Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

An divina omnipotentia Dei filio perfecte conueniat.

Questio. I An diuina omnipotentia Dei filio. perfecte conueniat.

VTRVM omnipotentia diuina perfecte conueniat fi lio

Et videtur quod non: quia illi perfecte non conuenit omnipotentia, cui deficit aliqua potentia, puta potentia generandi, cum ipse non possit gencrare, ergo &c

Contra, si omnipotentia perfecte non conueniret filio, tunc silius non esset perfecte deus. consequens est falsum: quia dicitur in svmbolo de filio. Perfectus Deus perfectus homo, ex anima rationali &c probo consequentiam quia ommipotentia est proprietas solius dei, sed cui perfecte non conuenit aliqua proprietas, ipsum non est perfecte illud, cuius est proprietas, ergo &c. Hic quattuor sunt videnda. Primo vtrum potentia generatiua comprehendatur sub omnipotentia: Secundo dato quod sic, vtrum alicui possit conuenire omnipotentia, cui tamen repugna generare. Tertio vtrum omnipotentia perfecte conueniat filio. Et quarto vtrum perfecte conueniat spiritui sancto

RESOLVTIO Potentia quidem genevandi ab omnipotentia absolut e sumpta non excluditur, quae sane cum a Dei filio minime lecludatur, profecto diuina in to omnipotentia reperitur.

Articulus 1

Utrum potentia generativa comprehendatur sub ommipotentia

ARTICVLVS I Vtrum potentia generatiua comprehendatur sub ommipotentia.

QVANTVM ad primum sic procedam. Primo enim ostendam, quod omnipotentia considerata absolute comprehendit potentiam generandi, Secundo quod omnipotentia filij comprehendit potentiam generandi. Tertio ostendam, quod quidam in ista distinctione arguentes contra dominum AEgidium ipsum non intelligunt nec dicta sua fideliter conscripserunt. Quarto ponan circa istum articulum modos dicendi aliquorum doctorum, & eis obuiabo, inquantum dictis nostris videntur esse contrarij.

Primum patet: quia perfectissima potentia non excluditur ab omipotentia, sed potentia generandi in diuinis est perfectissima potentia, ergo &c maior de se patet, minorem probo: quia potentia, qua producitur productum nobilissimum est nobilissima potentia, sed potentia generandi producitur filius Dei, qui est productum nobilissimum, ergo &c

2 Praeterea, omne illud, quod perfectam habet ratio nem alicuius termini, comprehenditur sub illius termini vniuersali distributione, sed potentia geucrandi habet perfectam rationem potentiae, ergo comprehenditur cum dicitur omnipotentia: quia tunc hic terminus potentia vniuersaliter distribuitur.

3 Praeterea, non magis haberet rationem potentiae potentia creandi, quam potentia generandi, sed potentia creandi comprehenditur sub omnipotentia, ergo & generandi

4 Preterea, omne illud quod est principium productiur alicuius termini realis productione reali comprehenditur sub omnipotentia, sed essentia diuina, quae est ipsa po tentia generandi, vt patuit superius, est printipium productiuum termini realis; puta filij, & productione realiuta ipsa generatione, ergo &c. Secundo dico, quod potentia gencrandi comprehenditur sub omnipotentia filij quantum ad suum principale significatum.

Quia illa potentia, quae vere est in filio, compreheditur sub omipotentia filij, sed potentia generandi vero est in filio faltem quo ad suum principale significatum, vt superius probaui dist. 7. Maior patet, quia potentiam vere esse in aliquo omnipotente, que tamen non incl latur. sub sua omnipotentia, esset oppositum in adiecto. Minori vt dixi, probata est distin. 7.

2 Praeterea, in gentratione filij, vt patuit superius; idem est potentia productiua, siue potentia generandi, & terminus generationis: sed terminus generationis Vero est in filio, puta ipsa diuina natura, quae est terminus formalis ipsius diuinae generationis, ergo & principium generandi erit in eo. Quantum tamen ad suum consignificatum, siue connotatum, potentia generandi non comprehenditur sub omnipotentia filij: quia vt sic, nihil aliud l dicit, nisi respectum paternitatis, sine quo habens huius modi potentiam non potest generare, sicut si aliquis ignis, i quacunque virtute fieret, qui perfectam haberet igneitatem, sine tamen calore, potentiam generandi ignem vtiqu haberet, quamuis numquam ignem posset generare; & illa videtur expressa nostri doctoris intentio tam in isla distinctione, quam in alia, vbi ait, eandem potentiam generandi, quae est in patre, esse in filio quamuis sub opposito respectu.¬

Ex quo patet, quod quidam minus iuste Doctorem nostrum impugnant, Dicunt enim Doctorem hic dicere potentiam generandi non pertinere ad omne potentiam, cuius oppositum ipsi probant: & stat virtus rationis in hoc.

