Circa textum
Circa textum
DISTINCTIO XXI. Resoluta ac facilis diuisto buus distinctionis in qua de cotmunibus appropriatis tractatus. incipit explicari.
RTBREA CONSIDERA R1 O PORTET. Postquam Magister superius dcterminauit do diuinarum personarum proprietatibus proprie propriis, hic incibit determinare de communibus appropriatis, & diuiditur in duas partes: quia primo tractat. de com mumum perfectionum appropriatione, secundo de propriorum, & communium ad inuicem comparationem ibi Hic oritur quaestio. Prima in duas; nam primo mouet quasdam dubitationes, quarum solutiones valent ad habendum in diuinis aliquas appropriationes, secundo exequii tales appropriationes ibi, No est ptermittendum. Prima in tres, quia primo de aequalitate mouet tres dubitatioes; se cudo immediate applicat earum solutioes, & tertio ostendit similes posse fieri dubitationes, & dari responsiones de smilitudine, sicut de aequalitate. Secuda ibi, Ad quod di- cimus, Tertia ibi, Hoc idem dicimus de simili. Tunc sequit illa pars, Non est pretermittendum; & diuidit in duas partes; nam primo exequitur istas diuinas appropriationes secudum sententiam Hilarii, secundo iuxta sententiam August. sibi, lllud etiam sciri oportet. Prima in duas: quia primo secundum Hilarium tangit appropriationem, secundo dictorum Hilarii innuit explanationem ibi. Non enim secundum praemissam &c. Sequitur illa pars, lllud etiam sciri oportet: in qua August. patri appropriat vnitatem, filio aequalitatem, spiritui sancto vnitatis, & aequalitatis concordiam, & diuiditur in duas partes: nam primo Magister huiusmodi appropriationem ponit: secundo men bra istius appropriationis exponit ibi, Sed plurimos mouet; &haec diuiditur in tres partes; nam primo determinat, quare patri appropriatur vnitas, secudo, quare filio aequa litas, Et tertio quare spiritui sancto concordia, seu tramquillitas, Secunda ibi, Nunc videamus Tertia ibi. Quod autem in spiritu sancto. Prima adhuc diuiditur in trer partes; nam primo ostendit, quomodo vnitas patri appropriatur, secundo quomodo quaelibet diuina persona cuisibet diuinae personae essentialiter identificatur, Tertio ostendit qualiter ex his tam Arru, quam Sabellij falsitas confutatur, Secunda ibi, Hic dici oportet. Secunda ibi, In quo Arriana. Circa istam distinctionem 31. quaero hanc quaestionem.
On this page