Text List

Circa textum

Circa textum

DISTINCTIO XXVI. Dilucida diuisio buius distinctionis in qua proprietates diuinarum personarum imuestigantur.

VNC DE PROPRIETATIEVs &c Postquam Magister tractauit de non minibus, quae de existentibus in di uinis dicuntur, hic incipit tractare de proprietatibus, quibus huiusmodi nomina impo nuntur; Et diuiditur in duas partes: nam primo tractat de proprie proprijs: Secundo de conmnnibus appropriatis ibi Praeterea considerati oportet : Prima in duas: quia primo tractat de proprietatibus personas constituentibus; Secudo de proprietatibus non constituentibus, personis tamen inexistentibus, ibi, Praeterea considerari oportet, quod non tantum tres. Prima imduas, quia primo tractat de nominibus proprietatum personalium secundum se: secundo videtur nomiua proprietatum ad nomina personarum conparare ibi, Hic potest quaeri. Prima in duas: nam primo osto dit quomodo hoc nomen hypostalis est in diuinis admittendum: Secundo assignat nomina proprietatum hypostases constituentium, ibi, lam de proprictatibus: Ista in duas quia primo alsignat trium diuinarum personatum tres con ctitutiuas proprietates, Secudo circa proprium filij, & spi¬ ritus sancti mouet quasdam dabitationes ibi) Hic quaeri: tur quomodo. Prima in duas: quia primo ostendit, quot sunt huiusmodi proprietates, Secundo ostendit quid sunt Primo enim ostendit, quod numeraliter sunt tres. Secundo ostendit, quod generaliter, seu quantum ad modum gcneris sunt relationes ibi. Quo circa. Sequitur illa pats, Hic quo ritur &c. vbi primo Magister mouet cirea proprietatem f lij unam quaestionem, secundo immediate adiugit suam responsionem, ibi, Sed magna est distantia. Et haec in dua nam primo suam responsionem magister recitat, inquan tum tangit proprium ipsius filij. Secundo virtutem eius responsionis adaptat, inquantum tangit proprium spiritus sancti ibi, lta etiam de spiritu sancto. & ista secunda diuiditur in tres partes: quia primo ostendit in quo sensu spiritum sanctum proprie appellamus donum, secundo in quo sensu ipsum proprie nominamus spiritum sanctum, & tertio remouet quorundam dictum, quod veritati videtur esse contrarium. Secunda ibi, Hic quaeri solet &c. Tertia ibi, Quidam tamen putant. Circa istam ac. distinctionem quaero.

PrevBack to TopNext

On this page

Circa textum