Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

An donum in diuinis notionaliter dicatur

Quaestio 1 An donum in diuinis notionalite dicatur

VTRVM hoc nomen donum in diuinis dicatur notionaliter.

Et videtur quod non quia omne nomen notionale importat distinctionem: sed in hoc nomine donum non est distinctio: quia tota trinitas, & quaelibet persona potest seipsam dare: ergo &c.

Contra 4. de tri ait August. "Spiritum sanctum donum esse est spiritum sanctum a patre procedere", sed processio est nomen personale, siue notionale: ergo &c. Hic breuiter sunt quattuor videnda. Primo de hoc, quod queritu Secundo, vtrum soli spiritui sancto conueniat hoc nomi donum. Tertio vtrum spiritus sanctus sit eo donum quo spiritus. Quarto vtrum sit eo donum quo Deus.

RESOLVTIO. Veritas fatetur id nomen doni in diuinis non nisi vationaliter fi mi:Vnde cum spiritus sanctus sit eo donum, quo spiritus: non tamen to Deus, quo donum dici potert.

Articulus 1

Utrum donum in divinis notionaliter dicatur

ARTICVLVS I Vtrum donum in diuinis notionaliter dicatur.

QVANTVM ad primum, vtrum hoc nomen donum in diuinis dicatur notionaliter, dicendum, quod sicut verbum secundum suam propriam rationem dat intelligere processum a proferente, ita donum dat intelligere processum adonante, sed processus conuenit per¬ sonae, & non essentiae, ideo tam verbum quam donum in diuinis est personale, seu notionale, & non essentiale. Propter quod Aug. 4. de tri. ait. quod "spiritum sanctum donum esse est a patre procedere". Nomen tamen dati essentiali ter sumitur: quia conuenit spiritui sancto ex tempore. Vnde ait August. 5. de trin spiritum sanctum ab aeterno fuisse donum, sed ex tempore fuisse datum.

Articulus 2

Utrum soli spiritui sancto conveniat hoc nomen donum

ARTICVLVS II Vtrum soli spiritui sancto conueniat hoc nomen donum

QVANTVM ad secundum articulum, vtrum soli spi eritui sancto conueniat hoc nomen donum, dicedum, quod donum tripliciter differt a dato.

Nam donum est donatio libera, ex qua non expectatur aliqua redonatio, vt patet 1. ethi. Ex quo patet quod donum ratione suae significationis addit aliquid supra datum.

Secundo differt in modo significandi: quia donum dicitur quasi ab aptitudine, vt detur: sed datum dicitur ab actu donationis.

Tertio differt ratio significationis: quia donum cum sit nomen significat sine tempore, sed datum cum sit partici ium, vel si nominaliter sumitur quasi pro nomine verba li tenetur ideo significat cum tempore. Ex quibus patet uod donum dicit rem emanantem per modum libertatis sine tempore in aptitudine vt detur. Cum igitur spiritus sanctus procedat a patre & filio per modum amoris & libere sine tempore in aptitudine naturali vt detur in tempore: cum etiam quia amor principaliter habet ratio nem doni, alia autem ex consequenti, inquantum partio pant rationem amoris: ideo spiritus sanctus proprie donum dicitur, Propter quod ait: August. 15. de tri. "Non frustra in hac trinitate non dicitur verbum Dei, nisi filius, nec di citur donum Dei, nisi spiritus sanctus".

Articulus 3

Utrum spiritus sanctus sit eo donum quo spiritus

ARTICVLVS III Vtrum spiritus sanctus sit eo donum quo spiritus.

