Text List

Circa textum

Circa textum

DISTINCTIO XXXIII. Aperta, & sacilis diuisio huius distinctionis, in qua de multarum inter se se proprietatum collatione determinatur.

OSTSVPRADICTA &c. Post quam Magister a distinctione secunda vsque huc tractauit de es- sentia diuina, personis, ac pprietatibus, hic insistit eorum adinuicem comparationibus, & diuiditur in duas partes: quia primo conparat proprietates ad personas, & ad essentiam, inquirendo eorum ab inuicem different ambecundo praecise comparat personas ad essentiam ibi, Prae dictis est adiicendum. Prima in duas: nam primo hic ponitur veritatis determinatio. Secundo contraria argumentatio ibi, Hoc autem negant. Prima in duas: nam primo Magister ostendit proprietatem personalem esse idem realiter diuinae personae, secundo ostendit eandem proprietatem esse idem re aliter diuinae essentiae ibi. Quod enim proprietas, vequitur illa pars, Hoc autem negant, & diuiditur in duas partes; nam primo arguit contra iam dictam veritatem ratione, secundo auctoritate ibi, Verumtamen nondum &cetera. Prima in duas nam primo arguit ex dictis quorundam doctorum secundo ex dictis haereticorum ibi, Ceterum haereticorum. Prima in duas; nam primo ponit Qilberti Porretam arguitionem, secundo Magister interponit suam responsionem ibi, Eorum doctrinis, Sequitur illa pars, Ceterum haereticorum, & diuiditur in tres partes; nam primo Maister in argumentis haereticorum asserit esse frauduler tiam & calliditatem, secundo respondet eorum argumentis inxta catholicam veritatem, Tertio ostendit ex respe sione sua oriri quandam inattingibilem difficultatem. Secunda ibi, Quorum audaciae, Tertia ibi, Sed forte quaeres. Sequitur illa pars, Verumtamen noadum, &diuiditur in duas, secundum quod contra praedictam vcritatem arguitur per duas auctoritates, Secunda ibi, Item illis verbis, Quaelibet illarum diuiditur in duas, quia primo per auctoritatem opponit, secundo soluit, & partes patent.

PrevBack to TopNext

On this page

Circa textum