1 Quia, cum omnipotentia, vt in patre est, sit persectio simpliciter, & vt sic, ad ipsum pertineat potentia generandi, ergo si potentia generandi esset imcompossibilis filio, aliqua perfectio simpliciter esset incompossibilis filio: & sic filius non esset simpliciter perfectus 2 Praeterea, quandocumque aliqua sic se habent ad omnipotentiam, quod omnipotentia vnius plura claudit in se, quam omnipotentia alterius, illa non sunt paria in omnipotentia, ergo impossibile est potentiam generandi claudi in omnipotentia patris, & non in ommipo¬l tentia filij

3 Praeterea, arguunt contra quoddam dictum doctoris: dixit enim Doctor, quod filius non potest generare: 1 quia contradictionem implicaret. Si enim posset in actu generationis, tunc generaret: quia in perpetuis non differt esse & posse: Sed si generaret, tunc esset pater; Si esset pater, tunc non esset filius: quia pater, & filius in diuinis distinguuntur oppositis proprietatibus: ergo de primo ad vltimum si filius in diuinis posset in actum generationis tunc filius non esset filius, propter quod filium non posse generare non derogat omnipotentiae filij: quia non posse ea, quae contradictionem implicant, non derogat omni- otentiae.

Contra illud arguit sic. Quamuis sic describatur omni otentia: Omnipotentia est potentia attingens omne pos sibile contradictionem non implicans, tamen in hac descriptione implicatio contradictionis sumitur absolute, & non per comparationem ad agens; alioquin quodlibet agens esset omnipotens, quia quodlibet agetis potest in omne illud, quod naturae suae congruit, & non repugnat, seu non contradicit sibi : ergo relinquitur, quod di ratione omnipotentiae sit, attingere omne illud, quod absolute, & in se non implicat contradictionem. Et infra cadem quaestione ille idem ponens in siac materia suam opinionem ait, quod potentia generandi non clauditur sub omnipotentia: quia potentia generandi non est potentia productiua, sed est potentia entitatiua; posse enim generare non est posse clicere generationem, sed est posse esse generationem, & posse esse patrem: omnipotentia autem est potentia productiua : ex hoc enim Deus est omnipotens, inquantum omnis potentia productiua continetur in vna Dei potentia eminenter. igitur, vt dicunt, potentia generandi non clauditur sub omnipotentia. Sed dicta illa multipliciter deficiunt. Primo enim deficit illa posito in eo, quod negat potentiam generandi esse potentiam productiuam.

1 Quia potentia generantis, qua in esse genito ponitur verus terminus realis, illa est vere productiua, sed potentia generandi est potentia generantis, silicet patris, qua in esse genito ponitur vcrus terminus realis, silicet filius, ergo est potentia productiua. Maior patet, quia generans per talem potentiam huiusmodi terminum non otest in esse genito ponere, nisi ipsa generatione, & per consequens productione, propter quod necessario potentia huiusmodi geuerantis erit productiua. Minor autem quantum ad omnes suas partes fundatur in fide catholica.

2 Praeterea, si potentia generandi in diuinis non est productiua, tunc filius in diuinis non esset productus,. comsequentia patet: quia ad oppositum consequentis sequitur necessario oppositum antecedentis: falsitas consequentis patet: quia esse productum est consequens ad esse genitum: quia omne genitum est productum, sed non econuerso; ergo si filius in diuinis non esset productus, non esset genitus, quod est contra fidem. Etiam est implicatio contradictionis: quia ad non genitum sequitur non filius, igitur si filius non esset genitus, tunc esset filius & non esset filius, Consequentia iterum patet: quia omnis terminus productus praesupponit producentis potentiam productiuam.

3 Secundo praedicta posito deficit in eo, quod dicit quod posse generare non sit posse elicere generationem: quia omne illud, quod vere est opus naturae, est aliquid elicitum ab operante per naturam: sed Dama. li. 1. vbiagit de generatione diuina, ait, quod generatio est opus nature. maior patet: quia omne opus est aliquid elicitum ab ipso operante. Si igitur generatio est quid elicitum, tunc posse generare est posse elicere generationem.

