Text List

Circa textum 1

Circa textum 1

DISTINCTIO NVR. Resolita, ac satis perspicua diuisio in generali huius distinctionis, in qua quidem de imuisibili spiritus sancti missione probe agitur.

AM NVNC ACCEDAMVS &c Hic magister determinat de inuisibili missione ipsius spiritus sancti, Et diuiditur in duas partes: quia primo circa hoc ponit suam mentionem, Secundo recitat sibi contrariam opinionem, ibi, Supra dictum est. Quantum ad primum est sciendum, quod tunc spiritus sanctus inuisibiliter mittitur, cum caritas in cordibus nostris diffunditur, ideo magister duo facit: quia primo de caritate ponit suam propriam opinionem quantum ad essentiam caritatis. Secundo quantum ad argumentum caritatis, Secunda ibi, Hic quaeritur si caritas. Prima pars est praesentis lectionis, & diuiditur in duas partes: quia primo praemittit suam intentio nem, Secundo remouet, quandam cauillationem ibi, Sed ne forte. Prima in duas; Nam primo ponit suam opinio. nem, Secundo adiungit suae opinionis confirmationem ibi, Ne autem in re tanta. Et haec in duas, secundum quod duo praemisit, scilicet quod caritas est Deus, & quode est spiritus sanctus; Nam primo probat, quod caritas sit Deus, Secundo qcaritas sit spiritus sanctus ibi, Cum autem fraterna &c Tunc sequitur illa pare, Sed ne forte. Et diuiditur in duas quia primo ostendit, quod caritas non solum causaliter dicitur Deus, vt quidam dicere voluerunt, verumetiam essentialiter dicitur Deus. Secundo manifestat quomodo ex hoc spiritus sanctus inuisibiliter dicitur missus ibi, Tunc enim nobis. Circa istam lectionem quaero.

PrevBack to TopNext

On this page

Circa textum 1