Circa textum
Circa textum
DISTINCTIO XIX. preussima, ac vesolotissia diuusio huius distinctionis m qua quidem de duinarum personarum aequa litate pulcbre peragitur.
VNC OSTENDEM VS &c. Haec est distinctio 2o. In qua Magister ostendit diuinarum personarum equalitatem ex eo quod habent virtutem & potestatem, & diuiditur in duas partes; quia primo Magister istud probat auctoritate: Secundo ratione ibi, Item alio modo. Prima in duas; quia primo circa illud propositum veritatem, quam sentit, ponit, & auctoritatibus sanctorum munit, Secundo, quandam cauillationem, quae huic veritati videtur esse contraria, tollit ibi, Sed inquis pater. Tuns sequitur illa pars, Item alio modo; vbi magister primo probat suum propositum; Secundo remouet quod suo proposito videtur esse contrarium ibi, Sed forte dices &c Prima in duas, quia primo probat intentum ratione ducente ad impossibile; Secundo ratione ac cepta ex similitudine ibi, Hoc autem per similitudinem. Circa hanc distinctionem quaero hanc quaestionem.
On this page