4 Praeterea, tu accipis pro eodem posse generare & potentiam generandi, vt patet in dictis tuis: Si ergo posse generare esset potentia entitatiua & idem, quod esse generationem, tunc potentia generandi esset quid relatiuum, seu notionale, & non esset quid absolutum, fiueapsa natura diuina, cuius vtriusque oppositum probaui multipliciter superius distin. 7

3 Tertio deficit ille doctor in his, quae induxit contra Dominum AEgidium, Primae enim duae rationes in nullo unt contra AEgidium: quia vbicumque vmquam locutus est de illa materia, ibi expresse ponit potentiam generandi eandem, quae est in patre, esse in filio quamuis non sub eodem respectu sicut patet euidenter, in suo scripto super primum sententiarum. Primae igitur duae rationes non sunt contra doctorem, tamen volo respodere ad eas. Ad primum igitur dicendum, quod potentia generandi non proprie dicitur perfectio, cum non habeat se per modum inhaerentis: quia cum generatio sit opus naturae, otentia generandi est ipsa diuina natura, quae in se vnitis sime & perfectissime comprehendit omnem perfectionem formaliter, aut virtualiter, siue eminenter. Ratio etiam falsum assumit: quia doctor numquam dixit potentiam generandi esse incompossibilem filio: quia cum ipse exresse dicat potentiam generandi esse diuinam naturam, in qua igenitum assimilatur gignenti; ipse diceret diuinam naturam esse incompossibilem filio, si potentiam generandi diceret ei esse incompossibilem.

Forte dices, Si doctor tuus non dixit potentiam generandi esse incompossibilem filio, tamen dixit aequiualems: quia ipse ait dist. 20. q.2 filium non posse generare

Respondeo quod talem aequiualentiam habeas tibi: quia nec doctor, nec eius discipuli huiusmodi aequiualen tiam acceptabut: quia per posse generare debet intelligi potentia generatiua, vt prorumpit in actum generationis: quia cum non possit potentia, nisi vt est coniuncta re pectui proposito ad generationem, puta paternitati, qui quidem respectus cum non possit esse in filio propter oppositionem, quam habet ad filiationem, ideo posse generare congrue negatur filio; Sed potentia generandi quam tum ad suum principale significatum, abstrahit a tali respectu, vt probatum est in distin. 7. ideo non est aequiualens dicere potentia generandi, & posse generare

Ad secundum dicendum, quod ratio non est contra nos: quia non concedimus potentiam generandi pertinere ad omnipotentiam filij illo modo, quo dictum est supra

Ad tertium respondet doctor noster personaliter: quia secundum ipsum & secundum veritatem quandocumque aliquid secundum se non est impossibile, si alicui supposito repugnat non ex defectu alicuius naturae, seu alicuius esse deficientis supposito, oportet, quod talis implicatio contradictionis attendatur ex repugnantia formali supposit illius respectu talis rei, nec ex hoc in huiusmodi supposito potest argui aliquid impotentia, seu diminutio omnipotentiae, propter quod filius plenam habet omnipotentiam sicut pater, quamuis potentia generandi, quae vere est in supposito filij non prorumpat in actum generationis: quia talis actus repugnat tali supposito, cum suppositum filij in esse personali constituatur generatione passiua: non repugnat tamen sibi ex defectu alicuius esse, siue naturae, cum esse filij comprehendat omne esse, & natura cius comprehendat omnem naturam & formaliter, vel eminenter omnem perfectionem.

Et cum dicitur, quod tunc quodlibet agens esset omni potens: quia potest omnia, quae sibi non repugnanti Respondet doctor, quod illa repugnantia in agentibus creatis est ex defectu alicuius naturae, quam agens creatum nec formaliter habet, nec emineter, puta si ignis non potest frigefacere, hoc est pro tanto: quia sibi deficit esse frigidum, siuc natura frigiditatis, & ideo non est simile, quod pro simili introducitur arguendo. Vnde ad maiorem declarationem huius dicit doctor noster & bene, quod si pater non posset generare, cum eius supposito ex formali suo constitutiuo generare non repugnet, oportet, quod sibi repugnaret ex defectu alicuius persectionis, siue nature, & per consequens pater uon esset omnipotens. Etiam conclusio, quam ille ex dicto argumento assertiue insert, est simpliciter falsa, cum dicit, relinquitur ergo, quod di ratione omnipotentiae sit attingere omne illud, quod absolute & in se non implicat contradictionem: si enim issa illatio esset bona, tunc inter duo necessario sequeri tur vnum, scilicet quod vel filius non esset omnipotens, cum non possit in actum generationis; vel quod generatio in diuinis simpliciter & secundum se sit impossibilis & contra dictionem implicet, & tunc nec pater posset generaret quorum vtruque est contrafidem apostolicam & catholicam, Sunt autem quidam alij, qui satis conformiter dicunt enes opinionem nostri doctoris in hac materia. Dicunt enim, quod ex hoc non est aliqua diuina persona oni- potens, quod habeat diuinam essentiam cum omni respectu, ui fundatur in ea: quia tunc pater non esset omnipotens tum careat ipsa filiatione, sed ex hoc solo dicitur omnipotens quia habet essentiam diuinam, quae secundum se est omnipotentia; quaelibet ergo diuina persona habet om- ipotentiam, cum quaelibet habeat diuinam essentiam; licet non quelibet possit generare: quia potentia genetandi ad explendum actum generationis coexigit patera nitatem, licet eam intrinsece non includat, & ideo solus pater generat: quia in solo patre potentia generandi cun iungitur tali respectui.

