Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

An in caritate existens euidenter cognoscere possit se in illa existere.

Quaestio I An in caritate existens euidenter cognoscere possit se in illa existere.

VTRVM aliquis existens in caritate possit euidenter cognoscere se esse in caritate.

Et videtur quod sic. Quia 8. de tri. dici 8. Aug. quod "qui diligit fratrem maginouit dilectionem, qua diligit, quam fratrem, quem diligit", & loquitur de dilectione caritatiua, sed fratre potest euidenter cognoscere, ergo & caritatem. Contra dicitur. Nemo scit, vtrum pdio, vel amore dignus sit, sed omnia in futurum reseruantur incerta. Hic est aduertendum quod sicut ait philosophus 2. posteriorum, quaestiones sunt aequales numero his, quae vere scimus. Quaestiones autem sunt quadruplices, sicut ibidem patet, puta si est, an est, quid est, & ropter quid est. lllarum tamen quaestionum duabus ad praesens dimissis, duas tantum de caritate tractabo. Primo gitur videndum est, vtrum possimus cognoscere quid est caritas. Secundo, vtrum possimus cognoscere, an in nobis sit caritas. Tertio dato, quod in nobis sit cariras, vtrum per huiusmodi caritatem possimus exire in actum meritorium aeternae beatitudinis sine speciali motione spiritus sancti. Et quarto vtrum caritas, & gratia sint duo habitus realiter differentes.

RESOLVTIO. caritatem esse habitum creatum a Deo nobis infulum tota fere Theologorum schela prifitetur, hunic tamen in nobis esse absqus peculiari Dei veuelatione dignostere nequaquam possumus, sicuti eum possidentes, in actum meritorium absque petuliari spiritus sancti motione exire nequennt

Articulus 1

Utrum possimus cognoscere quid est caritas

ARTICVLVS I. Vtrum possimus cognoscere, quid est caritas.

QVANTVM ad primum, vtrum possimus cognoscere quid est caritas, est aduertendum, quod duplex est notitia quantum ad quid est : Vna quantum ad quid nominis, & illa est facilis: quia communis enti, & non enti & enti possibili, & prohibito, & ideo quo ad id facilis est responsio: quia caritas vt sic, est quedam virtus, qua mediante voluntas elicit perfectum actum meritoriae dilectionis in via, & praemiatoriae in patria. Alia est notitia quantum ad quid rei, & haec de caritate est multum difficilis, & hoc probat summa disparitas opinionum quantum ad istum articulum: quia quidam dicunt, quod sit vit tus creata, quae est habitus formaliter inhaerens voluntati. Alij dicunt, quod sit virtus increata, quae est ipse spiritus sanctus mouens voluntatem ad actum dilectionis.

Multitudini igitur doctorum me ad praesens conformando teneo primam opionionem, quae probatur sic¬

1 Si caritas non esset habitus creatus formaliter in haerens voluntati, actus meritoriae dilectionis non eset voluntarius: quia sicut motus rei naturalis non existens a principio intrinseco non potest dici naturalis, sed violentus, sic motus voluntatis non procedens a principio Intrinseco non poterit esse voluntarus

2 Praeterea, illud quod mouetur tantummodo a principio extrinseco, mouetur ad modum instrumenti, & per consequens non mouetur libere, quia non est in potestate instrumenti agere vel non agere: sed de necessitati agit iuxta impetum impellentis: sed si caritas non esse habitus inhaerens voluntati, tunc in actibus dilectionis meritoriae uoluntas moueretur a principio extrinseco non conferente aliquam vim inhaerentem ipsi voluntati, ergo actus voluntatis non possent esse meritorij quia non essent liberi.

3 Praeterea, sicut non potest aliquid non album fieri album formaliter, nisi per albedinem sibi formaliter inhaerentem, sic non potest aliquis Deo non carus fieri Dec carus formaliter, nisi per caritatem sibi formaliter inhaerentem: sed peccator conuersus de non caro fit carus

4 Praeterea, impossibile est de opposito transitum fieri in oppositum, nisi mediante aliqua mutatione: sed in puncto conuersionis peccator transit de eo, quod est non carum esse Deo, ad esse carum: aut ergo mutatio fiere ex parte Dei, aut ex parte peccatoris conuersi. Non primum, cum Deus sit immutabilis, ergo erit aliquid intrinsece inhaerens formaliter ipsi conuerso, ratione cuius nunc dicitur esse carus, quod nos appellamus habitum caritatis: quia si sosus actus esset, tunc talis dormiens non esset Deo carus, cum pro tunc actum caritatis non eliciat,