QVANTVM ad tertium principale, vtrum spiritus sanctus sit eo donum quo spiritus dicendum, quo spiritus sanctus eadem proprietate est donum, qua constituitur in esse personali: quia B. August. 2. de tri. dicit, quod "sicut natum esse est filium a patre esse, ita spiritum sancti donum Dei esse est a patre & filio procedere", sed filium natum esse est sua personalis proprietas, ergo spiritum sanctum donum Dei esse &c

Sed contra illud arguit quidam sic. 1 Illud, quod conuenit spiritui sancto in ordine ad creaturam non potest esse sua proprietas personalis, sed esse donum conuenit spiritui sancto in ordine ad creaturam, ergo &c. Maior patet: quia proprietas cuiuslibet diui nae personae est prior omni creatura. Minor etiam patet quia ex hoc spiritus sanctus dicitur donum: quia datur nobis.

2 Praeterea, omnis relatio Dei ad creaturam est relatio rationis, sed proprietas in diuinis est relatio realis, cum igitur hoc nomen donum conueniat spiritui sancto in on dine ad creaturas, ergo &c

Praeterea, vna persona diuina non constituitur duabus relationibus, sed spiritus sancti persona constituitu spiratione passiua, ergo esse donum non erit cius persona lis proprietas, ergo &c.

Sed illa sunt manifeste contra intentionem Aug. prout magister eum adducit in illa 18. distinctione in littera

Ad primum dicendum, quod minor non est vsquequ que vera, quia si nulla creatura esset, nec vmquam ficret, adhuc spiritus sanctus esset donum, eo quod esset amor personaliter productus in diuinis, amor autem est donum primum omnium donorum; primum enim quod libere damus est amor noster, & illo per consequens damus omne, quod libere damus

Ad secundum patet per idem

Ad tertium dicendum, quod sicut verbatio in diuinis est idem, quod generatio, sic donatio intrinsece in diuinis idem est, quod spiratio, & per consequens esse donum, & esse spiratum idem sunt

Articulus 4

Utrum spiritus sanctus sit eo donum quo Deus

ARTICVLVS IIII Vtrum spiritus sanctus sit eo donum quo Deus.

QVANTVM ad quartum, vtrum spiritus sanctus sit eo donum quo Deus, dicit doctor noster hac distinctione, quod cum quaelibet diuina persona sit omni- no simplex; ideo illud, quo spiritus sanctus est Deus, & illud quo est donum, non possunt realiter differre, differunt tamen formaliter, quia sicut pater non est formaliter eo ater, quo Deus; nam formaliter est Deus deitate, & pater paternitate; sic spiritus sanctus est Deus per diuinam essentiam, & naturam formaliter, donum autem est proprietate relatiua. Et declarat se exemplariter dicens, quod sicut aliquis currens existens lassus & calidus, alio est fol maliter lassus, & alio formaliter calidus, quia lassus est lassitudine, & calidus calore, originaliter tamen vno, & eodem recipit vtrumque, videlicet ipso cursu. Ita spiritus sanctus eadem sua processione accipit quod sit Deus, & quod sit donum, quamuis formaliter sit proprietate donum, & natura Deus.

Sed quamuis a nullo aduersariorum haec dicta doctoris contra alia sua dicta ducantur, tamen satis apparenter videntur repugnare, cum ipse vndique in diuinis neget esse differentiam formalem.

Huic autem obiectioni de facili possumus respondere dicentes, quod doctor hic sumit differentiam formalem pro ea differentia, quae est secundum formalem rationem, & talem non negat inter relationem, & fundamentum etiam in diuinis, quamnis eam neget inter absoluta.

Ad argumentum principale dicendum, quod donum dupliciter ad praesens dici potest. Vno modo omne illud quod est donabile, vel dari potest, siue a seipso siue ab alio, & sic dicitur essentialiter in diuinis; quia conuenit omnibus tribus. Nam pater potest dare filium, & pater, & filius spiritum sanctum, & pater seipsum; potest etiam quaelibet persona diuina dare seipsam. Alio modo diciur donum illud, quod ex proprietate suae originis accipit quod sit donabile; & hoc nomen donum dicitur notionaliter in diuinis, eo, quod soli spiritui sancto conueniat, tui proprium est procedere per modum amoris.

PrevBack to TopNext