Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

An spiritus sanctus distingueretur a filio si non procederet ab eo.

Quaestio II. An spiritus sanctus distingueretur a filio si non procederet ab eo

TRVM SPIRITVS sanctus distinguo retur a filio, si non procederet ab eo.

Rationes principales

Et videtur quod sic: quia per illud res personaliter distinguitur, per quod in esse personali constituitur: sed filiatione persona filij constituitur, ergo dato, quod filiu quantum ad productionem spiritus sancti non haberet spirationem actiuam oppositam spiratio ni passiuae, adhuc per solam filiationem differret a spiritu sancto. Maior patet, quia per idem res habet esse, & distinctum esse: etiam minor est nota: quia generatio passiua vt omnes dicunt, est personalis filij proprietas.

Contra omnia in diuinis sunt idem, vbi non obuiat re lationis opposito, vt dicit Ansel in de processione spiritus sancti: sed si spiritus sanctus non procederet a filio, tuno inter filium, & spiritum sanctum nulla esset relationis ol posito, ergo &c.

Divisio quaestionis

Hic primo est videndum, vtrum haec qui stio sit rationabilis, Secundo dato, quod sic, tenebo de hac quaestione partem negatiuam, & probabo eam rationibus aliquorum reuerendorum doctorum. Tertio adducam aliquas instantias contra huiusmodi rationes & tollam eas. Quarto ponam motiua oppositae opinionis, & respondebo ad ca.

Resolutio

RESOLVTIO. Rationabilit er detevminatur in hoc quidem quaesito, spiritum sanctum a filio vealiter non secerni, nisi ab eo procederet: tum quia non haberet oppositam velationem, quae innascitur ex al qua originali emanatione, per quam omnis in diuinis habet esse distinctio vealir:tum quia per relationes disperatas directe non habetur diftinctio vealis.

Articulus 1

An spiritus sanctus distingueretur a filio, si non procederet ab eo sit rationabilis posita

ARTICVLVS I. Vtrum Hec questio, videlicet, An spiritus sanctus distingueretur a filio, si non procederet ab eo sit rationabilis posita.

DRIMVM TSTIVS ordinationis articulum praemit to propter aliquos doctores, qui dicunt, quod illud quod hic pro quaestione proponitur, non est quaestio: quia quaestio est dubitabilis proposito: sed illud non est dubitabile, nec inquisitione dignum, ad quod necesse est imossibilia sequi: illud autem est huiusmodi: quia hic vnum impossibile praesupponitur, ad quod multa alia impossib lia, & contradictoria sequerentur.

1 Sed istud non valet: quia supposito quamuis cum uo impossibilis, relinquens tamen formalem tationem iubiecti, sic se habet, quod quaestio formari potest circa issam: sed ista supposito est huiusmodi, ergo &c. Maior patet, quia supposito, quod homo non sit risibilis, manens tamen rationalis, adhuc multae quaestiones possent fieri de homine, puta vtrum sit animal, & vtrum adhuc differat ab equo: & sic de aliis. Minor etiam patet: quia supposito, quod spiritus sanctus non procederet a filio, hoc non videtur tollere rationem spiritus sancti, cum spiritus sanctus perfecte procedat a patre, dato quod pater habeat vim spiratiuam.

2 Praeterea, illa quaestio est rationabiliter disputabilis & dubitabilis, quae formatur de propositione hypothetiea, cuius Cathegorica est dubitabilis materiae, si est Cathegorica aequipollens huiusmodi hypotheticae: sed predicta proposito in quaestione posita est hmoi, ergo &c Maior patet. quia ista proposito est disputabilis, vtrum asinus posset volare: si haberet pennas: quia ista Cathegorica est dubitabilis, vtrum omne habes pennas, vel alas possit volare, propter aliqua, quae videmus esse pennata, & tamen raro, vel numquam ipsa volare videmus, vt pater de Structione, & multis aliis. Minorem probo. Nam illa Cathegorica est dubitabilis, vtrum filius distinguatur a spiritu sancto generatione passiua, vel sola spiratione actiua, & ex hoc supradicta hypothetica redditur dubitabilis: quia si distinguitur filius a spiritu sancto generatione passiua, tunc dato, quod spiritus sanctus non procederet a filio, adhuc distingueretur ab eo. Si autem filius distinguitur a spiritu sancto per solam spirationem actiuam, tunc si non procederet ab eo, non distingueretur ab eo.

