Quaestio 1
Quaestio 1
An persona in diuinis pluraliter praedicetur.
Et videtur quod non, quia secundum Augili. 5. de tri. & t li. 8. quicquid in diuinis ad se dicitur, dequalibet persona profertur singularitert & de omnibus non pluraliter, sed secuo dum eundem August. 5. de tri persona ad se dicitur, sicut t ad se dicitur Deus bonus, magnus, & cetera huiusmodi.
Contra, fide catholica tenemus in diuinis tres esse per sonas, & vnam diuinam essentiam. Hic primo videndum est de hoc nomine persona secundum se, vtrum sit nomen primae intentionis, vel secundae Secundo, dato, quod sit nomen primae intentionis, vtrum reperiatur in diuinis,
RESOLVTLO. Personam esse nomen primae intentionis, proprieque in diuinis Ttperiri declaratur, quae quamuis absolute sumpta rem importet absolutam, veruntamen vt persona diuina praecipue rel pectum significat, ex quo ipsam in diuinis plurificari concluditur.
Articulus 1
Vtrum hoc nomen persona sit nomen prima intentionis vel secundae
QVANTVM ad primum, vtrum hoc nomen perfoni I sit nomen primae intentionis, vel secundae, dicendum, quod hoc nonien persona est nomen primae intentionis
1 Quia illud nomen est primae intentionis, cui pro immediato significato respondet verum ens reale in depen dens ab actu rationis, hoc nomen persona est huiusmodi, ergo &c. maior patet: minorem probo: quia si nullus esset intellectus ratiocinans & fabricans intensiones secundas, adhuc huic nomini persona responderet verum significatum in suppositis diuinis, & angelicis, 2 Praeterea, incomunicabilis subsistentia intellectualis naturae est verum ens reale primae intentionis, ergo hoc nomen persona est nomen primae intentionis: antecedens suppono esse notum, consequentiam probo: quisignum, & immediatum significatum sibi mutuo correspot dent quantum ad intentionem primam, & secundam, puta si signisicatum est res primae intentionis, nomen ipsum immediate significans est nomen primae intensionis; sed proprium & immediatum significatum huius nominis persona est incommunicabilis subsistentia intellectualis naturae, vt patet per Rich. 4. de tri.
Sed contra istam ueritatem sunt duae opiniones, quarum prima dicit tria esse genera nominum, Quaedam enim nomina significant veras res, ad quarum esse anima nihil facit, sicut sunt Sortes, Plato, lignum, lapis, & cotera huiusmodi, & illa sunt nomina primae intentionis. Aliquae mere, & pure significant ipsam intentionem: sicut genus, & species, & consimilia, & sunt nomina secundae intentionis. Quaedam autem significant aliqua, quae medio modo se habent, sicut naturae uniuersales, puta homo, animal: nam licet talia significet ipsam rem quae est extra animam, significant tamen eam per modum communis abstracti, quod ficri non potest, nisi por actum intellectus. Ad propositum ergo haec applicando,. dicunt, quod persona & indiuiduum significant cum non minibus secundo modo positis, quia significant puram si cundam intentionem, & illud probant sic
lllud, quod significat rem primae intentionis, hoc in diuinis plurificari non potest; sed persona plurificatur in diuinis, ergo &c
2 Praeterea, illud, quod relatiue opponitur alicui seci de intentioni, est secunda intentio: quia opposita sun eiusdem generis; sed persona, cum sit ipsum indiuiduun rationalis naturae secundum Noet. necessario opponitur vniuersali, quod est secunda intentio, ergo &c
3 Praeterea, omnis prima intentio, quae praedicatur de pluribus in quid, est genus, vel species; sed persona praedicatur de pluribus, puta de patre, & filio, & spiritu sancto in eo quod quid; ergo si persona esset nomen primae intentionis, esset genus, vel species respectu diuinarum per sonarum in diuinis, quorum vtrunque falsum est, & contra Aug. 7. de tri. vbi ipse negat rationem speciei, aut generis fore in diuinis, ergo &c.