3 Praeterea, signum est acquisiti habitus habere delectationem in opere, vt patet 2 ethicorum: sed in actibus diuinae dilectionis est maxima delectatio, ergo in nobierit habitus caritatis, ratione cuius in huiusmodi operibus delectemur

Sed oppositum illius conclusionis tenet magister set tentiarum dicens hic in littera, quod caritas est ipse spir tus sanctus assistens bonae voluntati ad eliciendum actu dilectionis, siue caritatis, quod ipse, & alij sui sequaces probant multipliciter Primo sic¬

1 Quia non minus Deus immediate operatur in nobis, quo ad ea, quae sunt gratiae, quam quo ad ea, quae suni naturae: sed Deus non vtitur aliquo medio in opere creationis, quando naturam instituit, ergo nec in opere recreationis, & gratiae vtetur aliquo medio.

2 Praeterea, si ad actum meritoriae dilectionis non moueretur immediate humana voluntas a spiritu sancto, tums tali actui de condigno, seu de iustitia non daretur vita aeterna: consequens est falsum, iuxta illud, De reliquo repo sita est mihi corona iustitiae, quam reddet mihi in illum diem iustus iudex; probatur consequentia: quia cum voluntas nostra sit finita, & actus suus finitus, ergo si habitus, seuuirtus, qua mediante actum meritorium elicit etiam esset finita, tunc in nullo meritum nostrum adaequat de condigno ipsam vitam eternam, siue donum gloriae, ergo oportet, quod talis actus immediate sit a spiritu sancto.

3 Praeterea, sicut Deus in creatione produxit aliqua per seipsum immediate propter eorum excellentiam, puta angelos, seu substantias separatas; aliqua vero mediante vi productiua naturae communicata: sic congruum esse videtur, vt in gratuitis operibus nostrae creationis ad ea, quae sunt excellentissima, nos moueat immediate, haec autem sunt actus dilectionis, & caritatis.

4 Praeterea, frustra fit per plura, quod aeque bene fieri potest per pauciora: sed posito habitu creato ipsius caritatis, adhuc, vt communiter dicitur, non possumus mereri sine speciali motione spiritus sancti,. cum igitur non magis possit spiritus sanctus nos mouere, stante tali habitu, quam ipso non existente: quia eius virtus a nullo creato dependet, & Deus & natura nihil faciant frustra, ergo &c.

3 Praeterea, actum prophetiae ratione suae excellentia rmmediate sine aliquo habitu medio elicit spiritus sanctus in mente ipsius prophetae: sed actus diuinae dilectionis est excellentior, quam actus prophetiae. illa minor potet: quia Apostolus praefert actum caritatis, & ipsam car tatem ipsi prophetiae. Maior etiam patet: quia nullus habitus creatus potest intellectum prophetae ducere in no titiam futurorum

3 Praeterea, si caritas, per cuius coniunctionem ad nos dicimur Deo cari, esset aliquis habitus creatus, tuac aliquod accidens existens in anima sancta esset carius Deo quam ipsa anima: sed consequens est falsum secundum omnes doctores: consequentia probatur: quia propter quod vnumquodque tale, & illud magis, vt patet 1. posteriorum

3 Preterea, nihil est bonum per essentiam, nisi solus Deus: sed caritas est bona per essentiam: Maior patet quia omne, quod est citra Deum, sicut est ens per participationem, sic est etiam bonum per participationem: Minor probatur, quia illud est bonum per essentiam, quod non potest intelligi non bonum, sed quamuis omnis alia virtus possit intelligi non bona, cum possit esse informis: sola tamen caritas non potest intelligi non bona, cum impossibile sit cam esse informem.

S Praeterea. 8. de trini ait August. Deum diligit, qui dilectionem diligit, quia Deus est dilectio, sed illud non sequeretur, nisi omnis gratuita dilectio esset Deus, sicut non sequitur, hoc est sensitiuum, ergo est animal, nisi omne sensitiuum sit animal. Multas etiam alias auctoritates adducit magister tam de sacro canone, quam de dictis sanctorum, quas ad praesens dimitto, quia vna responsione pariter ad omnes respondetur.

