Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

An aequalitas in diuinis sit realis relatio.

Questio I. An aequalitas in diuinis sit realis. relatio.

TRVM aequalitas in diuinis, sit relatio ealis. Et videtur quod sic: quia vbicumque inuenitur aequalis virtutis magnitudo, ibi inuenitur veragrealis aequalitas, quia aequalitas est realis proprietas ma2 gnitudinis quantitatiue; sed in diuinis ersonis est aequalis virtutis magnitudo: quia quamus non quantitate molis Deus sit magnus, est tamen realiter magnus quantitate perfectionis, & virtutis, eadem existente in tribus personis; igitur in diuinis est aequalitas, quae est realis relatio.

Contra, sancti non ponunt in diuinis, nisi quattuor re lationes reales, scilicet paternitatem, filiationem, spirationem actiuam, & spirationem passiuam, quarum nulla est aequalitas. Hic quattuor sunt videnda Primo videndum est, vtrum aequalitas in creaturis sit relatio realis. Secundo, vtrum in diuinis sit relatio realis, Tertio, dato quod non, vtrum in diuinis aequalitas sit relatio rationis. Et quarto, gcatia praedictorum videbuntur aliqua de relati one dentitatis.

RESOLVTIO. Et si in cveaturis aequalitas sit realis relatin, non tamen in diuinis cum praesertim nullam in se oppositionem contineat Vnde, &T identitas eadem de causa relatio rationis esse perhibetur.

Articulus 1

Utrum aequalitas in creaturis sit relatio realis

ARTICVLVS I Vtrum Aequalitas in creaturis sit relatio realis.

SVANTVM ad primum, vtrum aequalitas in creatu ris sit relatio realis, primo ponam vnam conclusionem satis communem, quam credo esse veram, secundo adducam vnum motiuum contrariae opinionis, & respondebo ad ipsum

Conclusio est haec, quod aequalitas in creaturis dicit Conclusio relationem realem,

1 Quia illa relatio est realis, quae secundum suum esse formale a nullo intellectu dependet: sed aequalitas creaturarum est huiusmodi. Maior est nota: probo minorem, quia si nullus esset intellectus, adhuc duae lieae bipedales essent aequales, & bipedalis & tripedalis. essent inaequales. 2 Praeterea, lllud, quod est de reali vniuersi perfectione, est aliquid reale, aequalitas & inaequalitas, similitudo. & dissimilitudo sunt huiusmodi: quia ordo, in quo consisti perfectio vniuersi necessario requirit aequalitatem, & ina qualitatem, similitudinem, & dissimilitudinem rerum. 3 Praeterea, secundum Comm. 5. metaph haec est causa, quare aliqua referuntur realiter: quia in aliquorum relatiuorum subiectis aliquid reale ponitur, propter quod referri dicuntur, vt in subiecto dupli, & dimidij ponitur quantitas, sed in creaturis in subiecto aequalium ponitur realis quantitas in vtroque extremorum, ergo &c.

Sed quidam oppositum istius arguit sic. Relationes modo vnius tales sunt, quale est illud vnum, super quo fundam tur, sed vnum, super quo fundatur aequalitas in creaturis, est solum vnum secundum rationem, ergo aequalitas fundata super eo erit solum relatio secundum rationem. Maiorem praesupponit; minorem probat: quia duae quantitates in duabus rebus aequalibus existentes, in quibus consi stit aequalitas, non sunt vnum, nisi secundum rationem, cum sint distinctae realiter & subiectiue.

Sed illud modicum obstat praedictis: quia aequalitas non est proprietas vnius, sed est proprietas quantitatis : cum proprium sit quantitatis secundum eam aequale vel inaequale dici; igitur talis vnitas secundum rationem non impedit realitatem aequalitatis, dummodo sint reales quantitates, in quibus, vt commensuratae se habent ad inuicen sine aliquo excessu fundatur aequalitas, vt autem vna excedit aliam, fundatur in eis inaequalitas

Articulus 2

Utrum aequalitas in divinis sit relatio realis

ARTICVLVS II Utrum aequalitas in diuinis sit relatio realis.

