Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

An pater diligat se spiritu sancto.

Quaestio 1. An pater diligat se spiritu sancto.

VTRVM pater diligat se spiritu sancto,

videtur quod non: quia sicut se habet pro ter ad sapere, sic se habet ad diligere, sed pater non sapit sapientia genita secundum August. 7. de trinit. nec per consequen l sapit filio, qui est sapientia genita in diuinis, ergo pater non diligit se spiritu sancto, qui est amor procedens in diuinis.

In contrarium est Beatus Aug. 8. de trinitate, vbi ait, "Spiritus sanctus est caritas patris & filij, quo vter que coniungitur, quo genitus a gignente diligitur", sed eodem amore pater diligit se, quo diligit filium, ergo &c. Hic quattuor sunt videnda. Primo videndum est, vtrum pater & filius diligant se spiritu sancto, & per hoc patebit etiam ad illud, quod quaeritur. Secundo vtrum diligant nos spiritu sancto. Tertio vtrum pater sit sapiens sapientia genita. Quarto vtrum filius sit sapiens sapientia ingenita.

RESOLVTIO. Quamquam pater diligat se spiritu sancto, quemadmodum, & filius eodem verbo dicit se, & alia ase, ita tonem amore diligit se, & alia a se. Nen tamen est sapiens lapientia genit a, sicut nec filius dicitur sapiens sapientia ingenita, modo ingenitum sonet personam patris.

Articulus 1

Utrum pater, et filius diligant se spiritu sancto

ARTICVLVS I Vtrum pater, & filius diligant se spiritu sancto.

QVANTVM ad primum, vtrum pater & filius di ligant se spiritu sancto, est aduertendum, quod ali qua se diligere potest intelligi dupliciter. Vno modo amore mutuo; alio modo amore reciproco. Primo modo est sensus, quod pater diligat filium spiritu sancto, & econuerso filius diligat patrem, secundo modo est sensus; quod pater diligat seipsum, & filius diligat seipsum spi ritu sancto. Et secundum hoc ponam duas conclusiones iffirmatiuas

Prima est, quod pater diligit filium spiritu sancto, & econuerso.

Quia ficut ait P. August. 8. de trin. "Spiritus sanctus est caritas patris & filij, quo vterque coninngitur, quo genitus a gignente diligitur".

2 Praeterea, omnis diligens alium proprie diligit eum amore a se procedente, vt ait Hugo in quadam epistola ad sanctum bern. sed spiritus sanctus est amor procedens a patre & filio, vt superius patuit, ergo &c

Praeterea, in eadem epistola ait Hugo, si spiritus sanctus diceretur amor cordis tui, sicut dicitur amor patris, & filij, quis negare posset te spiritu sancto diligere.

praeterea, amore perfecto amatur ille, in quem huiusmodi amor procedit ab eo, a quo procedit, sed spiritus sanctus vt amor perfectus procedit a patre in filium, & econuerso: ergo &c

Sed contrarium illius tenuit quedam opinio dicens hu¬ iusmodi propositones esse simpiciter falsas; Dicunt etiam August. tales propositiones retractasse in suo simili, cum in suo primo libro: retractationum retractat illam, pater est sapiens sapientia genita. Motiua istius opinionis poterant esse illa¬

Pater non est sapiens sapientia genita, ergo non est diligens amore procedente, seu producto, nec per consequens spiritu sancto. consequentia patet: antecedens po nit August. 1 retractationum & 3. de trinitate cap.

2 Praeterea, diligere Dei, velle Dei idem est, quod esse Dei: sed pater & filius non sunt spiritus sanctus, ergo non diligunt spiritu sancto.

3 Praeterea, si diligerent se spiritu sancto, tunc aliqui esset in eis per spiritum sanctum, seu a spiritu sancto. consequens est falsum: consequentia patet: quia ablatiuus importat habitudinem causalem.

4 Praeterea, August. 7. de trinitate arguit sic. Si pate esset sapiens sapientia genita, tunc pater esset filio; si in proposito

Sed illa opinio est contra veritatem, & contra mauifestam intentionem sanctorum, vt patet per multas aucto. ritates per magistrum adductas in illa distin. 32. Nec Aug. huiusmodi propositiones retractauit: quia non est modums August. aliquid retractare in suo simili; sed in propria fo ma retractat, quae vult retractare.

2 Praeterea, de libro retractationum remittit ad ea, quae dixerat in libro de trin Sed i5. de trin. dicit hanc es se falsam, Pater sapit sapientia genita; & eodem libro di cit hanc esse veram, "Pater diligit filium, & filius patrem" spiritu sancto, ergo &c.