Sed quamuis illam opinionem non teneam, ob reuerentiam multorum doctorum oppositam partem tenet tium, fateor tamen, quod praedicta opinio non est adeo periculosa, sicut multi eam videntur aestimare, tria incos uenientia magistro minus iuste imponentes

Primo videlicet, quod actus dilectionis a voluntate elicitus sit spiritus sanctus, cum talis actus caritas, siue d lectio dicatur

Secundo, quod ex puris naturalibus mereri possemus si sinc habitu caritatis infuso eliceremus actum meritoriae dilectionis, quod fuit error Pelagii¬

Tertio, quod spiritus sanctus assumeret animam rationalem i vnitatem suppositi, si ipse esset immediatum principium actus nostrae voluntatis, quod dicitur fuisse erroi Manichaeorum

Primum non est contra magistrum: quia vt patet in textu istius 17. distinctionis, ipse expresse ponit dilectionem, inquantum sumitur pro actu nostrae voluntatis, essi quid creatum, quamuis ad eliciendum huiusmodi actum non requiratur secundum cum habitus creatus, qui caritas nominetur in ipsa voluntate; ad hoc enim secundum magistrum sufficit immediate ipse spiritus sanctus, qui sine aliquo caritatis habitu ipsam voluntatem ad eliciendum huiusmodi actum perfectissime poterit inclinare. Nec secundum est contra magistrum propter duo. Pr mo quia magister non posuit, quod ex nostris puris na turalibus possemus elicere huiusmodi actum, sed virtute spiritus sancti: hoc autem non posuit Pelagius. Secundo: quia quamuis magister non posuit habitum caritatis crea tum, posuit tamen habitum gratiae a Deo creatum, & ani niae infusum, dantem ipsi animae esse spirituale, & ipsam eleuantem super omnia sua naturalia Propter quod apparet, quod non valeat illud commune argumentum, quid fit contra magistrum, quod anima existens in puris naturalibus non potest contingere obiectum simpliciter supernaturale; Nec potest aliquem actum supernaturalem elicere circa liuiusmodi obiectum, sed si non haberet in se habitum caritatis creatae, tunc esset in puris naturalibus. Hic magister diceret, quod ista minor est falsa: quia anima talis non est in puris naturalibus: quia per habitum gratiae constituitur in esse supernaturali, inxta illud apo. stoli. Ciratia Dei sum id, quod sum

Nec tertium est contra magistrum: quia ad positionem magistri non sequitur, quod spiritus sanctus assumat talem animam in vnitatem suppositi, sed solum, quod iungatur huiusmodi animae, sicut motor supereminens iungitur ipsi mobili. Quamuis igitur his bene intellectis rationes quaecumque fiunt contra magistrum, solubiles apparcant, & eius, vt mihi videtur, posito sine periculo posset substi neri, tamen, vt me conformem positonibus modernorum, ad rationes inductas pro magistro breuiter respondebo, quamuis rationes alterius partis aeque reputem solubiles, ficut istas, quae inductae sunt pro magistro.

Ad primum ergo dicendum, quod Deus, & in naturalibus, & sprritualibus immediate est causa in genere causae efficientis, non tamen in genere causae forma lis: Non enim potest dare esse humanum sine forma humana, & ideo dicetur consimiliter, quod Deus non potest dare esse carum sine forma caritatis dantis tale es se, sicut nec daret esse album, quod est effectus formalis albedinis sinc albedine.

Ad secundum dicendum, quod nihil est sic proprium amicorum, sicut conuiuere, vt dicitur S ethicorum: ideo lex iustitiae ipsius amicitiae hoc requirit, vt Deus amicis suis firma caritate ipsum diligentibus suum impartiatur iucundum conuictum, qui est vita aeterna, quam apostolus appellat coronam iustitiae vel potest dici, quod quitalis habitus creatus est donum spiritus sancti, ac etiam quia sprritus sancti motio specialis requiritur ad actum meritorium, vt patebit in tertio principali, idco virtute spiritus sancti acquiremus de condigno illam coronam iustitiae gloriae sempiternae

Ad tertium dicendum sicut ad primum. Ad quartum dicendum, quod illud non potest aeque bene fieri sine caritate. Ad probationem dico, quod quamuis spiritus sanctus possit quemlibet effectum producere in esse sine agente secundo, non tamen potest dare quod libet esse formale sine forma, & ideo diceretur, quod non posset dare esse carum sine caritate.