Ista opinio si bene consideratur, a doctore nostro in nullo quasi uidetur discrepare, propter quod miror de quibusdam de nostris, qui dicunt se doctorem nostrum velle saluare, & tenete in omnibus suis conclusionibus, & tamen hanc opinionem impugnant. Primo sic. 1 Inconueniens esse videtur, quod aliquod posse pona¬ l tur in aliquo, quod tamen numquam reducatur in esse, sed potentia generandi, quae est n patre, in nulla alia per sona potest poni in esse, ergo &c.l

2 Praeterea, si idem lumen in sole existens illuminat & calefacit in alio corpore tantummodo illuminaret, illud corpus non diceretur aeque potens, sicut sol; sic dato quod eadem potentia, quae est in patre ad creandum & generandum, sit in filio ad creandum & non ad generandum, filius ex hoc non diceretur aeque potens patri.

3 Praeterea, essentia absoluta non est potentia sed solum est principium actus, & ideo cum vnum suppositum potest princiniare aliquem actum, quem alterum non potest, licet in illis suppositis dici possit eadem essentia, non tamen eadem potentia Sed quia illa non minus sunt contra Doctorem nostrum quam contra communem veritatem, ideo respondebo ad ea

Ad primum igitur dicendum, quod maior non est veta, si habet actum adaequatum prius origine in alio suppo sito; sed sic est, quod potentia generandi, vt est in patre, est principium elicitiuum actus sibi totaliter adaequati, puta perfectissimae generationis: si enim actus generationis non esset omnino adaequatus virturi generatiuae v est in patre, tunc filius in diuinis non esset omnino perfectus. Etiam posset dici, quod in filio non est posse genera re, quamuis in ipso sit potentia generandi¬

Ad secundum dicendum, quod si illud corpus non faceret easdem operationes, quas facit sol, hoc esset ex par te alicuius absolutae perfectionis existentis in sole, quae non esset in hoc corpore, & ideo non esset tale corpus aeque potens, sicut sol: sic autem non est in diuinis, sicut um patuit

Ad tertium dicendum, quod potentia potest dupliciter considerari, vno modo, vt est coniuncta omnibus ni tessario requisitis ad hoc, vt in actum prorumpat, respectu cuius est potentia. Secundo modo, vt non est actu talibus coniuncta. Primo modo maior est vera, sed non secudo modo. Dato enim, quod in aliquo esset igneitas virtute diuina sine omni calore, illud vt sic, numquam principiaret actum generationis ipsius ignis, & tamen in se haberet veram potentiam generandi ignem; & ista videtur esse intentio. P. Aug. li. 3. contra Maximinum vbi ait, Ab sit vt ideo pater potentior sit filiot quia creatorem, scilitet filium genuit pater, filius autem non genuit creatorem, non enim non potuit, sed non oportuit. Cum igitur logice loquendo, duae negationes faciant vnam affirmaxionem, oportet quod exponatur: Non enim non potuit id est potentiam generandi habuit, sed non oportuit quia talis potentia in paterno supposito actum sibi totali ter coaequatum habuit: Vnde sicut in patre propter hoc non deest potentia generandi: quia non potest alium filium generare, quam illum vnigenitum, quem ab aeterno genuit; sic non bene arguitur filium non habere potentiam generatiuam: quia alium filium non generat.

