Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

An persona de Deo, et creaturis aequiuoce dicatur.

Quaestio I An persona de Deo, & creaturis equiuoce dicatur.

RITRVM hoc nomen persona de Deo, & creaturis dicatur aequiuoce.

Et videtur quod sic: quia plus differunt Deus, & creatura, quam caelestia & inferiora: sed secundum Commen. in de substantia orbis, quaecumque dicuntur de caelestibus & inferioribus, dicuntur aequiuoce, ergo &c.

Contra, quae simpliciter sunt aequiuoca, vnum alterunm non participat, sed persona creata est per participationem persona talis, persona vero diuina essentialiter, & non pai ticipatiue, ergo &c. Quattuor breuissime dicam in ista

uaestsone. Primo quod hoc nomen persona de Deo, &o creaturis non dicitur aequiuoce. Secundo quod non dicitur vniuoce. Tertio quod dicitur analogice. Et quarto quod huiusmodi analogia magis declinat ad aequiuocationem, quam ad vniuocationem.

RESOLVTIO. Licet persona, quae dignitatem quandam importare videtur nomen multiplex sit: de Deo tamen & creaturis haud aequiuoci dicetur, quia plura aeque primo non significat: Nec vniuoce, quia illa plora importata per tale nomen, genere differuat. Se quitur ergo, quod analogice dicatur, cum praelertim Deo prius quam creaturit conuenire videatur.

Articulus 1

Quod hoc nomen persona de Deo, et creaturis non dicitur aequiuoce

ARTICVLVS I Quod hoc nomen persona de Deo, & creaturis non dicitur aequiuoce.

PRIMVM probo sic: quia nomen significans aliqua plu ra non dicitur proprie aequiuoce de cis, nisi ipsis competat aeque primo, sed hoc nomen persona ratione dignitatis, a qua imponitur, vt patuit, prius conuenit, & magis diuinis suppositis, quam humanis, ergo &c. Et confirmatur: quia quandocumque aliquid praedicatur de pluribus sic tamen, quod vni conuenit simpliciter perfecte, & alter articipatiue, digniori modo dicitur de eo, cui conuenit essentialiter, quam de eo, cui conuenit per participatio nem: sed non solum hoc nomen persona, sed omne, quo conuenit Deo, & creaturae, Deo conuenit simpliciter perfecte, creaturae autem participatiue, ergo non dicetur de eis simpliciter aequiuoce

Sed sorte dicetur, quod philosophus in praedicamentis dicit, ens predicari aequiuoce de 1o. praedicamentis, & tamen ens principalius dicitur de substantia quam de accidente.

Respondeo que philosophus in praedicamentis loquitur, large, & non stricte, siue proprie de aequiuocatione, & ideo tamquam logicus large loquens, & non proprio dicit ipsum ens esse aequiuocum; sed 4. metaph magis proprie loquens non dicit ipsum esse aequiuocum, sed analogum.

Articulus 2

Quod hoc nomen persona de Deo, et creaturis non dicitur univoce

ARTICVLVS II Quod hoc nomen persona de Deo & creaturis non dicitur vniuoce.

SECVNDAM conclusionem probo sic. Ea, quae diffeOrunt genere, non possunt habere vnum nomen, quod ipsis vniuoce conueniat, sed res significatae per hoc nomen persona in diuinis, & humanis differunt genere, ergo &c. Maior patet 7. physicorum, vbi philosophus probat, quod proprie vniuocatio esse non potest, nisi in specie specialissima.

Sed forte dicetur, quod, quorum est vna ratio, siuc diffinitio, illa videntur esse vniuoca, sed diffinitio personae data per Rich. scilicet intellectualis naturae incommunicabilis subsistentia, est communis personae diuinae, humanae, & angelicae, ergo nomen personae dicetur de his vniuoce

Respondeo quod illa non est diffinitio proprie dicta sed est quaedam descriptio analoga: quia etiam ipsa talis descriptio secundum prius, & posterius dicitur de Deo, angelis, & hominibus

Articulus 3

Quod hoc nomen persona de Deo et creaturum dicitur analogice

ARTICVLVS IIII Quod hoc nomen persona de Deo, & creaturum dicitur analogice.