QVANTVM ad secundum principale, vtrum aequalitas in diuinis sit relatio realis; sunt sollenes op niones ad vtraque patrem contradictionis. Primo igitur po mam suam conclusionem, quam in hac materia aestimo magis veram. Secundo adducam oppositam opinionem cum luis motiuis contra eam. Et tertio respondebo ad ea Dico igitur primo, quod aequalitas in diuinis non est relatio realis; quia, sicut dicit doctor noster in primo suo scripto, quod sicut cum relatiua modo potentiae coincidunt cum relatiuis modo mensurae, idem iudicium habedum est do vtrisque; sic cum similitudo & aequalitas coincidunt cum identitate, eodem modo iudicabitur de vtrisque, sed in diuinis coincidunt, ergo aequalitas in diuinis erit relati a rationis, sicut ipsa identitas

Et si dicitur, quare ergo potius trahit identitas similitudinem, & aequalitatem ad suum modum, scilicet ad esse relationem rationis, quam econuerso

Respondet doctor noster dicens, quod sicut se habet fundamentum similitudinis, & aequalitatis ad fundamentum identitatis, sic similitudo, & aequalitas se habet ad identitatem: sed in diuinis fundamentum similitudinis, & aequalitatis transit in fundamentum identitatis, & non econuer so, ergo aequalitas, & similitudo in diuinis non erunt relationes reales, sicut nec ipsa identitas

Sed contra ista dicta doctoris, quidam sic procedit. Primo naimpugnat modum huc, quo doctor noster declarat conclusionem, Secundo arguit contra ipsam conciusionem, Nam cum doctor dicit relationem aequalitatis, & similitudinis transire in identitatem; iste distinguit de identitate

1 Nam identitas accipitur, vel vt quaelibet persona, ac etiam ipsa diuina essentia, est eadem sibi ipsi; & sic nonus detur dubium, quin identitas sit relatio secundum rationem, sed isto modo aequalitas, & similitudo non tramscunt in identitatem: quia nec persona aliqua est similis sibi ipsis nec essentia est aequalis sibi ipsi. Alio modo potest accipi adentitas, prout in essentia diuina vna persona est eadem alteri personae, & sic similitudo, & aequalitas transire pos¬ sunt in modum identitatis; sed vtrum talis identitas sit relatio secundum rationem, non est minus dubium, quam vtrum similitudo, & aequalitas sint relationes secundum rationem.

2 Contra conclusionem autem arguit sic. Quia oppo. sitae relationes originis fundantur in vna essentia diuina, quae tamen sunt relationes reales, & realiter differentes, non obstante essentiae vnitate, ergo relationes communes sicut sunt similitudo, & aequalitas, sunt relationes reales, non obstante, quod fundantur super una magnitudine, vel super vna sapientia, aut bonitate.

Sed contra eandem conclusionem arguunt quidama alij sic. lllud, quod est in filio ex vi productionis, qua a pai tre producitur, necessario est reale, quia nullum ens rationis sibi inest ex ui suae productionis: sed aequalitas inest sibi ex vi suae productionis, quia August contra Maximinum libro 3 ait, quod in diuinis pater non est maior filio, quia equalem sibi genuit.

4 Praeterea, sicut se habet magnitudo dimensiua ad equalitatem in creaturis, sic se habet magnitudo perfectionis ad aequalitatem in diuinis; sed magnitudo prima fundat aequalitatem, quae est relatio realis, cum aequalitas sit proprietas quantitatis, ergo & secunda fundabit realem aequalitatem.

