Quaestio 1
Quaestio 1
An aliquod nomen a nobis Deo impositum proprie conueniat Deo.
& videtur quod non, quia illiquod est innarrabile non possumus proprie, seu perfectu nomen imponere, sed Deus est huiusmodi; quia dicitur 4 propositone de causis, quod prima causa est super omnem cnarrationem, & deficiunt linguae a narratione eius. Contra Commen. 12 metaph. ait, quod vita & scientia proprie de Deo dicuntur, ergo &c. Hic primo videndum est, vtrum Deus sit nominabilis, Secundo, vtrum sit nominabilis pluribus nominibus. Tertio vtrum aliquid illorum nominum pure, & proprie conueniat essentiae diuinae secundum se, & non in ordine ad aliquod opus. Quarto vtrum nomina attributalia de Deo dicantur proprie, & secundum distinctas rationes.
RESOLVTIO Deus sane est nominabilis a nobis pluribus quide nominibus lice imperfecte, quia satis exprimere nequimus naturam Dei: proprie tamen in respectu, quatenus ea, quae fide tenemus, distincte, ac proprie enunciare conamur Vude buiusmodi nominal cet quo ad modum significandi improprie Deo ascribatur, quo actamen rem significat am Deo maxime conueniunt
Articulus 1
Utrum Deus sit nominabilis.
QVANTVM ad primum, vtrum Deus sit nominabilis, eadico, quod Deus est nominabilis: ipse e nim seipsun nominat, cum dixit Moysi, Ego sum, qui sum. Potest etiam nominari a nobis: quia quicquid possumus intelligero possumus significare, cum voces sint notae earum passionum, quae sunt in anima, vt patet 1. perihermenias, sed Deum possumus intelligere, & secundum theologos, & secundum philosophos. Quamuis autem illa conclusio nec a Philosophis, nec a entilibus conuertatur in dubium; tamen propter aliquas auctoritates sanctorum & maxime Dioni. quae secundum primam verborum apparentiam ab hac conclusione dissonare videntur, adducam aliqua contra me, & respondebo ad ea
1 Secundum enim Dio. 1. de diuin no. Deus est innominabilis a nobis; nam nihil nominamus, quod nulla cognitione cognoscimus, sed vt ipse ibidem videtur deducere, Deum nulla cognitione cognoscimus: quia eius neque est sensus, neque fantasma, neque opinio, idest cognitio estimatiua, neque nomen idest simplicium apprehensio, qua formatur diffinitio, quae per nomen intelligitur, quia ratio, quam significat nomen, est diffinitio; noque sermo idest cognitio compositorum: qua formatur enunciationeque tactus; idest cognitio principiorum, quam tactum appellat ratione simplicis & immediati in tuitus, neque scientia, idest habitus conclusionum.
2 Preterea, idem Dion vlt. de diuin no ait, Deus super omnem terminum extentus a nullo captus est, aut comprehensus: terminus autem rei est diffinitio. Cum igitur ratio, quam significat nomen, sit diffinitio, videtur, quod ipsum nominare non possumus.
3 Praeterea, si nominaretur, aut nominaretur affirmatiue, vel negatiue. Primo modo non potest proprie nominari: quia vt dicitur 2. de Ange. Hi. omnes affitmationes de Deo dictae sunt incompactae; nec secudo modo: quia negatiue non exprimitur, quid res sit, sed quid sed non sit.
4 Preterea, signi ad signatum debet esse proportio, sed nullum nomen a nobis excogitabile potest Deo esse pro; portionatum: quia finiti ad infinitum nulla est proportio.
3 Praeterea, si aliquod nomen sibi competeret, hoc maxime esset nomen entis, aut substantiae, sed hoc non, ergo nec alia; non nomen entis: quia ait Di. quod Deus non est ens; sed sup ens; nec nomen substantiae, vt patet p. Au. 8. de tri. Sed illa non concludunt: quia ut superius dis:3. patuit. s Deum esse est per se notum omne autem quod per se est noni tum, aliquo modo nominabile. Item illud, de quo tractat in vera srientia, est vere nominabile; sed de Deo non solum n theologia tractatur, sed etiam saepius in philosophia, & specialiter in metaph ergo &c.