punt etiam quidam alij, qui dicunt potentiam generam di non pertinere ad omnipotentiam. Ad cuius declarationem premittunt quasdam suppositiones, quarum prima est, quod cum in Deo non sit passiua potentia, ideo omnipotentia est potentia actiua Secunda est, quod obiectum actiuae potentiae est ens possibile, non tamen possibile tale, quod opponitur simpliciter impossibili: quia sic quaelibet diuina persona est ens possibile: quia etiam por sonam patris non est impossibile esse, & tamen non potest esse terminus actiuae potentiae; ergo obiectu actiuae potentiae erit possibile, quod opponitur ei quod est formaliter necesse, eum igitur quaelibet formaliter diuina psona sit necesse esse, patet, quod oipotentia non potest esse respectu alicuius diuinae personae ad intra. Ex quibus etiam patet, quod potentia generandi non pertinet ad omnipotentiam, cum sit respectu diuinae personae, & quod filius est omnipotens, quam uis non possit generare, & quod omnes tres diuinae personae fint aeque omnipotentes & intensiue & extensiue¬

Et illud probant quidam alij sic 2 Omnipotentia est potentia non ad esse, sed ad agere; vnde aliquis dicitur omipotens, non quia potest esse emnia: sed quia potest agere omnia, cum ergo gene¬ rare in diuinis, siue potentia generandi sit idem, quod esse patrem, ideo non pertinet ad ommipotentiam, & ideo sicut non arguit impotentiam in filio, quod non potest sse pater: sic non arguit impotentiam in eo, quod non potes genetare

Praeterea, potentia, actiua est principium tansmutan di alterum secundum quod alterum: sed potentia generatiua in diuinis non transmutat alterum secundum quod alterum: quia terminus generationis; puta diuina essentia non est alterum a generante, etiam filius, qui est terminus totalis ipsius generationis, non est alterum, vel iliud a patre.

Sed illud non videtur esse consonum dictis sanctorum quia Aug. de fide ad Petrum expresse dicit, quod pater non esset omnipotens, si non posset producere filiu, seu equalem creatorem. Ex quo ego arguo sic.

1 Illud necessario cadit sub omnipotentia, ad cuius ne pationem negatur omnipotentia, sed vt patet in praedicta auctoritate Aug. ad negationem potentiae generandi in patre sequitur negatio omipotentiae, ergo ex eadem auctoritate patet, quod omnipotentia non solum est ad extra actiua; sed etiam ad intra in diuinis productiua. Patet etiam, quod non solum omnipotentia est respectu pos sibilis, vt distinguitur contra sormaliter necesse, verum etiam vt distinguitur contra omne illud, quod non est impossibile, vnde quamuis patrem esse non sit possibile, patrem tamen productum esse est simpliciter impossibise: quia tunc pater non esset pater: quod implicat contradictionem,

a Praeterea, si ex hoc, quod potentia passiua non est in diuinis fufficienter arguitur omnipotentiam, quae est in diuinis, esse potentiam actiuam, tunc eodem modo sequitur potentiam generandi in diuinis esse potentiam actiuam, quod est contra te, & fundamentum tuum

Et per hoc patet ad illam primam deductionem, quam acit primus doctor.

Ad secundum patet ex his, quae dixi in tertia conclusione, vbi probaui, quod potentia generatiua est vere productiua.

Ad tertium patet quod philosophus per illa verba describit potentiam actiuam pro vt reperitur in istis rebus materialibus, vbi producens, & productum differunt per natu ras absolutas. Non enim vidit Aristot. hanc ineffabilem enerationem, in qua generans, & genitum totaliter conueniunt in absoluto, & tantummodo differunt relatiue, Etiam possemus dicere silium esse alterum a patre non eutraliter, sed masculine, nec essentialiter, sed suppositaliter.

Articuli 2-4

Utrum alicui possit convenire ommipotentia cui tamen repugnat generare

ARTICVLVS II III Et IIII Vtrum alicui possit conuenire ommipotentia cui tamen repugnat generare.

EX PREDICTIS Etiam apparet, quid sit dicendum, quantum ad alios tres articulos quaestionis

Ad argumentum principale nego minorem. Ad pbationi dicendum quoe non est bona consequentia, non potest gene rare, ergo non habet potentiam generandi; etiam in cres turis, puta in spetie humana, quamuis aliquis habeat potentiam generandi, si tamen sibi deficeret aliquod instrumentum necessario requisitum ad actum generationis humanae, ipse sic haberet potentiam generandi, quod tamen non posset generare, sic quia filius habet potentiam generandi non sub respectu proposito ad actum gene rationis, immo sub opposito ipse non potest generate.

PrevBack to TopNext