Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

An pater sit prior filio.

Quaestio I An pater sit prior filio.

VTRVM pater sit prior filio.

Et videtur quod sic: quia omne generans est prius genito, pater est generans filium, ergo &c. Maior patet: quia agere presupponit esse, ergo oportet, quod pater sit antequam generet. Minor patet ex fide

In Contrarium est magister in littera in illa 9. dist. vbi ait, "Genitus est a patre filius, & ideo filius, nec tamen ante pater fuit, quam filius coaeternae enim sibi sunt tres personae". Hic primo est videndum, vtrum generatio actiua sit prior paternitate, Secundo vtrum huiusmodi generati sit prior processione, Tertio vtrum paternitas sit prior spi ratione actiua, Et quarto vtrum pater sit prior filio.

Ad quorum omnium intelligentiam est notandum, qu 7. sunt modi prioritatis, vt patet s. metaph¬

Primo modo dicitur aliquid prius secundum tempus, puta prius duratione.

Secundo dicitur prius secundum locum, sicut ignis es prius, seu prior aere: quia propinquior est primo loco, puta circumferentiae caeli

Tertio secundum motum, sicut illud, quod propinquiui est primo mouenti: sic enim puer potest dici prior seipso existente viro: quia minus distat a suo primo principio motiuo,

Quarto secundum potentiam, sicut agens est prius patiente, & vniuersaliter mouens prius est moto Quinto secundum ordinem, sic dux potest dici prior milite: quia est propinquior regi

Sexto dicitur aliquid prius cognitione, sic diffinientia sunt priora diffinito

Septimo aliquid est prius altero natura, sic vnum est prius duobus, & substantia est prior accidente

De primis quinque modis concorditer omnes consentiunt, quod in diuinis nec sit prius, nec posterius: de sex. to tamen & septimo dicta doctorum dissentiunt, ideo quantum ad illos duos modos praedictas quattuor clausulas pertractabo.

RESOLVTIO. Resalite dicitur ex hoc quaesito, nullam vealem prioritatem dari in diuinis, neque respecta generationis actiuae, & paternitaris neque respectu eiusdem, &r processionis, atque actiuae spirationis. vnde sequitur tandem, nullo pacto patrem in diuini esse priorem filio.

Articulus 1

Utrum generatio activa sit prior paternitate

ARTICVLVS I. Vtrum generatio actiua sit prior paternitate.

QVANTVM ergo ad primum, vtrum generatio act Aua sit prior paternitate, dico, quod inter generationem, & paternitatem, non est aliqua prioritas secundi modum septimum, puta naturae

Quia, vbi non est distinctio naturae, ibi non potest esse prius natura, sed generatio actiua, & paternitas non sunt distincta natura, ergo &c. Maior patet: quiqualis est prioritas inter aliqua, talis est distinctio inter ea. Minor etiam patet: quia generatio actiua, & paternitas dicunt eamdem rem simpliciter indistinctam

2 Praeterea, si esset inter ea prioritas naturae, aut generatio esset prior paternitate, aut econuerso. Non primo modo: quia agere praesupponit esse, vel saltem non po terit esse prius eo; sed pater generans in esse personali com stituitur ipsa paternitate: ergo generatio, quae est sua propria actio, non poterit esse prior paternitate, patrem in esse personali constituente. Nec secundo modo: quia paternitas, & filiatio, sunt simul natura, cum sint opposit relatiua: ergo respectu cuiuscumque filiatio non potest esse prior; nec paternitas respectu eiusdem poterit esse prior: sed filiatio non pot est esse prior generatione, ergo nec paternitas poterit esse prior ea

