Circa textum
Circa textum
DISTINCTIO XXXIIII Absoluta, & facilis duusio buius distinctiois in qua de mutua diuinarum personarum ad diuinam essentiam collatione disseritur.
EDICTIS est adiiciendum, Hic magister comparat personas ad essentiam, & diuitur in duas partes: quia primo pertractat huiusmodi comparationes, secundo perractat diuinorum quasdam speciales habitudines ibi, Hic considerandum. Quantum ad primum est sciendum, quod ex comparatione essentiae ad personas est intentio magistri ostendere essentiam diuinam esse idem realiter cum personis: Diuiditur ergo ista pars in tres partes, nam primo ostendit quomodo quidam contra ian dictam veritatem arguunt, secundo ostendit, quod tales scripturas sacras non intelligunt, Tertio ostendit qualiter rationes eorum deficiunt. Secunda ibi, Hoc quidam dicunt. Tertia ibi, Ad naturam ergo rerum.
Sequitur illa pars. Hic considerandum &c. &diuiditur in duas: quia primo magister quorundam terminorum di uinorum habitudines manifestat, secundo quae dixerat breuiter recapitulat ibi, De sacramento vnitatis. Prima n duas: nam primo ostendit quomodo quidam termini n diuinis secundum vsum loquentium praedicantur oblique, secundo quomodo quidam praedicantur transum. ptiue ibi, Praeterea sciendum. Prima in tres; nam primo manifestat huiusmodi praedicationes, secundo insinuat quorundam communium, seu essentialium appropriationes, & tertio denotat quomodo circa hoc nomen homousion quandoque fuerunt haereticae deceptiones. Secunda ibi, ex praedictis constat. Tertia ibi, Hoc non est pretermittendum Circa istam dist. 34. quaero hanc questionem.
On this page