Circa textum
Circa textum
DISTINCTIO XXIIII perta, & distincta diuisio huius distinctiomis, in qua de terminis numeralibus, vt habent esse in duuuis pertractatir.
IC DI1 1OENTER inquiri. In . ista distinctione 24 magister tractat de terminis numeralibus, prout accipiuntur in diuinis. Et diuiditur in duas partes: quia primo ostendit, quae huiusmodi nominibus significantur: Secundo quo modo tales termini ad hoc nomen ersona applicantur ibi, Praeterea considerandum, &c. prima in tres: quia primo cirea praedicta magister mouet quaestionem: secundo ponit quaestionis solutionem; & tertio solutionis explanationem. Secunda ibi, Si diligenter &c. Tertia ibi, Cum enim dicitur. Et haec int duas: quia primo magister ponit suae responsionis declarationem; secundo gratia talis declarationis mouet, & tollit vnam incidentem dubitationem ibi, Hic non est pra termittendum. Prima in duas, secundum quod primo de clarat, quae dixerit in terminis proprie numeralibus, secundo in terminis licet non proprie numeralibus, tame pluralitatem significantibus ibi, Cum autem dicimus distincte. Prima in duas: quia primo insistit huic declaratio ni quantum ad terminum significantem numeri principium, secundo quantum ad terminos significantes numerum ibi Item cum dicimus plures. Prima in duas, secundum quod primo declarat propositum, prout vnum, quod est principium numeri iungitur in diuinis termino essentiali; secundo prout iungitur termino personali ibi Similiter cum dicitur. Circa istam distin. quaero hanc quaestionem.
On this page