Sed quatum ad sextum modum prioritatis puta prius ratione, dico quod generatio poterit dici vno modo prior paternitate, & ato modo posterior ea: quia paternitas diuina potest dupliciter considerari. Vno modo, vt est relatio alio modo, vt est proprietas personae constituitiua. Nam paternitas vt est relatio, tunc respicit per se terminum ad quem est, sed, vt est proprietas, tuc respicit per se suppositum, in quo est. Quod enim relatio personam diuinam constituat, hoc non habet vt relatio est, sed vt diuina est, & idem realiter existens cum diuina essentia: ergo alio modo cognitionis intelligitur paternitas, vt relatio est, & alio modo, vt constituitiua est. Si ergo intelligitur, vt relatio est, tunc modo nostro cognoscendi est posterior go neratione: quia modo nostro cognoscendi relationes dictae modo potentiae ex actionibus muascuntur, vt patet: metaph sed paternitas, & filiatio sunt relationes modpotentiae, vt patet ibidem, ergo &c. Si autem paternitas accipitur, vt est costituitiua proprietas suppositi generantis; sic modo nostro cognoscendi est prior generatione quia modo nostro cognoscendi actus secundus est posto rior actu primo, sed generatio modo nostro cognoscend etiam in diuinis se habet, vt actus secundus, principium autem constituitiuum personae generantis se habet, v actus primus, ergo &c. Haec tamen nullam arguunt prioritate ex natura rei: quia isto modo idem potest esse prius seipso, sub alia, & alia ratione ad seipsum comparatum Nam paternitas considerata vt relatio, est prior seipsa comsiderata vt est personae constituitiua: quia illud secundum nostrum modum cognoscendi prius rei conuenit, quod est intimius sibi, & a quo per intellectum minus potest al solui, sed per nullum intellectum paternitas potest absolui a ratione relationis, potest tamen absolui a ratione constituitiuae proprietatis, ergo &c. Maior patet, probo minorem: quia nullus intellectus potest rem absoluerd ab eo, quod directe praedicatur de ea in primo modo dicendi per se, sed relatio praedicatur de paternitate in primo modo dicendi per se, & per consequens est de intrinseca sua ratione, seu formali, sed esse constituitiuum personae non videtur praedicari per se, nec in primo, nec in secundo modo de ipsa paternitate, quia omnis proposito per se debet esse de omni, vt patet 1. posteriorum, sed illa proposito, paternitas constituit personam, non est de omni, cum constituere non conueniat omni paternitati.

Sed forte dicetur mihi, quod illa dicta destruunt se ipsa; quia quicquid est prius priore, etiam est prius posteriore; ergo si paternitas considerata, vt relatio, est prior seipsa, vt proprietas constituitiua, & eadem paternitas conside rata vt proprietas constituitiua, est prior generatione, sequitur, quod eadem paternitas considerata, vt relatio, sit prior generatione, cuius oppositum tamen expresse ponis

Respondeo, & dico, quod quicquid est prius priore, es prius posteriore, manendo infra eundem modum comparationis; qui tamen modus si mutatur, nihil concluditur: quia fallacia accidentis committitur, sed in proposito modus comparationis mutatur: quia alius est modus conparationis, qua paternitas considerata vt relatio comparatur ad seipsam, vt est constituitiua; & alius, prout paternitas sub hac duplici ratione comparatur ad gencrationem Et licet nullum simile creatum ad illius summae deitatis mysterium declarandum sufficiat, possumus tamen illuc aliqualiter exemplo manuducere. Homo enim albus si comparatur ad esse rationale, & ad esse album, tunc certum est, quod prius sibi conuenit esse rationale, quam esse album, si tamen idem homo secundum hos duos modos essendi comparatur ad vnum modo agendi, puta ad disgregare, tunc certum est, quod hoc prius conuenit homini, vt est albus, quam vt est rationalis, sic &c Potest etiam dici, quod non est inconueniens idem esse prius seipso ratione, secundum aliam & aliam comparationem facti per intellectum, ergo &c.

Articulus 2

Utrum generatio activa sit prior processione

ARTICVLVS II Vtrum generatio actiua sit prior processione.