Ad primum nego consequentiam, nam propter aliam. & aliam habitudinem, quae concernitur inter sapere, seu intelligere & diligere potest aliquid concedi de vno, & negari de alio; nam sapere significat motum rei ad animam, diligere vero significat motum animae ad res; idec quamuis secundum actum amoris anima possit denominari per illud, quod ab ea procedit, tamen hoc non fit secundum actum sapientiae, nisi cum aliquali determinatio ne, propter, hoc licet haec absolute sitvera; pater diligit filium spiritu sancto, qui per modum amoris procedit, tamen non intelligit spiritum sanctum, vel seipsum filio, qui per modum sapientiae, & intellectus procedit, quamuis possit concedi, quod intelligit se in filio

Ad secundum dicendum, quod quamuis in Deo esse, & diligere sint idem realiter, differunt tamen ratione, & habitudine, propter quod aliquid conceditur de vno, quod non conceditur de alio

Ad tertium dicendum, quod pater, & filius non dicuntur diligere spiritu sancto tamquam forma, quae sit eis ratio, & principium diligendi, seu dilectionis, sed tamquam constituto, scu producto per actionem, & ideo ille ablatiuus non tenetur causaliter,

Ad quartum patet per ea, quae dicta sunt ad primumi. Secunda conclusio est haec, quod pater diligit se spiritu sancto.

1 Quia sicut se habet verbum ad dicere, ita se habet amor procedens ad diligere: sed pater dicit se verbo, ergo diligit se amore, seu spiritu sancto

2 Praeterea, eodem amore pater diligit filium, & scip sum, sed, vt iam patuit, diligit filium spiritu sancto, quo diligunt se, etiam nos, & omnia alia a se

Articulus 2

Utrum pater, et filius diligant nos spiritu sancto

ARTICVLVS II Vtrum Pater, & filius diligant nos spiritu sancto.

ET PER HAEC eadem media patet, quid sit dicendi Lad secundum articulum quaestionis; nam sicut patet eodem verbo, quo dicit se, dicit etiam omnia alia; sic pater, & filius eodem amore, scilicet spiritu sancto, quo diligunt etiam nos, & omnia alia a se¬

Articulus 3

Utrum pater sit sit sapiens sapientia genita

ARTICVLVS III Vtrum pater sit sit sapiens sapientia genita

QVANTVM ad tertium articulum dico, quod pa ter non debet dici sapiens sapientia genita. Ratio quo ad hoc patet per ea, quae dicta sunt in solutione primi argumenti praecedentis opinionis; nam illo est aliquis sapiens, quo intelligit, sed pater non intelligit sapientia genita, scilicet filio, ergo non est sapiens sapientia genita

Articulus 4

Utrum Filius sit sapiens sapientia ingenita

ARTICVLVS IIII Vtrum Filius sit sapiens sapientia ingenita.

QVANTVM ad quartum articulum, vtrum filius sit sapiens sapientia ingenita, dico, quod si per intenitam sapientiam intelligatur persona patris, tunc illud, quod petitur, potest habere duplicem intellectum, Vnum, quod filius sit sapiens sapientia ingenita tamquam forma sua. Alium, quod sit sapiens ingenita sapientia tamquam productiuo suo

1 Primus intellectus est falsus: quia fimpliciter a sua forma differre non potest: sed filius realiter differt a sapientia ingenita, scilicet a patre. Sed secundus intellectus est verus, quia filius est productus a sapientia ingenita, ergo est sapiens sapientia ingenita, secundum quod ali quid dicitur tale suo productiuo.

2 Praeterea, in diuinis secundum P. August. idem est esse, & sapere, sed filius est patre, seu sapientia ingenita tamquam productiuo, ergo vt sic, filius sapit sapientia in genita, hoc est dictu, quod filius habet esse, & sapere a patri qui pater est ipsa sapientia ingenita. Et quia doctor noster iuxta ea, quae ponit in primo articulo, habet poners amorem productum se habentem, vt aliquid constitutum in diuinis, habet etiam ponere iuxta illa sua dicta, & ali qua superius posita duplicem amorem, scilicet amorem essentialem, qui est communis tribus; & amorem personalem, qui est ipse spiritus sanctus, quorum contrarium per ordinem ponit quidam doctor. Primo igitur recitabo dicta ipsius, secundo respondebo ad ea

Dicit ergo ille doctor primo, quod nullus amor producitur in diuinis.

1 Quia quandocumque aliqua sunt idem secundum rem & secundum rationem, si vnum non attingitur per realem productionem, nec reliquum, sed essentia in diuinis est idem, quod amor secundum rem, & secundum rationem, & essentia non producitur, vt patet ex determinatione concilij, ergo nec amor,

2 Preterea, nulla realitas, quae est in filio, capit essu per productionem, nisi proprietas personalis filij, & eoden modo de spiritu sancto: sed intellectio infinita non est uod filiatio, & amor infinitus non est idem, quod processio, quae sunt proprietates personales verbi & spiritus sancti, ergo non potest catholice concedi, quod in filio sit al qua sapientia actualis producta, vt aliquis amor productus in spiritu sancto.

Secundo dicit idem doctor, quod in diuinis non possunt duo amores, aut duae sapientiae, quorum vnus sit essentialis, & alius personalis.