Ad omnes illas auctoritates Dion: & multas consimiles, quas saepius ponit, dicendum, quod per huiusmodi vera Dio non intendit, nisi quod hic existentes in via Deum perfecte cognoscere non possumus; nec per consequens nominare, per hoc tamen non intendit negare, quin imerfecte ipsum possimus & cognoscere & nominare: & hoc patet ad prima tria.
Ad quartum dicendum, quod inter signum, & signatum non oportet esse proportionem secundum adaequationem, scu aequalitatem: alias enim circulus numquam posset esse signumvini; sed sufficit, quod signum imponatur signato ab aliqua proprietate, que in signato existat secundum rem, & aliquo modo appareat, vel exprimatur in signo.
Ad quintum dicendum, quod nomen entis, & esse pro priissime Deo comperit, vnde propter hoc quod etinem tiam proprietatis illius, qua hoc nomen ens, & esse Deo conueniunt nos non apprehendimus; ideo ait Dlo. quod Deus non est ens, sed super ens. Aug. autem negat Deum esse substantiam, prout substantia est vnum de dece praedicaa mentis: quia natura diuina est super omne praedicamentum
Articulus 2
Utrum Deus sit nominabilis plaribus nominibus
QVANTVM ad secundum, vtrum Deus sit nomi nabilis pluribus nominibus, dico, quod Deum possumus nominare pluribus nominibus.
1 Quia eo modo, quo aliquid intelligimus, ipsum ossumus significare, sed Deum contingit nos multipliiter intelligere, ergo possumus ei diuersa nomina significatiua imponere. Minorem probo; possumus: ni Deum imtelligere ex creaturis: quia inuisibilia pei per ea, quae facta unt, intellecta conspiciuntur Huiusmodi autem notitram concipimus uno modo via remotionis, scilicet remouendo a Deo omne imperfectionem, quam in creaturis vide mus, & sic nominamus eum incorruptibilem, immateria lem, immutabilem, & sic de consimilibus. Alio modo ratione eminentiae, & sic dicimus eum aeternum, omnipotentem, immensum, illimitatum. Tertio ratione causalitatis; & fic dicitur creator, conseruator, & gubernator.
2 Praeterea, secundum grammaticos, & philosophos modi significandi sequuntur modos intelligendi; sed intellectus viatoris propter sui debilitatem & perfectionis diuinae sublimitatem vnam & simplicissimam entitatem diuinae naturae potest infinitis modis concipere, quia sicut intellectus diuinus propter sui excellentiam, qua omne creatum & creabile in infinitum excedit, omnia creata & creabilia vnico conceptu concipit, quamuis talia sint infinita: sic intellectus noster, quia a diuina natura in infinitum exceditur, ideo vnicam Dei naturam, seu perfectio nem infinitis conceptibus posset concipere, & secundum quemlibet conceptum ei nomen imponere : Propter quod nit Dyon. 12 de diuin, no, "Laudare habemus eum, qui es infinitorum nominum"
Sed hic posset instare aliquis. 1 Quia ait 8. Hylarius in de tri. quod non sermoni res: sed rei debet esse sermo subiectus, ergo sermone, siue non men debemus taliter imponere, qualiter videmus naturas rerum se habere, ergo vnicam Dei perfectionem non nominabimus diuersis nominibus
2 Praeterea, simplex aut totaliter cognoscitur, aut peitus ignoratur, sed Deus est simplicissimus, aut igitur ta taliter cognoscitur, & sic vno tantum nomine nominabitur, aut penitus ignoratur, & tunc nullo nomine nominabitur, quia quod nullo modo intelligimus, nullo nomi- ne significamus.
