Circa textum
Circa textum
DISTINCTIO XXIII Aperta, & non obscura diuisio praesentis distinctouis, n qua peculiariter agitur de nomimibus onitatem diuinae essentiae, personarum trinitatem significantibus
R2eDICTIS adiicendum est. postquam magister determinauis de nominibus diuinis in generali nic prosequitur de eis in speciali; & diuiditur in duas partes: quia primo speci aliter tractat de hoc nomine persona; Secundo ostendit quomodo nomina numeralia & nomina distinctionem significantia transferuntur ad diuina, distin. 24 ibi, Hic diligenter inquiri oportet. Quam tum ad primum est aduertendum, quod magister in precedenti dist. dixerat omnia nomina in diuinis substantiam signific antia de qualibet diuina persona dici singulariter & de omnibus non pluraliter. Et quia hoc nomen persoa videtur significare substantiam, & tamen de patre, & fi lio, & spiritu sancto, simul non praedicatur singulariter; sed pluraliter, ideo a predicta regula magister excipit hoc nomen personam, & diuiditur in duas partes, secundu quod primo facit huiusmodi exceptionem, Secundo dictorum suorum facit rec apitulationem ibi, lam sufficienter. Prima in duas: quia primo ponitur huiusmodi excetio. Secundo mouetur circa hoc satis vtilis quaestio ibi ldeo oritur &c Et haec in duas, secundum quod primo mouet quaestionem. Secundo ex dictis August. innuit responsionem ibi, Quam questionem Aug. diligenter; Ei haec in duas, secundum quod primo ponit praedictae quaestionis responsionem. Secundo ostendit ex huiusmodi responsione oriri aliam quaestionem, ibi, Sed hic quaeritur; & haec in duas, quia primo mouet quaestionem de ter minis sumptis in concreto. Secundo de terminis sumptis in abstracto ibi, verum & hic alia; Quelibet istarum potest diuidi in quaestionem & responsionem, & partes patent. Hic quaero.
On this page