1 Quia impossibile est ponere duas deitates, quarum vna sit essentialis, & alia personalis; sed amor, & sapientia sunt perfectiones, & per consequens non sunt aliud, quam deitas, ergo &c

Et confirmatur: Nam cum amor in diuinis sit formaliter infinitus, & sapientia formaliter sit infinita, nec amor. nec sapientia poterunt multiplicari

2 Praeterea, si in diuinis ponuntur duo amores, vnus essentialis, & alius subsistens, aut in spiritu sancto est solus amor subsistens sine essentiali, aut subsistens cum essentiali distinctus realiter, & formaliter, aut distinctus formaliter, & non realiter, aut indistinctus re, & ratione. No primum quia error est ponere amorem essentialem non esse in spiritu sancto. Nec secundum: quia tunc spiritus sanctus esset amans duplici realitate, cum amores illi sint beatifici, & infiniti, ipse esset duplici realitate beatus & infinitus: & sic esset beatior patre, & infinitior patre. Ne tertium: quia saltem formaliter esset infinitior & beatior patre. Nec quartum: quia amor essentialis non est subsistens, nec productus, nec proprius vni personae, quorum oppositum verificaretur de alio amore, si daretur, & per consequens non possent esse indistincti re, & ratione.

Sed Quia ille ad modum Qolvae gladium proprium defert ad certamen, quo poterit prosternm, ideo dimissis opinio. nibus, & multorum sanctorum auctoritatibus, quibus in diuinis afferitur tam sapientia, quam amor essentialis, ac etiam sapientia, & amor personalis, nec non sapientia genita, & ingenita & amor productus, & improductus: solum adducam contra eum propria sua dicta, quae ille doctor ponit in eadem quaestione, in qua ex intentione format rationes supradictas.

Dicit enim, quod in Deo sint duae sapientiae. Vna quidem formalis, quae est communis tribus, & ess perfectio simpliciter, & non est aliud, quam deitas, prout sunt omnia in prospectu tamquam aperta, & nuda. Alia est sapientia obiectiua, quae non est persectio simplici ter, sed est ipsum verbum claudens in se deitatem cum proprietate indistincta ab ea. Et similiter dicit, quod es duplex amor: Vnus quidem formalis, qui est perfectio simpliciter. Alius vero processiuus, qui non est aliud, qua spiritus amantis, seu vinculum, communio, vel nexus. Et quia illa dicta clare contradicunt conclusionibus dictis contra doctorem nostrum, & quattuor rationibus, quas ex dictis illius doctoris adduxi, immo quasi per singula verba rationes illae possunt duci contra vltima sua dicta & dicta contra rationes, igitur non tenerer, respodere ad eas, gratia tamen exercitii ad eas respondeo.

Ad primum ergo dico ad minorem, quod quamuis essentia diuina sit idem, quod amor productus, qui est spin tus sanctus realiter, differunt tamen ratione; quia cum persona in sua formali ratione formaliter includat proprietatem, quam formaliter non includit essentia in sua formali ratione, patet, quod differunt ratione, & per consequens minor illa simpliciter falsa; nam a quocumque inclusum differt ratione, ab eodem includens differt ratione; sed psonalis pprietas, quae includitur in diuinapsona, differt ratione a diuina essentia cum essentia secundum suformalem rationem sit ad se, & proprietas relatiua sit ad aliud: ergo persona, puta amor productus, seu spiritus sat ctus includens talem proprietatem ad minus secundum rationem differt a diuina essentia, cuius oppositum dicebatur in praedicta minori

Ad secundum dicendum, quod quamuis essentia filio communicetur, & sola proprietas producatur, tamet illa est vera, quod totus filius est genitus, & productus, & per consequens sapientia personaliter sumpta potest dici genita, & eodem modo de amore, & spiritu sancto.

Ad primam rationem alterius suae positonis dicendum, quod quamuis amor personalis non sit aliud realiter, quam deitas, sicut nec ipsa persona; tamen sicut persona potest dici producta ratione proprietatis, quam formaliter includit, quae vere est producta, sic & ipse amor.

Ad confirmationem dicendum, quod amor personalis de quo nos loquimur, est eo modo infinitus, quo quaeli bet diuina persona est infinita, puta infinitate diuinae essentiae, & sicut non obstante, quod persona filij, vel spiritus sancti est infinita, tamen est producta; sic & talis amor est productus, quamuis sit infinitus, & per consequens secundum rationem differens ab amore essentiali, igitur, vt sic, poterit multiplicari.

Ad secundum dicendum, quod vter que amor est in spiritu sancto indistinctus realiter, distinctus tamen secudum rationem, vt superius dixi.

Ad argumentum principale dicendum, quod non est simile, quod in maiori sumitur pro simili, de sapere, & di- ligere: quia secundum dicta sanctorum sapere in diuinis; tantummodo sumitur essentialiter : Propter hoc diciti August. 7. de tri. quod si pater esset sapiens sapientia genita, cum sapere sit idem, quod esse pater, esset filius, sed diligere non solum sumitur essentialiter, verumetiam notionaliter, ergo &c.

PrevBack to TopNext