QVANTVM ad secundum principale, vtrum generatio actiua sit prior processione, pono conformi ter ad praecedentia duas conclusiones. Prima est, quod generatio in diuinis non est prior na tura processione spiritus sancti: Nam si esset prior natura tunc esset dignior, & perfectior ea. consequens est falsum: quia emanationum dignitas, & perfectio pensanda es ex terminis. Si ergo generatio esset perfectior processione, tunc filius, qui est terminus generationis, esset persectior spiritu sancto, quod est contra fidem consequentia atet s. metaph. Dato etiam, quod ista consequentia al quando in rebus materialibus patiatur calumniam, tamen in separatis a materia, de quibus ad praesens loquimur simpliciter est vera

Quod autem sit prior ratione patet, quia modo nostro intelligendi productio, qua aliquid producitur, semper videtur esse prior illa productione, qua tale productum alterum producit, sed filius producitur generatione, & ipse producit spiritum sanctum actiua processione, ergo generatio videtur esse prior processione, & maxime apus nostrum intellectum, qui ratione iam dicta simultatem harum emanationum nequit comprehendere.

Sed forte dicetur, quod generatio diuina, siue verbi productio, cum sit secundum perfectum intelligere, videtur praesupponere actum amoris, & complacentiae: quia perfectum intelligere non potest esse sine perfecta voluntatis intentione, quae perfecta intentio esse non poterit si ne amore, & complacentia. Cum ergo spiritus sancti emnatio sit per actum amoris, videtur, quod etiam secund nostrum modum intelligendi, processio spiritus sancti non sit posterior diuina generatione.

Et confirmatur per P. Aug: 9. de tri. vbi ait, "Partum mentis antecedit appetitus" ;

Respondendo dico, quod cum bonum cognitum sit obiectum voluntatis, necesse est cognitionem praecedere ipsum amorem: non igitur requiritur actus voluntatis absolute propter cognitionem: sed magis econuerso, licet requiratur ad continuandam ipsam cognitionem: quinisi cognitio placeret, citius dissolueretur. Item, coniungens praesupponit ea, quae coniungit: sed actus amoris comiungiti ex parte intellectus prolem parenti, ergo modo nostrae cognitionis actus amoris praesupponit genitam prolem. Quamuis etiam instantia ista habeat aliquem con iorem, quo ad nostrum intelligere, quod procedit de imperfecto ad perfectum, & per consequens prima nostra notitia non est verbi productiua; in diuinis tamen haec instantia modicam habet apparentiam: quia notitia Deus patris non progreditur de imperfecto ad perfectum, & ideo per primum suum intelligere, quia perfectissimun erat, potuit verbum producere.

Auctoritas August. intelligenda est de nostro intelligere, quod quamuis precedat appetitum secundum primos motus, seu secundum suum esse imperfectum, sequitur tamen ipsum quo ad suam continuationem perfectam.

Articulus 3

Vtrum paternitas sit prior spiratione actiua

ARTICVLVS III Vtrum Paternitas sit prior spiratione actiua

QVANTVM ad tertium principale, vtrum paternita. sit prior spiratione actiua, dico, quod paternita & spiratio actiua, cum in persona patris dicant eandem rem, sicut infra patebit, vbi probabitur, quod quamuis di cant duas relationes reales ratione duorum suorum terminorum realiter distinctorum, qui sunt filius, & spiritus sanctus, non tamen sunt duae res, sed vna tantum ratione vnius immediati fundamenti, quod est persona patris, in qua immediate fundantur; ideo inter paternitatem, & spirationem actiuam, non potest esse aliqua realis priori tas: quia omnis realis prioritas praesupponit distinctioni realem illius, quod dicitur prius a suo posteriori: sed illa non sunt realiter distincta. Est tamen paternitas prior spi ratione modo nostrae cognitionis. Quia quandocumque intellectus concipit aliqua in eodem, vnum vt suppositi constitutiuum, & alterum vt non constituens, sed praesul ponens suppositum constitutum, illud, quod constituit concipit vt prius, & non constituens vt posterius, sed paternitas personam patris constituit, & spiratio ipsam constitutam praesupponit, ergo &c.