Ad quintum dicendum, quod maior non est vera: quia donum prophetiae secundum doctores, est quidam habitualis influxus factus a spiritu sancto, ratione cuius, etiam cessante actu prophetiae, adhuc talis homo vere, & forma liter est propheta. Ad probationem dico, quod prophetia notitiam futurorum habet dispositiue per huiusmod habitum, sed effectiue per spiritum sanctum influentem sibi huiusmodi habitum.

Ad sextum dicendum, quod illa regula, qua dicitur Propter quod vnumquodque tale & illud magis, non te net in causis formalibus quantum ad denominationes, quae fiunt in effectibus formalibus: Non enim sequitur lignum est albsi propter albedinem, ergo albedo est magis alba. Sic proprie loquendo caritas non est cara: sed ess illud, quo anima formaliter est cara, sicut simitas non est sima: sed est illud, quo nasus formaliter est simus

Ad septimum dicendum, quod minor non est vera, si vniformiter sumitur sub maiori. Ad probationem dico quod non sufficit, quod non possit intelligi non bonum ad hoc, quod tale sit per essentiam, sicut est ipse Deus : sed oportet, quod sit purum bonum in se comprehendens omne bonum.

Ad octauum dicendum, quod Deus causaliter, & exemplariter est omnis dilectio gratuita: quia est eius ppriissi ma causa. Cum igitur quicumque ordinata dilectione diligit aliquem effectum, quasi necessario habet diligere propriam eius causam: ideo quicunque diligit dilectionem, Deum diligit, quia Deus est omnis dilectio, vel formaliter, si est increata, vel causaliter, si est ab ipso influxa animae amorosae.

Articulus 2

Utrum possimus cognoscere an in nobis sit caritas

ARTICVLVS II Vtrum possimus cognoscere an in nobis sit caritas.

QVANTVM ad secundum principale, vtrum possimus cognoscere, an in nobis sit caritas, dicendum, quod quantum ex nobis est, puta sine Dei speciali re elatione, impossibile est nos scire certitudinaliter nos habere caritatem infusam, seu meritoriam dilectionem 1 Quia in notitiam talis habitus non possumus deuenire, nisi ex actibus dilectionis; vel igitur notitiam de tali habitu haberemus ex substantia actus, vel ex modo actus. Non primo modo, quia etiam nuda potentia sine omni habitu potest in substantiam actus : per nudam enim voluntatem sine omni habitu infuso, vel acquisito possumus naturaliter diligere Deum. Nec secundo modo, quia ille modus vel conuenit actui ratione habitus, puta quia ex habitu inclinante ille actus dicitur facilis & delectabilis, vel ille modus conuenit actui ratione ipsius Dei, puta quia ex acceptatione diuina ille actus dicitur gratus Deo, & acceptus, & per consequens meritorius Primum modum quamuis in actu certitudinaliter possimus percipere, non tamen possumus scire, vtrum illa facilitatio, seu delectatio proueniat ex habitu infuso, vel acquifiro, quia habitus diuinae dilectionis naturaliter acquisitus ex frequentatis actibus faceret actus tales delectabiles etiam in pagano, vel iudaeo, signum enim est acquisiti habitus. delectationem habere in opere 2 ethicorum. Sed secundum modum non possumus ex nobis ipsis aliquo modo scire, nisi Deo reuelante, propter quod dixit Apostolus, Nihil mihi conscius sum, sed non in hoc iustificatus sum

bed forte diceret aliquis, quod secundum philosophum questio quid est praesupponit questionem an est. cum er- I go sic se habeat scire ad scire, sicut quaestio ad quaestionem per nos autem possumus scire quid est caritas, cum sit quidam habitus creatus, vt patuit in precedenti articulo, ergo etiam poterimus scire an sit in nobis

2 Praeterea, 2. posteriorum dicitur, quod impossibile est nos habere nobilissimos habitus, & latere nos

Praeterea, 8. de trini dicit beatus August. "Sciri aliquid, & non diligi potest, diligi autem quod nescitur" nequaquam, sed caritas diligitur ab habete caritatem, qui sicut perfectum scire, est scire se scire; sic perfectum diligere, siue perfecta dilectio est diligere se diligere, caritas autem est perfecta dilectio.

Ad primum dicendum, quod setre quid est, loquendo de quid rei, praesupponit scire an est, & hoc vel in se, vel in sua causa. Non tamen scire quid est semper praesupponit rem esse in propria existentia; possum enim scire quid est rosa, nulla tamen rosa actu existente. Etiam committitur fallacia figurae dictionis; quia cum deberet inferri, quod sciremus caritatem esse, infert, quod sciamus eam in nobis esse; et similiter est ibi fallacia consequentis, puta ea ritas est, ergo est in me, vel in nobis.