3 Praeterea, ex similibus similia iudicamus, sed sancti atres saepius consimiles propositones supradictae propositioni formauerunt, & de ipsis multo sermone disputauc runt, sicut patet per August. qui 15. de tri. ponit hanc pro positonem, si spiritus sanctus diceretur filius, amborum vtique filius diceretur.

Item Ansel. de processione spiritus sancti ait. Nihil diffinitur contrarium naturae, si plenitudo sapientiae dicitur posse subsistere in singularitate personae: nam quanti videtur, si sola vna persona in deitate esset, nihilominus plenitudinem sapientiae habere potuisset. Cum igitur in quolibet antecedente illarum propositonum implicetur simpliciter impossibile: quia eius oppositum est summe necessarium, miror, quare isti doctores tantam difficultatem faciunt de titulo illius quaestionis

Articulus 2

Quod si spiritus sanctus non procederet a filio, non distingueretur ab eo

ARTTCVLVS II. Quod si spiritus sanctus non procederet a filio, non distingueretur ab eo.

QVANTUM ad secundum principale dico, quod si spiritus sanctus non procederet a filio, ipse non differret ab eo.

1 Quia, cum relatio secundum esse transeat in diuinam essentiam, omnis distinctio, quae per relationes fi in diuinis, oportet quod fiat secundum quidditatem relationis, sed quidditas relationis solum sumitur in ordine ad oppositum, ergo relatio in diuinis solummodo disinguit ab opposito; sed si spiritus sanctus non procedeteta flio, tunc nullam oppositionem haberet ad ipsum, ergo &c.

Praeterea, generatio actiua, & spiratio actiua in pane dicunt eandem rem: quia alias essent quattuor res in dminis, ergo similiter generatio passiua, & spiratio pas fiua in quantum de se est, dicunt eandem rem: ergo non haberet spiritus sanctus per quid differret a filio, si non ptocederet ab eo.

Praeterea, ficut spiratio actiua praesupponit generationem actiuam, sic spiratio passiua praesupponit generationem pasfiuam. Aut ergo praesupponit eam in eadem persona, aut in alia persona, & per consequens per modi enginis. Non primo modo: quia tunc haberetur inten um, nam tunc non differrent spiritus sanctus & filius ni essent vna persona: ergo praesupponit eam per modam originis

Praeterea, si spiritus sanctus non procederet a silio tne idem esset generate, & spirare: consequens est falsim probatur consequentia: quia si spiritus sanctus non nafuponeret verbum, & ab ipso non procederet, tunc pretederet per modum naturae.

Praeterea, si spiritus sanctus non procedens a filio, ferret ab eo, aut talis differentia esset ratione intellecus, & voluntatis, puta quia filius procederet per modi mellectus, siue naturae, & spiritus sanctus per modum vo puatis, aut per relationes disperatas. Non primo modo nia, cum natura, & voluntas in diuinis differant sola raone, flius & sprritus sanctus non possent differre realitomri per aliqua distinguantur. Nec secudo modo: quia ler relationes disperatas posset fieri personalis distin tune pater distingueretur personaliter a seipso, cun tn habeat in se duas relationes disperatas, scilicet patemitatem, & spirationem actiuam.

4 Praeterea, quaecumque per relationes realiter a se toxem distinguuntur, illa realiter ad se inuicem referum ut quia essentialius est ipsi relationi secundum eam re, quam per eam distingui: quia distinguere est comme hbi, & absolutis, referre autem proprie conuenit tergo nfilius filiatione distingueretur a spiritu sancto Phatione referretur ad spiritum sanctum, & sic spino sanctus esset pater: oportet ergo, quod secundum rrationem actiuam ad ipsum referatur, & per consequens preducet spiritum sanctum.