4 Praeterea, indiuiduum est nomen secundae intentis nis, sed persona est indiuiduum: quia dicit Dama. libr. 3 que hypostasis, & persona indiuiduum monstrant
Praeterea, illud, quod est commune secundum rem in diuinis, est vnum numero, vt patet per Dama. lib. 1. sec persona non est vna numero in diuinis, ergo a destructio ne consequentis sequitur destructio antecedentis, scilice que persona non erit aliquid communc secundum rem, sed solum secundum rationem, & per consequens erit nomi secundae intentionis
e Praeterea, illud, quod dicit negationem puram, est secunda intentio: quia negatio est ens rationis; sed persona significat negationem, cum diffiniatur per incommu nicabilitatem.
Sed illud non videtur bene dictum 1 Quia impossibile est sanctam trinitatem consisteru in tribus secundis intentionibus, cum in rebus consistat quae nos beatos faciunt iuxta quod ait Augus. 1. de doct. Christiana ; "Res, quibus fruendum est, sunt pater & filius, & spiritus sanctus", sed gloriosa trinitas consistit in tribu personis, ergo persona non poterit esse nomen secundae intentionis.
2 Preterea, nulla secunda intentio debet adorari adoratione latriae: quia latria soli Deo debetur, aut rebus diuinis, sed huiusmodi adoratione adorantur personae diui¬ ne, ergo &c
Prgterea, omnis productio realis requirit terminum realem, sed generationis diuinae, quae est productio realis, terminus est persona, ergo persona non est secunda intentio, sed erit aliquid reale.
Preterea, omni actu rationis circumscripto, non manet aliqua secunda intentio: quia sublata causa, quae dicitur totaliter causa, necessario aufertur effectus, sed oi actu rationis sublato; nulla mutatio fieret circa personas diuinas, fuerunt enim ab eterno ante omne actum rationis sicut modo sunt, & manent in aeternum: quamuis auferetui omnis actus rationis; ergo persona non poterit esse nomen secundae intentionis, cuius immediatum significatum es ens rationis per actum rationis totaliter fabricatum.
Est autem alia opinio, quae modicum distat ab illa iam recitata, & improbata, nisi, quod stilum loquendi paululum magis temperat, per quod temperamentum rationes, quas iam adduxi, prima facie videntur esse solutae. Di cit enim doctor illius opinionis, quod persona est nomen secundae intentionis, sicut indiuiduum. Nam sicut in indiuiduo est considerare illud, quod est indiuiduum, puta Sortem, vel Platonem, & sic est prima intentio, vel consideratur in quantum est indiuiduum, & sic est secunda intentio: quia indiuiduum vt indiuiduum dicitur relatiue ad speciem, ideo oportet, quod sit intentio secunda, sicut & species. Sic eodem modo, vt dicunt, illud, quod est persona, non est secunda intentio, vt sic enim persone diuinae sunt vere res quibus debetur adoratio, & productio realis. Si tamen con nderatur persona Vt persona, seu inquantum persona, sic est secunda intentio fundata super tales res
Sed nec illud valet Quia illud, quod intelligitur per terminum quemI cunque cum sua reduplicatione, hoc per ipsum formaliter, & principaliter signifitatur: ergo cum dicimus tres personas esse in diuinis, principale significatum hic numeratum essent tres intentiones, & sanctissima trinitas quantum ac suum principale significatum esset tria entia rationis. 2 Praeterea illud, quod principaliter concipitur, & significatur nomine diuinarum personarum in diuinis, hoc principaliter tenemur adorare, sed ex dictis tuis conuincitur, quod nomine personae principaliter concipitur, & significatur ens rationis, siue secunda intentio, ergo idem quod prius.
3 Preterea, illud, cuius significatum est res spectans ad dignitatem, hoc cum reduplicatione sumptum, non significat ens rationis; sed persona est huiusmodi: quia, ut dicunt sollemnes doctores, persona principaliter sumitur a proprietate pertinente ad dignitatem.
