On this page
Circa textum
Circa textum
DISTINCTIO IX preuis, ac vesoluta diuisio buius distinctionis, in qua coc ternitatem diuinarum personarum diligenter Magister inquru
NVNC ad distinctionem personari &c. Postquam magister determinauit de diuina generatione, in ista parte determinat de generatoris, qui geniti coaeterna duratione. Et diuiditur in duas partes: quoniam primo tangit coaeternitatem patris, & fili aal quantum ad modum essendi, secu do quantum ad modum praedicandi, & significandi ibiHic quae potest &c. Prima diuiditur in quattuor partes. Nam primo praemittit diuinarum personarum distinctio nem, Secundo annectit patris, & filij aequalem durationem, Tertio contra hanc veritatem inducit haereticorum obiectionem, Et quarto refellit obiectionis praesumptionem Secunda ibi, Qenitus est enim &c. Tertia ibi, Sed contra hoc dicit. Quarta ibi, Sed quaeris inquit. Tunc sequitur illa pars, Hic quaeri potest &c. Et diuiditur in duas: qui primo praemittit quandam sententiam disputabilem, & dubiam, Secundo infert vnam conclusionem determina te tenendam ibi, Dicamus ergo filium. Prima in duas: quia primo ponit dicta doctorum, quae videntur sibi mutuo re pugnare. Secundo nititur huiusmodi dicta in veritate concordare. Secunda ibi. Sed ne tanti. Prima in duas: quia primo ponit auctoritates affirmantes, quod non semper nascitur filius. Secundo illas, quae dicunt, quod semper gignitur, seu nascitur filius, ibi, Origenes vero. Hic quaero circa distinctionem nonam.