Preterea, distinctio non conuenit relationibus dispento, nisi ex suns fundamentis. Similitudo enim, & aequali e hoc differunt realiter: quia qualitas, & quantitas, vmutus fundantur, realiter differunt vbi ergo ide fundamentum aeque perfecte est m productis, sicut in produm tentibus, si producentia non differunt ratronibus dispe, nec producta ab ipss differre possunt, sed pater, & fi- i num ditrerunt in ditinis relationibus disperatis, ergo te rairus, & spiritus tanctus

Articulus 3

Adducuntur aliquae instantiae contra huiusmodi rationes et tolluntur

ARTICVLVS III Adducuntur alique instantiae contra huiusmodi rationes, & tolluntur,

AD primas quatruor rationes respondet Alexander ordinis S. Augustini 3. suo quolibet q. 3

Ad primas dicit, quod sicut relatio habet propriam quidditatem, sic habet proprium esse, alias esset dare aliqiuam quidditatem, sine proprio indiuiduo, quod est in conueniens. Et addit, quod quidditas relationis non est, nisi esse relationis in ordine ad terminum, & ideo si manet secudum quidditatem, etiam manet secundum esse Vnde ad quidquid comparatur relatio, semper manet secundum suam propriam realitatem, quae specificatur per aliud. Et tunc concludit dicens, quod tum ita sit, quod relatio, non solum in comparatione ad oppositum, sed ettam ad quicquid comparetur, semper tenet suam realitatem ideo non solum relatio opposita distinguitur, sed etiam disperata.

Sed ille multa dubia, & forte minus vera assumit, quibus tamen omnibus dimissis, dico, quod vltimum suum conclusum est simpliciter falsum, scilicet quod relatio, ad quodcumque comparetur, semper retineat propriam realitatem.

1 Quia relatio nec quidditatem, nec realitatem retinet in comparatione ad quodcumque, sed realitatem habet in ordine ad fundamentum, quidditatem vero in ora dine ad terminum sibi relatiue oppositum, & illud declarabitur distin. 27

2 Preterea, id, quod semper tenet realitatem suam vniformiter, ad quodcumque comparetur, hoc est simpliciter absolutum, relatio secundum te est huiusmodi, ergo esset simpliciter absoluta, quod est contradictionis implicatio: quia esset ad se, & non esset ad se, & esset ad aliudi & non esset ad aliud

3 Praeterea, dictum illius videtur esse expresse contra philolophum in praedicamentis, vbi ait, Ad aliquid sunt, quibus hoc ipsum, quod sunt, est ad aliud se habere; & vt expresse patet ibidem, per ly aliud non notauit Arist rem quamcumque, sed solum terminum oppositum, respectu cuius relatio sortitur suam quidditatem, a cuius comparatione dum decidit, non potest sernare propriam quidditatem, nec per consequens virtutem distinctiuam.

4 Praeterea, quandocumque res recedit ab aliquo, respectu cuius proprie diffinitur, tunc perdit propria quidditatem, nec per consequens retinet propriam realitate & hoc secundum te: quia tu pro eodem sumis quidditatem relationis, & realitatem, quamuis non deberes sic sumere: quia relatio secundum rationem habet veram quidditatem relatiuam, non tamen veram realitatem; relatio vero secundum dici, habet veram realitatem, non tamen veram quidditatem relatiuam, Sed non obstante. uod relatio comparetur ad quodcumque aliud praeter id terminum, semper recedit ab eo, respectu cuius proprit diffinitur, ergo non poterit in huiusmodi comparationibus retinere propriam quidditatem.

s Praeterea, tu ipse dicis, quidditas relationis non est, nisi esse relationis mn ordine ad termimum

Ad secundum dicunt, quod si hoc nomen res accipitur absolute, tunc in diuinis tantum est vna res: si vero accititur relatiue, tunc tot sunt ibi res, quot sunt relationes si suppositiue, tunc sunt tantum tres res

Sed nec illud valet 1 Quia vt patebit dist. 27. relatio non potest dici alia, & alia res, nisi sit in alio, & alio fundamento proximo.