Ad secundum dicendum, quod philosophus loquitur ibi de habitibus cognitiuis; illi enii non possunt nos latere, & ideo secudum Aug. 15. de tri fide videt vnusquisue in semetipso, quauis non possimus cognoscere, vtrum huiusmodi fides sit in nobis informis, aut formata: quia in hoc fides dependet a caritate,

Ad tertium dicendum, quod ad hoc, quod caritas diligatur, sufficit, quod quidditatiue cognoscatur, Dato etiam, quod quis diligat se diligere, nescit tamen vtrum talis di lectio sit supernaturalis.

Articulus 3

Vtrum per huiusmodi (dato quod in nobis sit caritas) caritatem possimus exire in actum meritorium eternae beatitudinis sine speciali motione spiritus sancti.

ARTICVLVS III Vtrum per huiusmodi (dato quod in nobis sit caritas) caritatem possimus exire in actum meritorium eternae beatitudinis sine speciali motione spiritus sancti.

QVANTVM ad tertium principale; posito, quod in cmnobis sit caritas, vtrum per huiusmodi caritatem possimus exite in actum meritorium aeternae beatitudinis sine speciali motione spiritus sancti. Primo ponam conclusionem, quam tenere propono. Secundo adducam distinctionem cuiusdam doctoris in materia proposita, cuius distinctionis unum membrum, quod ipse multiciplititer confirmat, est contra me. Tertio respondebo ac sua motiua

Quantum ad primum dico, quod habens caritatem non potest exire in actum meritorium sine speciali notione spiritus sancti

1 Quia quanto finis alicuius agentis est altior, & magis suam naturam excedens, tanto huiusmodi agens sublimiori, ac specialiori indiget mouente, siue dirigente; sed finis deifice diligentis, siue caritatem habentis est sublimissimus, & totam suam naturam excedit, ergo non obstante, quod habeat caritatem, & gratiam, indiget motione, & directione singulari ipsius spiritus sancti.

2 Praeterea, illud idem arguit doctor noster exemplo satis familiari dicens. Sicut puer habens pennam in manu in actu scribendi se habet ad magistrum ducentem manum suam, sic se videtur habere habens caritatem in opere meritorio ad ipsum spiritum sanctum: sed puer talis quamuis pennam habeat in manu, non tamen ordinate scriberet, nisi magister manum suam duceret, ergo &c

Praeterea, plus requiritur ad exercendum opera meritoria, quam ad prosequendum opera naturalia, sed habens caritatem non potest exercere opera naturalia, nisi sibi suffragetur vniuersalis influentia, ergo quantum ac opera meritoria indiget spiritus sancti assistentia, & influentia speciali, ergo &c

Praeterea, dicitur, Qui spiritu Dei aguntur, hi filij Dei sunt. Et lsaias ait, Omnia opera nostra operatus es domine Sed qui ab aliquo agitur, ab eodem mouetur. Sed est quidam doctor, vt praemisi, qui circa hanc mate teriam distinguit dicens, quod vel intelligitur quod illa influentia specialis sic sit necessaria, quod sine ea habencaritatem nullo modo possit meritorie operari; vel quoc sine ea non possit firmiter, & perseueranter operari. Primo modo negat praedictam conclusionem, secundo modo ipsam affirmat.

Primum probat sic 1 Sicut res constitutae in esse naturali cum princibis naturaliter operatiuis se habent ad operationem naturalem, sic res constitutae in esse supernaturali cum principiis supernaturalibus se habent ad operationem supernaturalem: sed res naturales &c. praesupponunt solum influen tiam vniuersalem, ergo &c.

2 Praeterea, nulla res est destituta sua propria operatione: quia secundum Aug. de ci. Dei, Deus sic res administrat, vt eas proprios cursus agere sinat, sed Deus potest illam propriam motionem subtrahere remanente gratia, & caritate, & per consequens gratia, & caritas habebunt operationem sine huiusmodi motione. Sed quaecumque operatio procedens a gratia, & caritate est meritoria, eroo &c

Praeterea, opera de genere bonorum sine caritate facta non sunt meritoria, quae tamen fiunt cum caritate, meritoria sunt: sed dicere, quod habens caritatem, non possit elicere talia opera sine speciali motione, quae prius sine caritate potuit elicere, est inconueniens, ergo &c.