CONCLVSIO tertia patet ex duabus praecedentibus: quia nomen existens aliquibus commune, & nec vniuoce, nec aequiuoce conuenit ipsis, necessario videtur, quod ipsis conueniat analogice, maxime si vni consenit per prius, & alteri per posterius, sed nomen personae est commune Deo, & creaturis, & nec vniuoce, nec aequiuoce ipsis conuenit, & Deo conuenit prius, quam creaturis, sicut iam patuit, ergo &c.

Sed forte dicetur, quod cum modus significandi sequatur modum intelligendi, igitur, quod primo a nobis intelligitur, illud per nomina a nobis imposita primo significatur, sed prius intelligimus personam creatam, quam diuinam, ergo &c.

Respondeo, quod licet quantum ad modum significandi, qui sequitur modum intelligendi viatoris huiusmodi nomina imponentis, prius conueniat hoc nomen persona creaturae, quam creatori, eo quod creatura sibi magis sit nota; prius tamen conuenit Deo considerando perfectio nem: ad quam significandam tale nomen est impositum, uta incommunicabilem subsistentiam intellectualis naturae, eo quoe talis perfectio in infinitum modo perfectiori reperiatur in Deo, quam in quacumque creatura

Articulus 4

Quod huiusmodi analogia magis declinat ad aequivocationem quam ad univocationem

ARTICVLVS IIII Quod huiusmodi analogia magis declinat ad aequiuocationem, quam ad vniuocationem.

CONCLVSIONEM quartam probo sic. Quia quicL quid conuenit secundum vnum nomen rebus simpliciter aeternis; & rebus temporalibus, magis videtur eis competere aequinoce, quam vniuoce, sed personae diuinae sunt simpliciter aeternae, & humanae sunt temporales, ergo &c.

Sed forte dicetur, quod secudum hoc, hoc nomen sub stantia de angelis, & hominibus magis dicetur aequiuoce, quam vniuoce, & hoc nomen corpus de caelestibus, & inserioribus similiter magis dicetur aequiuoce, quam uni uoce, cum illa sint aeterna, ista vero temporalia. Respondeo, quod nec angelus, nec celum, nec aliqua creatura proprie & simpliciter est aeterna; sed solus Deus aeternus dici debet etam secundum gramaticos: quia aeternum dicitur ab E quod est extra, & Terminum, quasi extra ter minum positum, sed omnis creatura habet terminum ex parte ante: quia non fuit ab aeterno, cum habuerit principium suae creationis; Etiam omnis creatura, inquantum de se est, habe terminum ex parte post: quia secundum Aug. super Qen. ad litteram, quam cito omnipotentis Dei manus ipsam creaturam conseruare desineret, in nihilum rediret, sicut ex nihilo facta est; & ideo non est simile de angelis & caelis respectu inferiorum, & de Deo respectu creaturae Philosophi tamen, qui ponunt angelos, & super caelestia ab aeterno fuisse, de plano concederent, quod ea, quae dicuntur de istis supe tioribus, & de istis inferioribus corruptibilibus, magis dicuntur aequiuoce quam vniuoce. Propter quod dixit philosophus 1o. meta. quoe corruptibile, & incorruptibile plus differunt, quam genere; & Auerrois in de substantia orbis ait. Quecunque dicuntur de supercaelestibus, & inserioribus dicuntur aequiuoce.

Et per hoc patet ad argumentum principale: credidit enim Auerrois huiusmodi supercae lestia esse simpliciter aeterna, quamuis ipse in tali materia sibi ipsi quandoquo contradicat.

PrevBack to TopNext