2 Etiam illud est contra illam decretalem de fumma trinitate, & fide catholica c. damnamus, vbi expresse negatur omnis realis quaternitas in diuinis,

Praeterea, res distinctae existentes in diuinis ab homine catholico, vt distinctae, debent adorari; sed nullus catholicus adorat quaternitatem in ditinis, ergo &d

Ad tertium dicunt, quod non oportet, quod splratio assiua sic praesupponat generationem passiuam per m. dum originis, quod vnapersona origimetur ab alia; sed sufficit, quod ambae originentur a tertia

Sed nec hoc valet: quia ex eo, quod ambae sunt ex tertia, non resultat aliqua realis distinctio inter personas pro ductas, nisi ex vi productionis personis productis aliquid co mmunicetur, ratione cuius ab inuicem distinguantur. veror gratia ex eo, quod omnes creaturae sunt ab vno Deo, non distinguerentur creaturae inter se, nisi ex vi creationis distinctae naturae, & principia distinctiua creaturis conmunicarentur: sed istis duabus personis communicaretur vna natura, & duae relationes, ex parte ergo naturae non distinguerentur, quia esset tantum vna, nec ex parte relationum: quia in eadem persona essent incompossibiles non enim plus repugnat passiuum passiuo, quam actiuum actiuo, Sed actiua generatio, & actiua spitatio non ponerent distinctionem in producente, ergo nec possiua gene ratio, & passiua spiratio in producto.

Ad quartum dscunt, quod non oportet, quod si amopraesupponat verbum, quod propter hoc verbum debea poni principium amoris effectiuum

Sed quamuis illa solutio valeret de verbo, & amore quae scilicet verbum & amor re absoluta ab inuicem distinguuntur, puta prout sunt in nobis; loquendo tamen de verbo, & amore, quae sola ratione originis distinguuntur, oportet necessario quod amor sit verbum, praesupponat, quod etiam ab ipso procedat, vt ex tali processione innascatur distinctio relatiua,

Ad quintum respondent quidam alij, & negant minorem, quo ad ambas suas partes.

Ad primam probationem dicunt, quod falsum assumitur, quia intellectus siue natura in diuinis, & voluntas non differunt sola ratione, sed formaliter ex natura ret. Secundo dicunt, quod dato, quod ita esset, adhuc non sequitu quod filius & spiritus sanctus sola ratione differant: quia non oportet tantam distinctionem esse in principiis, sicut in principiatis. Duae namque ideae sola ratione differunt in mente diuina, & tamen duo ideata realiter differunt

Ad probationem secundae partis dicunt eodem modo quod non oportet relationes, quae sunt in principio tantum distinguere illud, in quo sunt, sicut relationes; quae sunt in principiatis, & addunt, quod non est simile: quia simpliciter est impossibile eandem personam accipere bis esse secundum duas perfectas productiones, sed non est impossibile vnam personam producere duas personas secundum duas perfectas productiones, & ideo quamuis relationes productorum constituant distinctas personas, non tamen relationes, quae sunt in producenteSed prima earum solutio non valet: quia superius di¬ stin. 8. probatum est, que in diuinis inter absoluta non est dare distinctionem, nisi solam rationis, Nec secunda solutio valet: quia quando aliqua producuntur, quae indistincta sunt naturaliter a producentibus, ac etiam intel se, tunc non potest esse maior distinctio in productis, qua in producentibus, sed supposita diuina producta sunt eiusdem naturae & inter se, & cum producentibus, ergo &c. Propter quod etiam exempla non sunt ad propositum: quia ideata, & inter se differunt naturaliter, & a suis ideis; & ipsis ideatis communicantur principia, quibus forma liter distinguutur, & quibus vnum alteri repugnat, quod non fieret in proposito, sicut patet per praedicta.

