Text List

Circa textum

Circa textum

DISTINCTIO. XXV. Fatilis, &o absoluta diuusio huius dictinctionis in qua alietas numerorum in duinis declaratur.

PRATEREA Considerandum. Hic Magister ostendit qualiter termini numerales, & alietatem significantes intelligendi sint, cum huic nomini persona applicantur: Ei diuiditur in duas; quia primo mouet hanc quaestionem, vtrum dicendo tres personae diuinae, vel alia est ersona patris; vel alia filii, hoc nomen persona significet diuinam essentiam. Et arguit ad vtramque partem. Secur do prosequitur quaestionem ibi, Persona enim vt supra. Et haec in duas: quia primo prosequitur quaestionem secundum aliorum opinionem, secundo prosequitur eam secundum propriam intentionem ibi, Sciendum est igitur. Quantum ad primum est aduertendum, quod quidam fuerunt illius opinionis, quod cum dicitur tres personae diuinae hoc nomen persona significet diuinam essentiam; ideo magister duo facit: quia primo recitat motiua istius opinionis, secundo arguit contra inuentores istius positionis abi, Sed quid respondebunt. Prima in duas: quia primo magister adducit eorum rationes: Secundo ostendit qualiter ipsi ad oppositas obiectiones respondent ibi, Quibusdam videtur. Tunc sequitur illa pars, Sciendum est igitur. Et diuiditur in duas: quia primo Magister iuxta suam intentionem quaestionem praedictam determinat, quo ad terminos numerales, secundo quo ad terminos alietatem significantes ibi, Deinde quaeritur, vtrum secundum eandem. Prima in duas: quia primo istius quaestionis determinat veritatem. Secundo respondendo obiectionibus tollit falsitatem ibi, Ad hoc autem, quod illi. Tunc sequitu illa pars, Deinde quaeritur &c. Et diuiditur in tres partes: quia primo quantum ad terminum alietatis quaestionem renouat: secundo veritatem tenedam insinuat : & tertio dicta sua recolligit, & auctoritatibus sanctorum roborat Secunda ibi, Ad quod dicimus. Tertia ibi, Ex predicti colligitur, Circa istam distinctionem 25. quaeror

PrevBack to TopNext

On this page

Circa textum