Circa textum
Circa textum
DISTINCTIO XVIII Tertiae particulae principalis tractatus de processioni temporali spiritus sancti distincta, & facilis si diuisio, in qua de proprietate spiritus sancti importata sub nomine dati sute doni sedulo peti actatir.
RATEREA diligenter &c Pofs quam Magister tractauit de modo temporalis processionis ipsius spiritus xancti, in hac 18. distinctio ne tractat de proprietate ipsius piritus sancti signata sub nomi- ne dati; siue doni, Et potest breui ter ista distinctio diuidi in quinque partes, secundum quod Magister circa hoc nomen donum prout conuenit spiritui sancto mouet quinque quae ctiones. Secunda ibi, Sed quaeritur cui donabilis. Tertia ibi. Hic oritur quaestio. Quarta ibi, Hic quaeritur vtrun filius. Quinta ibi, Post haec queritur vtrum &c. Prima diuiditur in tres: quia primo arguendo ad vtramque partem mouet quaestionem, secundo eirca motam quaestionen ponit suam determinationem, & tertio suae determinatio ni adiungit probationem. Secunda ibi, Ad quod dicimus Tertia ibi. Non ergo spiritus sanctus. Similiter quaestio secunda diuiditur in tres partes: nam primo magister prae mittit titulum quaestionis, secundo tangit materiam solutionis, Et tertio subiungit quoddam notabile ex praedictis. Secunda ibi, Ad quod dicimus Tertia ibi. Et notandum est. Etiam tertia quaestio diuiditur in tres partes, secundum quod primo mouetur quaestio. Secundo additur responsio, Et tertio ex praedictis quasi corellarie multiplex infertur illatio, Secunda ibi, Ad hoc breuiter respondemus. Tertia ibi, Ecce his verbis. Et haec in quattuor. secundum quod inferuntur quattuor corellaria, Secunda ibi, Ex supradictis. Tertia ibi, fit secundum hoc &c. Quarta ibi, ltaque & spiritus sanctus. Quarta quaestio similiter diuiditur in duas partes: nam primo proponit quaestionem, Secundo annectit responsionem, Responsio incipit ibi Ad quod dicimus, quod filius &c. Vltima quaestio diuiditur in duas partes, secundum quod primo mouetur quaestio. Secundo in futurum differtur eius responsio Secunda ibi, Huius quaestionis determinationem. Circa hanc distinctionem quaero.
On this page