Ad illud, quod dicunt contra alterius membri probationem, dico quod bene volo, quod in producente non distinguant relationes disperatae: Sed hoc volo, quod si distinguant in suo modo passiuo, sicut tu ponis, quod tuns necessario distinguant in suo esse, seu modo actiuo: quia cum actus sit, qui distinguit, impossibile esse videtur, quod aliqua secundum suum esse passiuum sint magis distinctiua quam secundum oppositum modum, puta secundi suum modum, quo actiua appellantur. Et cum dicis quod sequitur hoc impossibile, quod idem produceretur bis duabus productionibus perfectis, dico quod hoc impossibile sequitur ex radice positonis tuae, puta, quod filius non producat spiritum sanctum, & non sequitur ex dictis meis

Ad sextum, & septimum non inueni solutiones, quae sint alicuius ponderis, ideo, eas non conscripf¬

Articulus 4

Ponuntur motiua oppositae opinionis et respondetur ad ea

ARTICVLVS IIII Ponuntur motiua oppositae opinionis & respondetur ad ea

SED multi doctores contrariae opinionis suam partem nituntur multipliciter persuadere. Primo sic 1 Quaecumque differnnt a tertio alia, & alia differentia reali, illa sunt distincta inter se; sed dato, quod spiritus Opinsanctus non procederet a filio, adhuc filius, & spiritus san trariactus differrent a patre alia, & alia differentia reali, differret enim filius ab eo per filiationem oppositam suae paternitati, & spiritus sanctus per spirationem passiuam oppositam suae spirationi actiuae.

2 Praeterea, distinctae relationes reales requirunt terminos realiter distinctos, sed paternitas, & spiratio actiua, sunt distincte relationes, ergo dato, quod spiritus sanctus non procedat a filio, adhuc illae duae distinctae relationes in persona patris existentes terminabuntur ad duos terminos realiter distinctos, qui non poterunt esse alij quam filius, & spiritus sanctus, ergo &c.

3. Praeterea, vnumquodque magis, & formalius distinguitur ab aliis per illud, quod est sibi magis proprium, sed nunc in filio tria considero, scilicet essentiam, spiratione actiuam, & filiationem. Essentia autem est communis tribus, spiratio communis duobus, puta sibi, & patri, sed filiatio est sibi propria, personalis, & incommunicabilis proprietas, ergo filius per suam filiationem distinguitur ab omnibus aliis. Dato ergo, quod non procederet spiritus sanctus a filio, adhuc distingueretur ab eo, &c

4 Praeterea, impossibile est, quod vna persona accipiens vnam, & eandem naturam duabus processionibus procedat, nam, & si filius procedit generatione aeterna, & temporali, hoc tamen non est secundum eandem naturam: Sed in diuinis sunt duae processiones, ergo dato, quod spiritus sanctus non procedat a filio, adhuc personae procedentes erunt distinctae realiter, ergo &c

Praeterca, relationes aeternae in diuinis non sunt accedentes, nec assistentes, sed subsistentes personae: illud ergo quod sufficit ad hoc, quod sint plures relationes in diuinis, hoc sufficit ad distinctionem personarum in diuiuinis, sed diuersitas illarum actionum, scilicet generationis, & spirationis sufficit ad diuersitatem relationum quia ad illam, quae est generatio sequitur paternitas in producente, & filiatio in producto &c

e Praeterea, filius per hoc, quoed a patre generatur est persona in diuinis, ergo spiritus sanctus per hoc, quod a patre ipi ratur erit persona distincta circumscripto quocuque alio, consequentia patet a simili.