Sed forte dicetur, quod cum nostra cognitio incipiat a magis confusis, & vniuersalibus, & spiratio sit communior paternitate, cum sit communis patri, & filio, videtum quod modo nostrae cognitionis debeat dici prior. ha enim ratione essentia modo nostrae cognitionis est prio omni personali proprietate: quia omni proprietate essentia videtur esse communior

Respondeo, quod hic dupliciter aequiuocatur. Primo scilicet de cognitione: quia non quaerimus hic quid primo cognoscat noster intellectus, & de hoc procedit instam tia: sed quaerimus duobus, vel pluribus oblatis itellectui quod talium obiectorum intellectus dicat prius esse alii Quamuis enim intellectus necessario prius cognosca. creaturam, quam Deum: tamen naturali sua cognitioni dicit Deum esse priorem creatura. Sic dato, quod communis spiratio esset prius a nobis cognita, quam generatio quia tamen communis notio secundum nostrum modum intelligendi videtur quasi aduentitia esse personae constitutae per paternitatem: ideo intellectus adhuc diceret, paternitatem esse priorem spiratione. Secundo aequiuocatur de communitate: quia illud commune quod est magis notum, vel prius notum nobis notitia intellectiua, est commune per abstractionem, puta illud, qu est magis confusum: sed spiratio actiua non est magis abstracta, quam generatio, Et cum dicitur, quod essentia di uina intelligitur esse prior proprietatibus, quia communior, dico, quod illa communitas non est causa huius prio ritatis, sed praesupposito naturalis, quam videt intellectus in creaturis, vbi omnis proprietas suum fundamentum naturaliter praesupponit, ad quarum creaturarum s militudinem concipit in diuinis huiusmodi prioritatem, non obstante reali identitate proprietatis cum huiusmodi diuino fundamento.

Articulus 4

Vtrum pater sit prior filio

ARTICVLVS IIII. Vtrum pater sit prior filio.

QVANTVM ad quartum principale, vtrum pater sit prior filio, dico consimiliter ad tres praecedetes conclusiones. Primo, quod nulla inter patrem, & filium potest esse realis prioritas, quia summe, & simpliciter aeterno nihil realiter potest esse prius: sed vt dicitur in svmbolo, AEternus pater, eternus filius, aeternus spiritus sanctus. Et ibidem, Neque prius, neque posterius, neque maius, neque minus, sed totae tres personae coaeternae sibi sunt & coaequales: Secundo dico, quod persona patris poterit aliquo modo esse prior ratione respectu personae filijj quia eo ipso, quod noster intellectus in omnibus creaturis videt vniuersaliter omne generans esse naturaliter prius genito, ergo in diuinis inter gignens, & genitum huiusmodi prioritatem poterit ponere, saltem secundum rationem.

Sed sic dicendo habeo contra me duas sollemnes opiniones. Quarum prima negat prioritatem inter patren & filium, etiam secundum rationem. Secunda nititur ostedere aliquam prioritatem esse inter eos praeter prioritatem rationis.

Primae opinionis doctores arguunt sic 1 Quae sunt simul naturali intelligentia; vnum non potest esse prius altero secundum rationem, sed relatiue opposita sunt huiusmodi, vt patet in predicamentis.

2 Praeterea, illud, quod est prius altero secundum rationem, potest intelligi sine eo: sed pater non potest intelligi sine filio, ergo &c. Maior patet: probatur minor quia qui intelligit patrem, vel intelligit eum ad se, vel vt est ad aliud. Primo modo esset falsus intellectus: quia vt sic pater intelligeretur vt suppositum absolutum. Si secundo modo, sic, necessario intelligitur filius.

Hoc idem arguit quidam alius doctor sic3 Si pater esset prior filio, vel hoc esset ratione essentiae, vel ratione relationis: quia non possumus dare plura in patre, nisi essentiam, & relationem: sed non primo modo: quia essentia est penitus eadem in patre, & filio. Nec secundo modo: quia relatiue opposita sunt simul natura, & naturali intelligentia.