Praeterea, qui habet spiritum sanctum non indiget speciali motione spiritus sancti; sed habens caritatem habet in se spiritum sanctum, iuxta illud Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis

Secundam partem suae distinctionis probat sic¬

Ad permanendum immobiliter ac perseueranter in talibus operibus, in quibus magnam patimur difficultatem, necessario indigemus spiritus sancti auxilio: sed propter corruptionem naturae per primi parentis peccatum & inclinationem fomitis, & multitudinem tentationum quamuis homo sit in caritate, tamen patitur magnam difficultatem in operibus meritoriis, ergo &c.

Sed illam secundam partem suae distinctionis concedo tratia principalis meae conclusionis, primam vero nego 1 Quia sicut illud, quod est primum disponens ad introductionem formae naturalis, puta caelum, illud idem est post introductionem coadiuuans in omnibus naturalibus operibus, quae sunt secundum illam formam, sic primum disponens ad introductionem formae supernaturalis est coadiuuans in omnibus operibus, quae fiunt secundum illam formam: sed primum disponens ad introductionem formae supernaturalis est ipse spiritus sanctus secundum suam specialem motionem, & singularem influentiam: quia ad hoc non sufficit influentia generalis alias homo posset se naturaliter disponere sufficienter ad infusionem gratiae Dei, & caritatis, cuius oppositum probabitur in li. 2. igitur in omni operatione meritoria necessario concurrit specialis motio spiritus sancti sicut in omni peratione naturali necessario concurrit influentia caeli¬

Ad primum dicendum, quod maior est vera, cum hoc adiuncto, quod sicut se habent res naturales secundun influentiam vniuersalem, seu naturalem ad suas operationes naturales; sic se habent res spirituales secundum influentiam spiritualem, seu specialem ad operationes su pernaturales, & tunc sequitur oppositum illius, quod aruens intendit

Ad secundum dicendum, quod si subtraheretur influentia vniuersalis, dato quod formae naturales manerent, res tamen secundum eas nihil agerent, sic in proposito, subtracta tali speciali motione spiritus sancti, dato, quod caritas maneret, homo tamen secundum eam nihil operaretur

Ad tertium dicendum, quod talia opera sine praedicto influxu non essent meritoria; llle enim influxus est totius trinitatis, quamuis approprietur spiritui sancto. Propter quod quantum ad personam patris ait filius, Nemo potest venire ad me, nisi pater meus traxerit eum; Et quantum. ad seipsum, idem filius ait. Sine me nihil potestis sacere; Et quantum ad spiritum sanctum dicitur in Psal. Spiritus. tuus bonus deducet me in terram rectam. Et illud, Spiritus vbi vult spirat.

Ad quartum dicedum est, quod est pro nobis: quia por inhabitationem, spiritus sancti in nobis debemus intelligere specialem influxum spiritus sancti, quo specialiter assistit nobis.

Articulus 4

Utrum caritas et gratia sint duo habitus realiter differentes

ARTICVLVS IIII. Vtrum caritas, & gratia sint duo habitus realiter differentes.

QVANTVM ad quartum principale, vtrum caritas & gratia sint duo habitus realiter differentes, dito, quod habitus caritatis & gratiae sunt duo habitus realiter differentes.

1 Quia illi habitus, quorum vnus per respicit essentis animae tamquam subiectum, proprium, & immediatum & alter respicit potentiam, illi necessario differunt, sed habitus gratiae sicut immediatum, & proprium subiectu respicit essentiam animae, & caritas voluntatem, quae est potentia eiusdem essentiae, ergo &c. Maior patet, probo minorem, quia gratia dat esse animae, iuxta illud Apostoli, Gratia Dei sum id, quod sum, Caritas dat operari secundum opera virtutum, iuxta quod ait Grego. Magna quidem operatur, si amor est &c. Cum ergo esse respiciat essentiam & operari potentiam, ideo &c.

Ad argumentum principale dicendum, quod ille, qui diligit, magis nouit dilectionem, quam fratrem, quantum ad essentiam actus, non tamen quantum ad modum actus, qui est acceptatio Dei, & quia sine tali modo quam uis dicatur dilectio, non tamen proprie dicitur caritas; ideo quamuis aliquis possit se scire diligere Deum, non tamen potest scire, vtrum huiusmodi dilectio sit caritas proprie dicta, siue dilectio meritoria, ideo non valet.

PrevBack to TopNext