3 Praeterea, illud quod in diuinis in vna persona stat tum vno oppositorum, in alia persona potest stare cum altero oppositorum, nisi ex se habeat ad ipsum naturale repugnantiam, vnde eadem communis notio stans in patre cum paternitate, stat in filio cum filiatione eo, quod ad filiationem non habet naturalem repugnantiam: sed generari in persona filij stat cum spirare, & in nulla persona generari potest stare cum spirari, quod est oppsitum ipsius spirare, ergo generari, & spirari ex se sibi mutuo repugnant, & ab inuicem distinguuntur, & per consequens ersonam filij, & spiritus sancti possunt distinguere, dato, quod vna ab alia non procedat.

3 Praeterea, si spiritus sanctus procederet a solo filio, & non a patre, adhuc distingueretur a patre, ergo dato, quod procedat a solo patre, & non a filio, adhuc distingue retur a filio, consequentia patet a simili: antecedens probatur: quia si spiritus sanctus non differret a patre, tunc ipse esset pater filij, a quo tamen supponitur processisse, quae non solum sunt impossibilia, verumetiam incompossibilia.

S Praeterea, distinctae relationes reales inconmunicabiles, & incompossibiles in eodem supposito sufficiunt ad rea em distinctionem personarum, sed generari, & spirati sunt huiusmodi; Quod enim sint distinetae relationes, patet: quia vna formaliter non concludit aliam. Sunt etiam reales: quia constitutiuae sunt realium personarum, scilicet filij & spinitus sancti. Quod sint incommunicabiles patet: quia omnis personalis proprietas est incommunicabilis, sed ipsae sunt, proprietates personales. Sunt etian in eodem supposito incompossibiles: quia impossibile es idem suppositum prodtici duabus productionibus simpli citer, & aeque perfectis.

10 Praeterea, illa (vt dicunt) est intentio Anseli in do processione spiritus sancti, vbi sic ait. Habent vtique esse a patre & filius, & spiritus sanctus, alter nascendo, & alter procedendo, vt alij sint per hoc ab inuicem. Et subdit Nam fi per aliud non essent diuersi, per hoc solum essent diuersi.

Sed illa non concludunt 1 Quia omnis incompossibilitas & repugnantia aliquorum, oportet quod innascatur ex aliqua oppositione sed incompossibilitas diuinarum personarum non potes innasci ex oppositone contraria, aut priuatiua: quia tales non sunt in diuinis, nec ad hoc sufficit opposito affirmationis, & negationis: quia pura negatio non potest suppositum constituere. Etiam opposito illa potest esse inter ea quae sola ratione differunt; personae autem diuinae reali ter differunt, ergo sola relatiua opposito faciet distinctio nem diuinarum personarum, & per consequens vbicumqueilla deficit in diuinis, ibi necessario deficit personali listnctio. Et haec est intentio Ansel. in de processione spritus sancti, vbi ait. Omnia in diuinis sunt idem, vb noi obuiat relationis opposito.

2 Praeterea, si in diuinis essent aliquae duae distinctae posoiae, quarum vna non esset ab alia, tunc in diuinis esset alqiua inordinatio, siue ordinis defectio: consequens est inpessibile; ergo & antecedens, falsitas consequentis pate, & apud philosophos, & apud theologos, probo consqiuentiam: quia omnis ordo, quem nos possumus ima gnari possibilem in diuinis, vel erit ordo perfectionis eelordo onginis. Sed primus ibi dari non potest, cum mnes tres personae sint aeque perfectae: ergo si est ibi orso, oportet quod sit ordo originis, qui est huius ab hoc, ve loc esse ab hoc, & haec est August intentio contra Maxininum, vbi ait, quod ordo originis solum est inter persotas, quarum vna est ex altera, non tamen prior altera.