Sed illa non concludunt: quia intellectus distinguens aliqua per comparationem ad aliqua diftincta, quae tamen in seipsis sunt omnino realiter idem, & penitus indistincta, ille inquam intellectus potest concipere prius, & posterius inter ea, quae omnimodam habent coexiger tiam simultatis: Ista patet: quia magis opponuntur distinctum, & indistinctum, cum sint contradictoria, quanmprius, & posterius, quae videntur esse desperata: sed secundum istos doctores, humanus intellectus distinguit in ter diuina attributa, quae in seipsis intrinsece omnino sunt idem realiter, ergo &c

2 Praeterea, vbi est dare primum, secundum, & tertium ite naltem secundum rationem est dare prius, & postetius; Mla patet: quia secundum est primo propinquius quam tertium, & per consequens est prius: vt patets. metaphsed nos concedimus patrem esse primam personam in diuinis, cum fit fontana deitas secundum Dionysium, & flium secundam personam tamquam a patre immediat productam, & spiritum sanctum tertiam, quasi ab vtroque procedentem, ergo saltem secundum rationem siue nosro modo cognostendi, poterimus ibi assignare prius, qo posterius.

Preterea, omne producens secundum rationem prius encipitur esse, quam producat, ergo pater praeconcipitui genetatione secundum suum esse personale; sed generatio secundum nostram rationem est prior filio: quia via si cundum rationem est prior termino, ergo pater secundum rationem est prior filio: quia quicquid est prius priore, en etiam prius posteriore.

Ad primum ergo dicendum, quod quantumlibet aliqua simul intelligantur, tamen si intellectus discernit vnum es se productum, & alterum producens, ipse poterit produrenti tribuere rationem prioris, & producto rationem posterio rs, non ratione qua relatiua sunt, sed ratione, qua vna psona educens est, & altera pducta, & maxime, quia in omnibus ereaturis, ex quibus nostri intellectus oritur cognitio, Sere productum posterius est producente, ergo a simili po em concipere in diuinis.

Ad secundum nego maiorem, quod quantumlibet causa reeausa est, non possit intelligi sine causato, vel causabiliineegitur tamen naturaliter causa fore prior causato, ergo &c.

Ad tertium nego minorem, quia essentia vt est in patre, potest concipi sub ratione prioris, & vt est in filio sab ratione posterionis: quia sient imrealiter distinctis il hd, quod addit super alterum, si additio est realis, tuc rea hter est posterius eo; sic in non distinctis realiter, illud, quod habet se per modum additionis ad seipsum, ad mi- nus secundum rationem est posterius seipso; sed essentia nest in filio, addit super seipsam, vt est in patre esse comnonicatum, ergo filius ratione essentiae potest concipi e posterior patre secundum humanam rationem. Etiam reo minorem quantum ad alteram sui partem: quia (sicui P nocto res met dicunt, & bene) qualem ordinem rea

m habent aliqua inter se, vbi differunt realiter, talem orninem rationis habent cum differunt ratione; unde quia emus, quod vbi intellectus, & uoluntas differunt realiter. Pessectus realiter est prior voluntate, ideo in Deo, ub Slum differunt ratione, dicimus intellectum ratione ese priorem voluntate. Sed in his, vbi proprietas consti ua suppositi generantis differt realiter a gencratione, Si talis proprietas est realiter priori generatione, er tn uinis, vbi paternitas, quae est patris constitutius onrintas, differt secundum rationem a genetatione ips secundum rationem potest dici prior generatione. Sed nuod est ratione prius generatione, euam est ratio neprius genito, ergo persona patris etiam propter suam roptietatem relatiuam potest dici prior filio saltem sedum rationem.

Shy exiam vt praedixi ponunt prioritatem in diuinis, tae non es prioritas rationis tantum, sed secundum aliio dicitur prioritas realis secundum quid, secundum so dicent prioritas naturalis praesuppositionis. De hac emen pre appositone ad praesens nihibdicam: quia lom habet carea distinctionem 12. Et secundum alios dinommoritas originis.