3 Praeterea, si illud, quod minus videtur inesse, inest: & illud quod magis; sed minus videtur, quod paternitas, & filiatio sint relationes reales, stante reali identitate. sundamenti, quam equalitas, quia paternitas & filiatio non sunt relationes similium nominum, & aequiparantie; nam paternitas est relatio superpositonis, & filiatio suppositonis, & per consequens maiorem videntur requirere in fundamento distinctionem, vel saltem non minorem, ad hoc, quod sint relationes reales, quam aequalitas, & ceterae relationes similium nominum, & aequiparantie

Preterea, secundum Anselmum monologion omnis perfectio simpliciter est in Deo naturaliter, & per conseuuens realiter; sed aequalitas est perfectio simpliciter, quia August. de quantitate animae dicit, lnaequalitati aequalita. tem iure praeponis, nec quisquam omnino est, vt opinor, humano sensu praeditus, cui illud non videatur,

Sed illa non concludunt. 1 Quia illa non est realis relatio, cuius esse completi dependet ab intellectu, sed aequalitas in diuinis est huius modi: quia pater non potest concipi aequalis filio, nisi eadem magnitudo diuina bis accipiatur per intellectum, puta semel in patre, & semel in filio.

2 Preterea, Inter eadem extrema super eodem funda mento non possunt fundari plures oppositones realium relationum, sed inter patrem, & filiui super eodem fundamento fundatur paternitas ex parte patris, & filiatio ex parte filij, ergo nulla alia relatio fundata inter ea poterit esse realis

3 Preterea, haec est differentia inter relationes modo otentiae, & modo vnius, siue modo numeri, quod relationibus modo potentiae fundamenta non referuntur, nec relationibus, quas fundant, formaliter denominantur, sed solum ipsa supposita, potentia enim generatiua Sortis non est pater, sed ipse Sortes est pater, sed relationibus modo vnius, siuc modo numeri etiam ipsa fundamenta proprie referuntur, & huiusmodi relationibus formaliter denominantur: non nm solum duo alba sunt similia, sed etiam duae albedines sunt similes; nec solum duo lapides sunt aequa es, sed etiam ipse quantitates sunt aequales. Cum igitur in diuinis non sint plures magnitudines, quae relatione aequa litatis ad inuicem referantur, sequitur, quod suppositorum relatio modo aequalitatis fundata super vna & eadem tirtutis magnitudine non possit esse realis: quia si esseu realis, etiam ipsa fundamenta ad inuicem realiter referrentur, quod est impossibile, cum unum tantum sit fundamentum, ergo &c

Ad primum igitur dicendum, quod qualitercunque accipiatur identitas, dummodo sit realis identitas, semper opot tet, quod relatio extremorum sit relatio secundum rationem quia in tali relatione semper vtitur intellectus vno pro duobus, alias non esset realis identitas, quod si tibi de hoc est dubium, nobis autem de hoc non est dubium: quam uis enim pater, & filius secundum habitudinem originis duo sint, & relationibus originis realiter ad inuicem referantur, tamen, vt idem sunt diuinae essentiae, non sunt duo; sed vnum tantum identitate, seu entitate absoluta diuinae essentiae: ideo relatio, quae vt sic, eis competit, non est magis realis, quam ea, qua essentia ad seipsum di citur eadem

Ad secundum dicendum, quod etiam supposito, quod reales relationes oppositae non requirant semper distincta fundamenta, eo quod saltem in diuinis possunt fundari in eodem fundamento remoto, tamen omnis realis relatio requirit suorum extremorum, vt extrema sunt huiusmodi relationis realem distinctionem, sed quamuis pater vt pater est, & filius vt filius sunt extrema relationum originis, non tamen aequalitatis: quia extrema aequa litatis, vt extrema sunt, oportet, quod quanta sint: nunc autem ita est, quod pater & filius vt quanti, aut magni sunt, distincti esse non possunt, cum eadem virtute magui sint, sed vt pater & filius sunt, distincti sunt realiter, ergo quamuis relationes originis sint reales, quia earum extrema ut extrema sunt, huiusmodi relationum realiter distincta sunt, relationes tamen aequalitatis & similitudinis in diuinis reales esse non possunt: quia earum extrema, vt extrema aequalitatis, aut similitudinis sunt distincta realiter esse non possunt, ergo &c.