Praeterea, & Ansel. in de processione spiritus sancti ai. Supradicta relationis opposito, quae ex hoc inmascitu, quod Deus est de Deo, prohibet patrem, & filium, qu spiatum sanctu propria singulorum attribui aliis, quae aucto nits si bene attenditur, manifeste concludit propositum.

llud autem, quod superius fuit adductum pro parti coitraria, hoc dixit Ansel. disputatiue contra aduersarium qud patet ex hoc, quod post illa verba concludit oppos tun illorum verborum ex intentione propria sic dicens Itqu, si filius, & spiritus sanctus quo modo sint ab inuicem, speulemur; intelligamus spiritum sanctum esse de filio qua filius non est de illo, & econuerso filium non esse de sputu sancto; quia spiritus sanctus est de illo

ad primum ergo argumentum istius opinionis dicendun, quod minor non est vera: quia si spiritus sanctus eni pro ederet a filio, spiritus sanctus non esset, nec esset aliquam diuinis productio, nisi sola genetatio; nec esset da re dias differentias, quibus suppositum patris producen differret a duobus productis

Ad quorum omnium intelligentiam est notandum, qu persona producens in diuinis, personae productae commi nicai omne communicabile, in quo producto non opponitu, necrepugnat. Si enim aliquod communicabile pro ducens producto non communicat, tunc inter duo necessario dabitur vnum, scilicet vel quod productio non est simpliciter, & vsquequaque perfecta, vel illud tale i producente non habetur: Sed manifestum est, quod com munis spiratio est communicabilis, cum non sit proprietas tersonalis patris. Etiam nunc tenemus, quod de fact. conmunicata sit filio. Etiam in illa communi spiratione pater non opponitur filio; quia sola paternitate, & filiatione opponuntur, etiam si opponeretur pater filio secundum eam, de facto tunc non posset sibi communicare ea ergo sequitur necessario, si pater filio non communicat communem spirationem, vel quod productio filij non sit simpliciter perfecta, vel quod pater non habeat illam conmunem spirationem. Cum igitur primum dari non possit: quia tunc filius non esset Deus: quia nulla diuina persona potest produci productione imperfecta, ergo dabimus secundum, scilicet, quod si filius non recipit a patre communem spirationem, tunc pater non habet eam. Sed planum est, quod si filius non spiraret spiritum sanctum, ipse non haberet a patre communem spirationem, ergo de primo ad vltimum, si spiritus sanctus non procederet a filio, spiritus sanctus non esset: quia essentia diuina in patre non esset coniuncta communi spirationi, siue spiratio ni actiuae, & per consequens pater non posset producere spiritum sanctum. Quibus bene intellectis planc patet que tunc etiam in diuinis non esset aliqua productio, nis sola generatio, & quod non esset dare duas reales differentias, quibus duo producta realiter differrent ab vno producente. Est etiam in illa minori petitio principij: qui praesupponit illa producta esse plura, & per consequens cum omnis pluralitas innascatur ex distinctione, praesup ponit ea esse distincta, hoc autem est, quod hic quaeritur puta si filius non produceret spiritum sanctum, vtrum tums duo producta supposita possint esse in diuinis ab inuicem vere distincta. ergo non valet.

Ad secundum patet per iam dicta: quia posito, quod spiritus sanctus non procedat a filio, tunc non essent in patre tales distinctae relationes. Dato etiam quod essent adhuc, non haberent distinctos terminos: quia non maiorem distinctionem requirunt duae relationes passiuae in suis immediatis fundamentis, quam duae relationes actiuae directe oppositae illis passiuis.

Ad tertium dicendum, quod maior non est vera de relatiuis relatiue sumptis, quamuis vera sit de absolutis. Absolutum enim per vnam naturam suam absolutam differt a quocumque, ad quod poterit comparari: Sed relatiuum, vt relatiuum, cum suum esse, vt sic confistat in respectu ad alterum, nisi per vnam relationem referatur ad plura, non potest per vnam relationem differre a pluribus; & ideo quauis in eodem relatiuo sint plures relationes; quarum vna conuenit sibi magis proprie, & alia minus proprie, illud tamen relatiuum per illam, quae sibi minus proprie conuenit, distinguitur a sibi opposito secundum illam relationem. & non secundum eam, quae magis proprie sibi conuenit: quia vt relatiuum est, tunc per illam conmunem relationem refertur ad illud, & non per propriam