Prim, dictum suum declarant sic. Sicut in multitudine Spleiter eali est ordo simpliciter realis, ; & per conseena prius, & posterius simpliciter realia,; sic vbi est mul unido realis secudum quid, possumus ponere prius, & pro enus reale secundum quist, sed vbi aliqua multa diffe tunt secundum esse, est multitudo simpliciter: raalis, vbi autem sunt multa non secundum esse; sed tantummi do secundum modum essendi sicut in diuinis, ibi est multitudo realis non simpliciter, sed secundum quid, ergon liuinis propter diuersitatem realium modorum essendi erit ibi prius, & posterius realiter, quamuis secundum quid

Sed illud non intelligo: quia aut ille per modoxillos reales intelligit modos absolutos, & sic contra eos argu uperius dis. 8. ergo quo adhoc praesens dimitto. Aut intelligit modos relatiuos, & sic dico, qued inquantum opposit sunt vrique realiter differunt, sed cum hoc realiter simul sunt, nec aliqua realis prioritas poterit poni inter huiusmod relationes. Si autem tales modi sunt desperati, tunc ac huc realiter coeterni sunt ratione coexistentiae, qua cos vistunt modis directe relatiue oppositis.

Alij dicentes, quod in diuinis sit prius, & posterius oria tinis, seu secundum onginem naturalem, probant hoc primo.

1 Auctoritate Augus in lib de triplici habitaculo ub sic dicit, Cum iusti fuerint in patria videbunt quid interest inter generationem, & processionem, & uidebunt, qui ater praecedit filium, non natura, sed origine.

2 Item, Hichar. 8. de trini: loquens de priori, & posteriori in diuinis sic ait. Prius, & posterius in hoc loco intelligi volumus, non temporis suceessione, sed ordine naturae.

3 Praeterea. 1. posteriorum dicitur, Primum est quod sic se habet, quod alteri conuenit aliquid per ipsum, & sil bi non per alterum, sed filio, & spiritui sancto, conuenit es se per patrem & patri non per eos, ergo &c

4 Praeterea, pater est principium filij, vt patet per Au¬ gust. 5. de trini: sed vt dicitur t. posteriorum, primum, & prit cipium idem sunt, ergo pater est prior filio.

3 Praeterea, posset gratia disputationis argui, quod pat esset prior filio duratione: quia sicut se habet corruptio ad desinere esse, ita generatio ad incipere esse; sed omne corruptum desinit esse, ergo omne generatum incipit esse, quod autem incipit esse non est aeternum, ergo filius non est aeternus.

8 Praeterea, quandocunque aliqua sunt idem; si unum habet principium, & reliquum: sed esse filij in diuinis, & duratio sua sunt idem, cum ergo filius habeat principium sui esse, etiam habobit principium suae duratio; nis; omne autem, quod habet principium durationis, est temporale

3 Praeterea, vbicuque est numcrus, ibi est prius, & posterius; in diuinis est numerus, cum ibi sit ternarius E Preterea, proprium naturaliter est posterius eo, cuius est proprium: sed in Deo est proprium; puta proprietas personalis, & illud, cuius est proprium, putpersona; etiam est ibi proprietas essentialis, & essentia

Praeterea, vt patet in praedicamentis, vnus modus prioritatis est quando aliqua conuertuntur secundum existendi consequentiam, & tamen vnum est causa alterius. sed pater, & filius &c

so Praeterea, quicquid est primo propinquius, hoc est realiter prius, sed filius est immediatior patri: quia spiri. tus sanctus procedit a patre mediante filio, ideo &c

Sed istud non ualet: quia prius origine non ponit nus merum cum priori natura, &cum priori secundumcon nitionem siue rationem: quia quandocunque aliquid ori; ginatur ab aliquo, vel distinguitur, & numeratur natur, in producente, & producto, & tunc prius origine es idem, quod prius natura, vel sic producitur, quod tamen manet in eadem natura cum producente, &capi idem esse cum eo, tunc prius origine non est aliud, quam prius rationem

Et per hoc ad auctoritatem Aug patet: quia filius in di uinis sic producitur, quod tamen manet in eadepi natur, cum patre, & capit idem esse cum co

Ad secundum dicendum, quod quamuis in diuinis sit orde naturae: quia filius habet naturam a patre, & non patera filio,; tamen ille ordo non est in diuersitate naturae: sed fundatur super eadem natura, & super eodem esse, & idec quamuis filius sit apatre: quia tamen idem esse diuinum capit cum patre, ideo non est postetior patre, nisi secundum que intellectus concipit patrem, & filium in comparatione eorum, in quibus productum taliter originatur a pro ducente, quod etiam ab eo numerata natura distinguitur, & est simile de ista priori & posteriori; sicut superius dictu est de attributorum distinctione.

