videtur mihi quod gignere.
2 Praeterea, verbum perfectum produci non potest sine amore: quia secundum Aug. verbum est notitia cum amore. Cum ergo verbi productio sit verbi generatio, & amor sit actus voluntatis &c
Articulus 4
Adducuntur aliqua in contrarium, & subiunguntur solutiones eorum.
SED CONTRA illam primam conclusionem posset argui, quod diuina voluntas habeat rationem principij in generatione filij
Quia si actio naturae praecederet in diuinis actionem voluntatis, ratio libertatis totaliter tolleretur: quia cum natura sit determinata ad vnum, si natura praeueniret voluntatem, ipsa determinate mouebit voluntatem ad vnum tantum. Nihil igitur libere a Deo posset procedere, si ij sa generatio, quae est prima Dei actio, esset naturalis voluntas, igitur erit eius principium, alias nullam creaturam Deus posset libere producere, quod est erroneum
2 Praeterea, beatus August exponens illud, Ipse dixit & facta sunt, ait sic, id est verbum genuit, in quo erat, vt fieret. Ex quo dicto vult August. quod verbum sit ratio producendi creaturas. Si ergo verbum a patre naturaliter procederet, & non per imperium voluntatis, omni creatura a Deo precederet necessario
3 Praeterea, Hilarius dicit. Si quis nolente patre natu dicit filium, Anathema sit, ergo pater genuit volens
3 Item Dion. in de di non ait. Diuinus amor non permifit ipsum esse sine germine; igitur pater genuit volems
Sed illa non concludunt 1 Quia sicut ait August. 8. de trin filius Dei procedit a patre naturaliter, sicut splendor ab igne¬
2 Praeterea, si voluntas esset principium generationis filij, vel hoc esset voluntas accidens, vel antecedens, vel comaeua.
Non primo modo: quia ille fuit error Funomij, qui, vt ait Aug. 15. de tin dixit filium esse filium voluntatis vo luntate antecedente. Contra quem errorem ibidem disputans August. ait, quod Deus esset mutabilis: quia aliqua voluntas sibi de nouo adueniret
Nec Secundo modo: quia quae voluntate antecedenti a Deo procedunt, creata sunt, & sic esset error Arrij, qui filium asseruit esse creaturam.
Nec tertio modo: quia vt sic sequeretur error Sabellij, qui confusionem posuit personarum. Nam volunta Deo coaeua quantum ad emanationem, quae est ad intra est adaequata per productionem spiritus sancti. Si enim non adaequaret huiusmodi productio suum principium tunc non esset omnino perfecta. quia ipsum principium eam excedens posset aliquid perfectius producere: sed a
rincipio adaequato alicui producto non potest aliquid procedere differens a tali producto. Si igitur filius generetur a patre per voluntatem coaeuam, ipse a spiritu sancto esset penitus indistinctus.
Forte hic dicetur, quod si spiritus sanctus procedit per modum voluntatis, & non filius, tunc nobilior esset processio spiritus sancti, quam filij: quia processio, cuius principium est voluntas, est libera, liberum autem est nobilius non libero.
Primo: quia quod procedit per modum artis non potest procedere per modum naturae, cum ars & natura sint principia condutincta, vt patet. 8. ethico. Igitur procedet voluntarie.
Secundo, quia voluntas est principium artificialium, vt patet 3. de anima, & 9 ethicorum, sed filius procedit per modum artis, cum ipse sit ars omnipotentis Dei, plena rationibus omnium, vt ait August. In lib. 8. de trinitate.
Item Ceneratio filij vel est volita a patre, vel non est volita: si est volita, tunc & genitum erit volitum, & per consequens voluntas erit principium ipsius filij quia omne quod procedit vt volitum, illius voluntas est principium; si autem non est volita: tunc non esset deliciosa, sed poenosa, & hoc dicere videtur esse Anathema, vt patet por Hilarium in lib de Svnodis, igitur ab his desistamus, lstae autem instantie non infringunt praedictam rationem
Ad primum igitur dico, quod sicut spiritus sancti pro cessio sic est libera, quod non est contingens ad vtrum libet, sed immutabilis, & determinatissima, sic filij oeneratio sic est naturalis, & necessaria, quod tamen est liberrima, non tamen libertate contradictionis, sed libertate perfectissimae complacentiae, quae est multo maior libertas, & nobilior, quam ea est, quae contradictionis Ast secundum dicendum, quod aliquid procedere potest per modum artis dupliciter. Vno modo, quia ars es eius principium, alio modo: quia ipsum est ars procedens modo, quo dicitur creatura salis; id est creatura, quae est sal. Primo modo procedens per modum artis est ipsum artificiatum, & omne tale sic est volitum, quod etiam poluntas est suum principium. Secundo modo licet obio ctiue possit dici volitum, non tamen productiue, ita quod voluntas sit suae productionis principium. Sed filius secu do modo procedit per modum artis, ipsae vero creaturae primo modo
Ad primam probationem maioris dicendum, quod illud, quod procedit per modum artis secundo modo, illius natura est principium: quia naturale ingenium inue nit artem. & cum dicitur natura & ars sunt principia con distincta, dico quod ipsa sunt condistincta principia ratio ne distinctorum suorum productorum, non tamen proprie debent dici condistincta principia. Illa enim proprie dicuntur condistincta principia, quorum neutrum est ex altero, sed, vt iam dixi, natura est principium artis.
Ad secundam probationem dicendum, quod quamuis voluntas sit principium ipsorum artificialium, non tamen proprie est ipsius artis principium: filius autem non ess artificiatum, sed est ipsa ars patris.
Ad tertium dicendum, quod generatio filij est volita per modum obiecti voluntatis, & eodem modo ipse fi¬ linus genitus est voluntas, non tamen ex hoc sequitur, quo sit per voluntatem prodiictus: quia si illa consequentis esset bona, tunc ipse pater esset a voluntate productus cum ipse per modum obiecti sit volitus, immo voluntas produceret se ipsam, cum ipsa velit seipsam. est ergo in probatione consequentiae fallacia consequentis, puta est uolitum, ergo procedit vt volitum, quia dato quod filius pro cedat ut volitum obiectiue, non tamen procedit vt volitum productiue, puta quod ipsa voluntas sit suae productionis principium.
Ad primum eorum, quae adduxi contra primam conclusionem tertij articuli dicendum, quod natura quae es ssentialiter libera, non dicit libertatem, sed natura diui na est essentialiter libera. Etiam potest negari prima consequentia: quia quamuis in nobis actus naturae precedat actum voluntatis, non tamen tollitur libertas a nobis. Etiam dato, quod natura determinet creatam voluntate respectu vltimi finis, tamen nec tollitur respectu vltimi finis libertas complacentiae, nec respectu eorum, quae sunt ad finem, libertas contradictionis. Et similiter nec in Deo respectu eorum, quae producuntur ad intra, tollitur libertas complacentiae, nec respectu eorum, quae producuntur ad extra libertas contradictionis,
Ad secundum dicendum, quod filius est ratio producendi creaturas, sicut ars est ratio producendi artificialia, scilicet cum proposito, & determinatione voluntatis.