Ad quartum concedo maiorem, quod scilicet impossibile sit vnam personam accipientem vnam naturam procedere duabus perfectis processionibus: sed haec impossibilitas non sequitur ex posito meo, sed ex tuo, vt superius dixi. Etiam supponitur falsum: quia si filius non produceret spiritum sanctu, tunc non essent plures processiones in diuinis, prout declaraui in solutione primi argumenti. Ad quintum dicendum ad minorem, quod si filius non produceret spiritum sanctum, tunc non esset diuersitas actionum in diuinis. Et dato quod esset, sicut non argue rent ex parte producentis pluralitatem suppositorum in diuinis, sic nec ex parte producti.

Ad sextum dicendum, quod in consequenti supponitur falsum, puta quod pater spiret spiritum sanctum, dato quod spiritus sanctus a filio non procederet, quod ego constanter nego. quia dico, quod hoc posito, pater nes spiraret, nec spirare posset: quia spiratiuam virtutem cum respectu actiuae spirationis non haberet.

Ad septimum dicendum, quod generare, & spirari non possunt pro nunc reperiri in vna persona, non propter aliquam naturalem, vel formalem repugnantiam, quae sit inter ea, sed propter hoc, qued incommunicabiles, & personales proprietates sunt duarum personarum in diuinis. Ad formam ergo argumenti dico, quod maior est insufficiens; quia debet addi ad finem maioris, vel nisi ipsum, & opposi tum illius cum quo se compatitur, sint personales, & per consequens incommunicabiles proprietates. Si autem hic ordo, quem nunc credimus esse in diuinis, ex tua suppositone mutaretur, puta, quod spiritus a filio non procederet, tunc dico quod ipsum spirari nihil esset, eo quod pater nihil spiraret

Ad octauum dicendum, quod in consequente non solum assumitur impossibile, sed incompossibile: quia cum filius omne posse, & agere habeat a patre, dicere, quod filius ad intra, vel ad extra aliquid producat, quod pater non producit, est planissima contradictio: quia est dicere filium non esse filium. Concessis tamen his, adhuc dico, quod non est simile de illo consequente ad illud antecedens quia si solus filius produceret spiritum sanctum, tunc spiritus sanctus, & pater se haberent sicut productum, & impro ductum, & ideo necessario differrent: sed si solus pater, tumo spiritus sanctus, & filius ambo essent producti a patre. 8 ergo uis, quod similitudo currat, tunc addas impossibile impossibili, & supponas, quod filius producat patrem, & spi ritum sanctum, tunc dicere tibi connexe ad praecedentia. que pater & spiritus sanctus non essent, nisi vna persona producta: quia si hoc dato, sicut tunc in filio compaterentur se duae relationes actiuae, sic in illo vno producto se compaterentur duae relationes passiuae.

Ad nonum dicendum, quod minor est falsa: quia supponit ipsum spirari esse, dato, quod spiritus sanctus non procederet a filio: quia, vt probaui, spirare non maneret ex parte patris: sed vno relatiuorum non manente, non manet reliquum Omnes etiam probationes eius deficiunt. Prima, quia non sequitur A. non includit. 8. formaliter, ergo est distinctum ab eo, loquendo de distinctione reali, de qua in praesenti loqueris; paternitas enim diuina non includit diuinam es sentiam formaliter, & tamen non differt ab ea realiter, & eodem modo de sapientia diuina respectu bonitatis. In alijs uero duabus probationibus petit, quid est in principio.

Ad decimum patet per iam dicta Ad argumentum etiam principale patet. Posset etiam dici, quod licet spirare non sit de ratione filiij, vt filius est, est tamen de ratione filij, vt a spiritu sancto distinctus est relatiue; sicut licet albedo non sit de ratione Sortis, ut Sortes est, est tamen de ratione eius, ut a Platone nigro distinctus est.

PrevBack to TopNext