3 Praeterea, aut talibus diuersis nominibus respondet aliqua diuersitas ex parte rei, aut nulla. Si aliqua, tunc Deus est compositus. Si nulla, tunc talia nomina esseni penitus svnonvma, & per consequens esset nugatio, cun simul iungerentur: quia sicut Auicenna ait in metaphys ca sua, Si vnum adderet aliquid super ens, tunc dicendi es vnum, esset nugatio: quia talia nomina essent svnonvma Ad primum dicendum, quod sermo, quo rem nomina
mus, est rei subiectus, quantum natura intellectus patitur, qui nomen imponit, & ideo diuinus intellectus, si sua naturam nominaret, vnum nomen sibi imponeret: quivnico conceptu ipsam perfecte comprehendit. Noster autem intellectus diuersis nominibus ipsam nominat, eo, qui a diuerfis rerum similitudinibus ipsam diuersimode concipiat
Ad secundum dicendum, quod simplex dupliciter potest cognosci. Vno modo intrinsece, & diffinitiue siu quidditatiue per propriam diffinitionem, & sic maior est vera. Alio modo extrinsece, & per effectus, & sic maior no est vera: quia potest secundum plus & minus cognosci, se cudum quod effectus magis, & minus cognoscitur, & maxime si nullus illorum effectuum sit sibi adaequatus. Et quia sic est in proposito, ideo, &c
Ad tertium dicendum, quod talia nomina non sunt fvnonvma, & quamuis ipsis intrinsece, & ex parte naturae diuinae non respondeant diuersae rationes, extrinsece tamen in creaturis diuersae rationes ipsis respondent, ratione quarum diuina perfectio vna existens in seipsa dinersimode a nobis intelligitur, & per consequens diuer fis nominibus non svnonvmis nominatur.
Articulus 3
Utrum aliquod illorum nominum, quae de Deo dicuntur, pure, et proprie conuerant essentiae diuinae secundum se, et non in ordine ad aliquod opus.
ARTICVLVS III Vtrum aliquod illorum nominum, quae de Deo dicuntur, pure, & proprie conuerant essentiae diuina secundum se, & non in ordine ad aliquod opus.
QVANTVM ad tertium, vtrum aliquod illorum nominum quae de Deo dicuntur, pure & proprie congeniant essentiae diuinae secundum se, & non in ordine ad aliquod opus; sunt duae opiniones, quae de hoc sibi mutuo contradicunt: sed quia earum contradictio est magis verbalis, quam realis; ideo primo recitabo vtramque opinionem, Secundo ostendam earum concordiam, & tollam contradictionem.
Est igitur vna opinio, quae dicit, quod nullum nomen a nobis impositum significat diuinam essentiam secundum se & proprie absque comparatione ad extra.
1 Quia, si aliquod nomen esset tale; hoc videretur de hoc nomine Deus, sed hoc non: quia secundum Dama. li theos grece, quod est Deus latine, vno modo dicitur a theaste, quod est videre, vel considerare, quia omnia nu¬ f da & aperta sunt oculis eius, vt dicit Apostolus. Alio modo athein, qud est fouere: quia omnia fouet in bono. Dicitur etiam a themi, quod est ardere: quia Deus noster ignis consumens est, consumit enim omnem malitiam.
2 Praeterea, nulla res est a nobis nominabilis, nisi inquantum est a nobis cognoscibilis, quia "verbum, quod foris sonat, signum est verbi, quod intus lucet", secundum August. 15. de tri. Secundum Damas: quid Deus est incon prehensibile est a nobis, & penitus ignotum, ergo tantum secundum operationes, quae nobis notae sunt, essentiae diuinae nomina imponimus
3 Praeterea, Dama. dicit. lib. 1. quod singulum eorum quae de Deo dicuntur, oportet non quid est secundum substantiam sign: ficare: sed quid non est ostendere, aut habitudinem quandam, aut aliquid eorum, quae assequuntur naturam, vel operationem.
