Text List

Circa textum

Circa textum

DISTINCTIO XII ET XIII Secundae particulae tractatus de processione spiritus sancti distincta, & clara duisio, duarumque distinctionum non inepta subdiusio, n quibus de eadem processione agiti comparatiue.

TEM QVAERITVR &c. Postquam Magister determinauit de filii generatione, & spiritus sancti processione secundum se; nunc prosequitur de eis comparatiue. Et diuiditur in duas partes: quia primo inquirit aliqua de processionis ordine Secundo de distinctione processionis a filij generatione ibi, Post haec considerandum. Prima in duas: quia primo simul mouet duas quaestiones, Secundo ponit ad illas quaestiones distinctas responsiones. Secunda ibi, His huiusmodi. Et haec diuiditur in tres partes: quia primo quantum ad primam quaestionem ostendit, quod spiritus sanctus non procedit prius a patre, quam a filio. Secundo quo ad secundam quaestionem ostendit, quod spiritus sanctus non procedit magis a patre; Et tertio ostendit sub quo sensu intelligendae sunt aliquae auctoritates, quae praedictis uidentur obuiare. Secunda ibi, Nunc autem tractandum. Tertia ibi, Aug. tamen in 1s. li¬ de tri. Tunc sequitur, Prius haec considerandum &c in qua ma¬ lib gister innuit distinctionem inter generationem, & processio: Disi nem. Et diuidit in duas partes: quia primo ostendit, quod spiritus sanctus non debet dici genitus. Secundo ostendit, quoi licet spiritus non sit genitus, ex hoc tamen non debet dici ingenitus ibi, Nunc considerandum est. Prima in tres: quia primo ostendit, quod nasci, seu generari non potest competere spiritui sancto. Secundo ostendit, quod procedere conuenit filio, cui tamen proprie conuenit generari. Et tertio ex his innuit differentiam inter generationem, & processionem, quamuis sufficienter huiusmo. di distinctionem attingere non possumus in ista vita mortali. Secunda ibi, Cum autem spiritus sanctus. Tertia ibi, inter generationem vero filij. Tunc sequitur illa pars. Nunc considerandum, vbi primo spiritum sanctum non debere dici ingenitum ostendit ex dictis Aug. Secundo obijcit ex dictis Hiero. Tertio respodet huiusmodi obiectioni, Secunda ibi, Hiero, tamen in regulis. Tertia ibi Sed vt istam &c.Et haec in duas. Nam primo ponit praedictae obiectionis solutionem, Secundo addit suae solutionis confirmationem, ibi. Quod autem &c. Quantum ad istas duas distinctiones quaero hanc quaestiouem

PrevBack to TopNext

On this page

Circa textum