Ad tertium dicendum, quod maior posset negari: quia etiam, quod filius sit idem sibi ipsi, mest sibi virtute suae productionis, & tamen illa identitas, vt relatio est, secundum rationem est. Dico tamen ad minorem, quod aequalitas, quo ad suum fundamentum per generationem conmunicatur filio, non autem inquantum est relatio: quia vt sic, eadem magnitudo bis accipitur, quod necessario fit ab aliquo intellectu

Ad quartum dicendum, quod non est simile: quia magnitudines dimensiuae, vt fundant aequalitatem in creaturis sunt realiter distinctae, & per consequens extrema illius aequalitatis, vt extrema sunt, realiter distincta sunt; in diuinis autem totum oppositum est, vt iam patuit.

Ad quintum nego minorem. Ad probationem dico, quod quamuis in diuinis paternitas, & filiatio in fundamento saltem remoto non requirant distinctio nem, extrema tamen sua, vt extrema sunt, realiter sunt distincta, & per consequens non videtur minus, quod sint reales relationes; uam relationes similium nominum, quorum extrema, vt extrema sunt, realiter distincta in diuinis non sunt

Ad sextum nego minorem: quia nulla relatio est perfectio simpliciter, alias enim aliqua perfectio simpliciter esset in vna persona diuina, quae non esset in alia. Ad probationem dico, quod aequale, cum sit relatiuum, non dicit solam aequalitatem, sed implicat fundamentum, ratione cuius potest dicere perfectionem, & potest esse perfectius inaequali.

Articulus 3

Utrum aequalitas in divinis sit relatio rationis

ARTICVLVS III Vtrum aequalitas in diuinis sit relatio rationis.

QVANTVM ad tertium principale, Vtrum aequali tas in diuinis sit relatio rationis, patet conclusio ex iam dictis,

1 Quia cum aequalitas secundum suam propriam rationem sit ad aliquid, nam aequale est aequali aequale, ergo aequalitas erit relatio, aut secundum rem, aut secundum rationem, sed ostensum est in secundo principali, quod aequalitas in diuinis non est relatio realis, ergo saltem crit ibi relatio rationis, supposito, quod in diuinis sit aequalitas, iuata illud Athanasij. AEqualis patri secundum diuinitatem. Et idem dicit, quod totae tres personae comaeteruae sibi sunt & coaequales.

2 Praeterea, relationes oppositae existentes in vno & immediato subiecto, sunt secundum rationem tantum: quia si essent reales, cum omnis realis opposito includat contradictionem, sequeretur, quod contradictoria simul verificarentur de eodem: Propter quod semper formae oppositae quocumque genere oppositonis penes idem primum, & immediatum subiectum mutuo se excludunt, sed aequalitas dicit oppositionem relatiuam, qua aequale aequali opponitur, & in diuinis ei respodet pro immediato, & pr mo subiecto ipsa diuina magnitudo, quae vna est, & indi uisa, ergo aequalitas non erit in diuinis relatio realis. Forte dicetur, quod maior non est vera: quia paternitas, & filiatio diuina non minus respiciunt essentiam diuinam, vt primum, & immediatum subiectum, quam magnitudinem diuinam respiciat ipsa aequalitas: & tamen paternitas & filiatio sunt relationes reales;

Respondeo, quod instantia falsum assumit: quia si paternitas, vel aliqua alia relatio originis respiceret diuinam essentiam, tamquam primum, & immediatum subiectum, tunc denominaret diuinam essentiam, vel saltem denominaret suppositum cum reduplicatione concreti ipsius deitatis, puta, vel deitas esset pater, non solum identice, sed etiam formaliter, vel tale suppositum inquantum Deus esset pater, quorum neutrum est verum: quia ad primum sequeretur, quod diuina essentia generaret, quod est re probatum superius. Ad secundum sequeretur, quod spiritus sanctus generaret, quia quicquid conuenit diuino supposito inquantum Deus est, hoc conuenit omnibus tribus indifferenter. Vnde quia aequalitas & inaequalitas respiciunt magnitudinem tamquam subiectum primum & immediatum, ideo vel ipsae magnitudines erunt aequa les, vel inaequales, si distinctae sunt, vel saltem ipsa supposita crunt aequalia inquantum eadem magnitudine magna sunt