Ad primum ergo primae opinionis dicendum, quod maior non est vera: quia relatio significat rem primae intentionis, & tamen plurificatur in diuinis.
Ad secundum nego minorem, ad dictum Doet. dico, quod per indiuiduum non intelligit ens rationis oppositum huic intentioni, quae est species, sed intelligit verum ens reale incommunicabile tamen: & ideo Rich. in descriptione personae pro indiuiduo ponit incommunicabile, & pro rationali ponit intellectuale, & in hoc melius locutus est quam Doet, quia in angelica natura, & diuina sunt personae, quarum tamen neutra proprie est rationalis.
Ad tertium dicendum, quod licet hoc nomen persona sit nomen appellatiuum, siue commune: tamen quantum ad suum proprium, & immediatum significatum significat rem incommunicabilem in intellectuali natura, ergo secundum quod huiusmodi sibi repugnat conmunicari ideo quamuis hoc nomen persona praedicetur de incommunicabilibus rebus subsistentibus in intellectuali natu ra; non est tamen genus vel species: quia nec entitati generis, nec speciei repugnat conmuuicari. Maior etiam non est vniuersaliter vera: quia punctus est nomen primae intentionis, & praedicatur de pluribus lincarum terminis in eo, quod quid, & tamen non est genus, nec species: cum sit per reductionem in genere quantitatis, & de multis alijs consimilibus maior illa potest calumniari.
Ad quartum dicendum, quod persona potest dici quid indiuiduum demonstratum, non ratione intentionis secundae importatae nomine indiuidui, sed ratione incommunicabilis subsistentiae substratae tali intentioni. Nec valet illa consequentia, Persona est indiuiduum, indiuiduum est secunda intentio, ergo persona est secunda intentio. sicut nec valet ista, Homo est species, species secunda intentio, ergo homo est secunda intentio. Illa enim regula, qua dicitur in antepredicamentis, quando alterum de altero praedicatur, quicquid dicitur de eo, quod praedicatur, & de subiecto dicetur, solum habet infallibilem veritatem in praedicatis essentialibus ordinatis in recta linea predicamentali, & ideo in predictis exemplis, & consimilibus semper committitur fallacia accidentis.
Ad quintum dicendum, dato, quod vnitas communitatis huius nominis persona sit vnitas secundum rationem, non tamen propter hoc illud nomen persona est nomer secunde intentionis; sicut nec hoc nomen homo, vel animal est nomen secundae intentionis, quamuis homo in communi, vel animal in communi non sint aliquid vnum, nisi secundum rationem.
Ad sextum dicendum, quod persona non dicit puram negationem, non enim dicit praecise ipsam incommunicabilitatem, sed dicit ipsam rem intellectualis naturae in communicabiliter subsistentem. Nec etiam oportet ditere quamlibet talem negationem esse secundam inter tionem: quia dato, quod nullus esset actus rationis, quo huiusmodi secundae intentiones formantur, adnuc hic lapis incommunicabiliter subsisteret in natura lapideitatis, nec aliter subsisteret tunc, quam nunc, quantum ad suam incommunicabilitatem.