1 Auctoritate Ambrosi in lib de tri. vbi ait, quod quaedam nomina perspicuam diuinae maiestatis exprimun veritatem.
2 Praeterea, dicit Rabi Movses, quod omnia nomina creatoris quae inueniuntur in libris sanctis sunt assumpta ab operibus, praeter vnum nomen, quod est appropriatum. ei; scilicet Tetragammaton, & ideo vocatur nomen sepa ratum: quia significat substantiam creatoris significatione pura. Dicunt etiam isti, propter argumenta alterius opinionis, quod nomen pot imponi ad significandum proprie, & distincte, illud, quod non intelligit noster intellectus: imponimus enim nomen substantiae panis, & ceter- rum rerum corporalium substantijs, quarum tamen rationes substantiales non intelligimus, quia alias intelligeremus quando praesens est substantia panis ant e conso trationem corporis Christi, & sciremus quando abest facta consecratione. Et ideo dicunt isti, quod omnino falsum est dicere, quod nulli rei distinctius possit nomen imponi, quam intelligitur.
Sed isti quamuis verbis contradicant sibi mutuo; in re tamen nulla est contradictio: quia nomen aliquid proprie significare aliquam naturam potest dupliciter intelligi. Vno modo perfecte, & diffinitiue, ita quod torrespondeat sufficienter formali rationi suae, siue substantiali illius naturae: & sic prima opinio concludit veritatem: quia nullum tale nomen potest viator imponere diuinae naturae: quia ipsam diffinitiue non potest apprehendere. Secundo potest dici aliquod nomen proprie significare aliquam naturam, eo quod per nostrum arbitriu distincte sit impositum ad significandum illam naturam nude, & in se, circumscriptis quibuscunque quae secundum nostrum modum intelligendi videntur annexa illi naturae: siue per modum proprietatum, siue per modum accidentium; & sic secunda opinio est intelligeda, & illo modo potest esse vera: quia cum nomina sint ad placitu, possumus naturae diuine, quam fide credimus esse vnam in tribus personis, ali uod nomen imponere, quod ipsam naturam diuinam proprie & distincte significat, circumscriptis per intellectum omnibus proprietatibus, & attributis, & quibuscumque ceteris secundum nostrum modum intelligendi aduenticiis illi naturae. Et sic vtraque opinio suo modo potest dici vera.
Secunda tamen opinio in illo, quod vltimo adiungit falsum assumit, cum ait, nos non intelligere substantiam panis, aut ceterarum rerum corporalium. Nec probatio valet quam adducit de sacramento altaris, quia cognoscere praesentiam, vel absentiam rei, siue, rem substantiam rei essi hic, & nunc, non spectat ad notitia abstractiuam, sed intuiti uam, sicut etiam ille Doctor cuius est opinio secunda habet dicere iuxta sua principia, sed quidditates rerum naturalium non cognoscimus cognitione intuitiua: sed ab stractiua, quae quidem notitia abstrahit a presentia, & absentia ab hic & nunc, & ideo quamuis vere intelligamus quidditatem panis, non tamen possumus cognoscere nisi inquantum fide tenemus, quauo adsit, vel absit sub sacramento altaris.
Articulus 4
Utrum haec attributalia de Deo dicantur proprie, et secundum distinctas rationes.
QVANTVM ad quartum principale, vtrum nomina attributalia de Deo dicantur proprie, & secundum distinctas rationes; est aduertendum, quod, vt videtur, duo ibi nquiruntur.
Quantum ad primum dico, quod quantum ad modi significandi, qui consurgit ex modo nostro intelligendi qui propter sui imperfectionem transcendere non valet naturam rerum creatarum, tunc talia impropriissime dicuntur de Deo: quia secundum nostrum modum intelligendi nomina attributis imponimus penes cognitionem quam de ipsis, vt sunt in creaturis, accipimus. Modus enim mtelligendi sequitur modum essendi; & modus significam di modum intelligendi, & ideo, vt habent esse in creaturis nobis notis, sic modum significandi t alibus nominibus attribuimus, Sed quantum ad rem significatam tant, magis propriae talia nomina dicuntur de Deo, quam de ereaturis, quanto sapientia, & cetera attributa veriori, & realiori modo habent esse in Deo, quam in creaturis. Quo ad secundum dico, quod dicuntur de Deo secundum distinctas rationes; distinctione tamen sumpta por comparationem ad extra, & non ab intra, vt patuit superius distinctione. 9.