3 Praeterea, si aequalitates in diuinis, & similitudines essent relationes reales; tunc infinitae relationes reales essent in diuinis, quia secundum quodlibet attributum diuinum attendendo modum infinitatis suae, quam tranit a diuina essentia, personae dicuntur aequales; Etiam secundum perfectionem cuiuslibet attributi personae diuinae sunt similes, Cum igitur talia attributa sint infinita, ideo &c

Articulus 4

Videbuntur aliqua de relatione identitatis

ARTICVLVS IIII Videbuntur aliqua de relatione identitatis.

QVANTVM ad quartum principale dico, quod identitas secundum quod de ea loquitur philosophus 5. meraph. puta secundum quam aliquid est idem sibi ipsiest relatio secundum rationem.

1 Quia secundum quod aliquid se habet ad aliud, sic aliquo modo participat rationem relationis, cum propria ratio relationis sit ad aliud esse; sed idem comparatum ad seipsum, non est ad aliud, nisi secundum rationem, igitur identitas huiusmodi est relatio secundum rationem.

2 Praeterea, relatio realis requirit extrema realiter distincta, sed idem non potest esse realiter distinctum a seipso. 3 Praeterea, relatio dependens ab intellectu est relatio rationis, sed identitatis relatio est huiusmodi, quia secundum philosophum 5 metaph cum idem refertur ad seipsum, intellectus vtitur vno, vt duobus.

Contra tamen hanc veritatem quidam arguunt sic 1 Diuersitas est relatio realis, igitur identitas est relatio realis. consequentia patet, quia opposita sunt sub eodem genere, vt patet 4. metaph. Idem autem & diuersum te sunt opposita, vt patet ro. metaph sed ens rationis, & ens te reale non sunt sub eodem genere, ergo &c.

Ad illud breuiter respondebo, quod duplex est identitas, quaedam absoluta, & ista est idem, quod rerunitas, & opponitur diuisioni, & per consequens diuersitat. non relatiuae, sed priuatiuae, & ista identitas non est determinati generis, sed transcedentis: quia in omni genere re peritur, sicut etiam ipsa diuersitas. Alia est identitas relati a, puta qua idem relatiue respicit seipsum, & illa non opponitur diuersitati relatiuae: quia relatiue diuersum opponitur diuerso, & idem opponitur eidem, cum sint relatio nes similium nominum

forte dicet aduersarius, quod quamuis idem, &diuersum ti relatiua sunt, non opponantur relatiue, saltem opponuntur priuatiue, & per consequens erunt in eodem genere quia priuatio pertinet cum habitu ad idem genus. Reipondeo, quod, vt relationes sunt, non opponuntui nuatiue, nisi ratione suorum fundamentorum, Dato tamen, quod sint in eodem genere, adhuc tamen non sequi ur supradicta consequentia, puta si relatio diuersitatis srealis, quod identitas sit relatio realis: quia hoc est pro prum ipsius relationis, quod ipsa secundum propriam, & periectam rationem sui generis est communis rei, &ratio n,hoc est realibus relationibus, & secundum rationen solummodo ad aliud se habentibus, alias nulla relatio se endum esse posset esse relatio secundum rationem, cum emnis relatio secundum esse sit in praedicamento relatio us, quod est falsum, vt apparet de relatione domini ad setuum.

Ad argumentum principale dicendum, quod quamuis ugnitudo realis sit in diuinis, loquendo de magnitudinturtutis, & perfectionis, aequalitas tamen non est relarealis, eo quod ratione identitatis illius magnitudini extrema illius relationis, Vt extrema sunt, non sun raliter distincta, vt patuit superius

PrevBack to TopNext