Articulus 2
Vtrum hoc nomen persona reperiatur in diuinis
QVANTVM ad secundum principale, dato, quod hoc nomen persona sit nomen primae intentionis, vtrum reperiatur in diuinis, dicendum, quod hoc nomen persona proprie reperitur in diuinis
1 Quia vbicumque allquod nomen reperitur non solum secundum rem, quam significat, sed etiam secundum modum, penes quem naturam talem importat, tale nomen ibi propric reperitur; sed nomen personae sic reperitur in diuinis, ergo &c. Maior patet: probo minorem; quia natura, quam persona claudit in suo significato, est natura intellectualis: modus essendi, quem importat, est per se existere, sed tam huiusmodi natura, quam etiam talis modus excellentissime reperiuntur in Deo, ergo &c
2 Praeterea, illud nomen, cuius primaria imposito sumpta est a dignitate maxima reperibili in creaturis, proprie potest attribui diuinis; nomen personae est huiusmodi, ergo &c. Maior patet per inductionem talium non minum ad dignitatem spectantium: quia quasi omnia talia transferimus ad diuina. Minorem probo: quia persona cum dicatur quasi per se sonans, vel quasi per se vna, antiquitus tantum conueniebat hominibus insignibus spectantibus ad excelsas dignitates, qui quidem homines dicuntur per se sonare: quia verbum eorum non dependet ab aliis, sed ad eorum imperium subditi diriguntur. Dicitur etiam quilibet talium hominum per se vnus respectu suorum subditorum, eo que in sua subsistentia ab ipsis non dependeat, omnes autem subditi per aggregationem capiunt vnitatem in ordine ad suum principem, tamquam vnus exercitus ordinatus ad vnum principem. Et quia huiusmodi condiciones ad maximam spectant dignitatem in creaturis reperibilem, ideo patet minor. Patet etiam ex hoc conclusio principalis: Nam cum huiusmodi lauda biles proprietates imperij, scilicet & principatus, a quibus, vt deduxi, primordialiter hoc nomen persona desce¬ dit, principaliter reperiuntur in Deo; ideo nomen personae proprie reperitur in diuinis.
Ex quo etiam per modum corellarij possum inferre, quod non bene dicunt in hac materia dicentes, quod re- piciendo illud, ad quod nomen personae imponitur significandum, puta suppositum in natura intellectuali, tumc maxime nomen personae conuenit Deo, sed non proprie conuenit Deo respiciendo ad illud, a quo nomet imponitur: quia, vt dicunt, hoc nomen persona impositum fuit a larua, siue a representatione per laruam. Sed illud dictum dupliciter deficit. Primo quia ea, quibus nomina imponimus, sunt res fantasiatae ad quae respiciendo praecise nomen personae minime reperitur in Deo, cum Deus non cadat sub phantasmate, ergo oportet nos dicere quod nomen personae non reperiatur in diuinis praecise respiciendo illud, cui nomen imponitur, sed respiciendo ad illud, a quo nomen imponitur; puta ad dignitates, di quibus iam dixi, tunc proprie reperitur in Deo, Secundo deficit dictum istorum in eo, quod dicunt nomen personae a representatione laruae esse impositum, quia quamuis tales homines insignes, seu nobiles, qui personae antiquitus dicebantur, ad distinctionem ceterorum hominum quando multitudo congregabatur ad comoedias, & tragoedias, in suis faciebus laruis vterentur, quod possibile est eos fecisse non solum ad distinctionem ab aliis, sed etiam ad praeseruandum facies a pulueribus; nomen tamen personae non imponitur a larua, sed a dignitate praefulgente in laruato, vt patet per huius nominis persona deriuationem, & ethimologiam superius iam proxime recitatam. gitur cum tales proprietates ad dignitates pertiuentes, verissime sint in Deo: patet quia respiciendo ad illud, a quo nomen imponitur, quod tunc nomen persona plenissime Deo conuenit, quod est contra istos.
Articulus 3
Vtrum persona in diuinis siginificet substantiam vel relationem
QVANTVM ad tertium principale, vtrum persona in diuinis significet substantiam, seu relationem, dicecendum quod hoc nomen per se, & directe, siue in recto numquam significat relationem: quia persona secundum se significat subsistens distinctum in intellectuali natura; quod autem tale subsistens relatione distinguatur, hoc non conuenit sibi vt persona est; sed vt restringitur signi ficatum personae ad diuina, nec tamen sic restrictum debet conced i significare relationem in recto, sed solum in obliquo: quia persona, vt est in diuinis, non significat distinctam relationem: sed distinctum relatione; & quamuis sine calumnia possit concedi personam, vt in diuinis reperitur, directe significare relatiuum, siue relatum, non tamen lebet concedi, quod directe significet relationem, signiicat enim directe patrem, sed non paternitatem: quia pater in diuinis directe & in recto dicit subsistens distinctum, siue incommunicabile intellectuali natura, paternitas autem dicit illud, quo tale subsistens distinguitur.