Ad tertium dicendum, quamuis filius accipiat esse, patre, accipit tamen idem esse, ergo non est posterior eo nisi conceptu rationis.

Ad quartum dicendum, quod primum, principium, & causa, idem sunt in rebus creatis: quia in creatis causa, siue principiu est illud, ad cuius esse sequitur aliud, & ideo in talibus potest esse primum, & prius, & posterius; non autem in diuinis: quia filius non est aliud a patre, sed est idem patri in esse, & in natura, & ideo est illi totaliter coaeternus. Sicut enim idem non potest esse prius seipso, nisi secundum rationem: sic nec pater filio propter identitatem naturae, & propter oppositarum relationum simultatem, & mutuam coexigentiam.

Ad quintum dicendum, quod non est simile de generatione, ac eotruptione, nisi loquendo de illa generatione, qua genitum accipit naturam, & esse distincta realiter a natura, & esse generantis. Etiam potest dici, quod quamuis res genita per generationem accipit esse, quod tamen incipiat esse per accidens, est: quia hoc per se non conuenit ei ratione generationis, sed ratione annexae priuationis cunm suo principio materiali, propter quam suum non esse precessit suum esse

Ad sextum dicendum, quod sicut filius taliter habet principium sui esse, quod tamen accipit idem esse, quod est sui principij esse: sic habet principium suae durationis, quod accipit eandem durationem realiter, & complete, quae est sui principij duratio, puta diuinam aeternitatem.

Ad formam argumenti dicendum, quod ibi aequiuocatur de principio durationis: quia in praemissis accipitur principium, quod est durationis communicatiuum, sed in vltima illatione cum dicitur, quod habet principium durationis est temporale, ibi accipitur principium, quod ess durationis limitatiuum, quod est linies, & terminus durationis, quo formaliter, & intrinsece quandoque coepit esse duratio. Et isto secundo modo nulla diuina persona habet principium durationis, cum omnes tres personae habeant vnam durationem, quae est simplex aeternitas quae dicitur ab. E. quod est extra, & termino, quasi extra terminos, omnino carens limite, & ex parte ante, & ex parte post. Primo tamen modo filius habet principisi durationis suae: quia sicut in illa ineffabili generatione pater communicat filio suam deitatem, sic etiam communicat ei suam aeternitatem

Ad septimum dicendum, quod sicut in diuinis est sapientia, & magnitudo, non tamen quantitas, vel qualitas, sic in diuinis potest esse ternarius, non tamen est ibi numerus proprie dictus.

Ad octauum dicendum, quod maior non estuera, nisi in his, ubi proprium est realiter alterius naturae ab eo, cuius est proprium.

Ad nonum dicendum, quod pater non debet dici causa filij: quia causa est ad cuius esse sequitur aliud; filius autem quamuis possit dici alius a patre, non tamen dicitu aliud.

Ad decimum dicendum: quod pater dicitur producere spi ritum sanctu mediante filio, non quod pater non immediate producat spiritum sanctum, sed hoc dicitur pro tanto: quia filius uirtutem spiratiuam habet a patre,

Ad argumentum principale nego maiorem in his, vbi generans, & genitum solum distinguuntur relatiue, & penitus in nullo absoluto sunt distincta. Ad probationem dico, quod in relatiuis esse relatiuum innascitur, vel resultat ex ipso agcre, ergo in his, quae sola relatione distinguuntur, esse non potest praecedere ipsum agere, quamuis sit ei coaeternum.

PrevBack to TopNext