Sed contra illud arguit quidam venerabilis doctor sic. 1 Quia cum substantia semper sit de intellectu proprietatis, & non econuerso, ergo quando vnum nomennon aeque principaliter significat substantiam, & proprietatem, & tamen significat vtrumque, oportet semper, quod principalius significet proprietatem, quam substantiam.
2 Et posset etiam illud confirmari: quia terminus concretus principalius significat formam, quam subiectum ntantum etiam, quod philosophus quandoque videtur dice re, quod album solam albedinem significat, ergo patercum sit terminus concretus principaliter signisicat paternitatem, & per consequens hoc nomen persona, dum directe significat patrem, paternitatem non significabit in obliquo, sed in recto.
Ad primum respondeo, quod ille doctor reuerendus ibi loquitur disputatiue opiniones aliorum pertractando, & non plene ex intentione propria, cuius euidens signum esse potest: quia in quaestione immediate sequente ab eo, quod hic pono, in nullo videtur discrepareAd rationem tamen respondendo, qua doctor dicit, quiod proprietas non est de ratione, seu de intellectu substantiae, dico, quod proprietas, de qua loquimur licet non sit de ratione substantiae, puta deitatis, est tamen de intellectu, seu de ratione subsistentis in tali substantia, puta patiis, cum ipsum constituat, vt proprietas, & distinguat, vt relatio.
Ad secundum dico, quod posito, quod ita sit; puta quod pater vt pater principaliter significet paternitatem. sicut ceteri termini concreti; nihilominus tamen illud, quam fignificat patrem, non vt pater est, sed vt res subsistens es non oportet, quod principaliter, seu in recto significet re lationem: & quia sic est de hoc nomine persona, vt iam paxuit, ideo nihil concluditur contra me¬
Varij etiam, & diuersi sunt modi dicendi diuersoru doctorum in illo articulo: sed quia quasi nullis rationibus fulciuntur: ideo breuissime huiusmodi modos percurram, Fuerunt ergo quidam dicentes, quod persona in fiuinis antiquitus solum significabat essentiam, modo at rem, vt dicunt, in singulari significat substantiam, in plurali vero stat pro supposito.
Sed isti quamuis quo ad primum verum dicant: quia ante tempora August. & etiam temporibus suis, cum uice batur persona, solum dabatur intelligi substantia; quia appositum in natura intellectuali significat substantiau saltem principaliter etiam apud modernos, propter quod August. saepius isto modo antiquo vtebatur in dictis suis vt patet specialiter 7. de trin vbi ait, Cum dicimus personam patris, non aliud, quam substantiam patris intelligimus. Et ibidem ait, quod persona dicitur ad se, & non aaliud Sed quo ad secundum isti non bene dicunt: quiquamuis numerus singularis, & pluralis variet modum s gnificandi; significationem tamen non variat, nisi in nominibus heteroclitis.
Alij dicunt, quod tam in singulari, quam in plurali hoc nomen persona indifferenter stat pro essentia & supposito.
Sed nec illud valet, quia si in plurali staret pro essentia, & supposito indifferenter, tunc essentiae diuinae non repugnaret plurificari.
Sed nec illud valet: quia modi significandi sequuntu modos intelligendi, ergo totaliter significamus, sicut intelligimus. Inde etiam dicitur, quod ratio, quam significat nomen, est diffinitio : cum ergo plura simul & aeque primo, siue principaliter non possimus intelligere, ideo plura simul & aeque principaliter vno nomine vniuoce non possumus significare.
Articulus 4
Vtrum persona in diuinis pluraliter praedicetur
QVANTVM ad quartum principale, vtrum, hoc non men persona praedicetur pluraliter in diuinis, dicendum, quod sicut iam patuit, persona, vt restringitur ad diuina, significat suppositum relatiuum:cum igitur talia supposita, vt fide credimus, multiplicentur in diuinis: ideo persona in diuinis pluraliter praedicatur