Quaestio 1
Quaestio 1
An diuina persona ab essentia diuina realiter differat.
& videtur, quod sic, quia quae in nullo realiter differunt sinequocumque, vnum est conceptibile, & alterum, sed essentia diuina est concepti gi bilis sine relatione, sicut patet de conceptibus philolophorum, & ludaeorum, & persona, cum sit relatiua, nullo modo potest concipi sine relatione, ergo aliqua realis differentia est inter essentiam, & personam in diuinis, vt videtur.
Contra, in quacumque natura intellectuali suppositum, & natura sunt omnino idem realiter, in illa persona & es sentia non possunt differre realiter, sed non solum secundum theologos, verumetiam secundum omnes philosophos in Deo, siue in prima intelligentia Suppositum, & natura sunt idem realiter. Hic breuiter probabo quattuor. tonclusiones. Primo quod in diuinis persona ab essen tia non differt re absoluta. Secundo quod non differt re reata. Tertio quod differunt ratione. Quarto propter aliqua dicta magistri in ista dist. 34. ostendam, quod non ob stante praedicta omnimoda simplicitate diuina, multa tanen trassumptiue, ex creaturarum similitudine dici possunt de Deo.
RESOLVTIO. Persona diuina neque re absoluta, neque ve velata, sed ratione diuita differt ab essentia Dei, cui quidem, licet simplicissimus existat, plura tamen creaturarum nomina metaph. ascribi possunt
Conclusio 1
Quod in diuinis persona ab essentia non differt re absoluta
1 Quia cum essentia diuina sit in qualibet diuina per sona, si persona diuina distingueretur ab essentia per aliuod absolutum, cum huiusmodi principium distinctiuum etiam esset in persona, quae per ipsum distingueretur, huiusmodi persona esset confsata ex duobus principiis absolutis, & per consequens non esset Deus, qui, vt patet 12. meth. est actus simplicissimus, & purissimus: vnum enim illorum principiorum necessario esset in potentia ad alterum, quod repugnat actui puro
2 Praeterea, quicquid re absoluta differt ab essentia diuina, hoc non est Deus: igitur persona diuina non esset Deus consequentia patet: probatio antecedentis; nam illud, quod re absoluta differt a diuina essentia, hoc videtur existere in alia natura a natura deitatis.
3 Praeterea, omne, quod est, aut est creatura, aut crearix essentia, igitur tale absolutum vel esset creatura, & tunc non posset esse in persona diuina, nec per consequens psam distingueret a diuina essentia; vel esset creatrix essentia, & tunc similiter non distingueret personam ab esentia, quia tunc distingueret a seipso.
4 Preterea, illud absolutum vel esset vltimus finis onm nium, & tunc non posset differre a diuina essentia, quia ipsa est vltimus finis omnium; implicatio etiam contradictionis esset, plures ponere vltimos fines: vel esset ordinatum, rel ordinabile ad finem, & tunc esset creatura, nec per consequens posset esse in diuina persona: indigeret uim causa ipsum ordinante ad finem, quod simplicit er repugnat diuinae personae.
Praeterea, si diuina persona per entitatem absolutam dfferret adiuina essentia, tunc vel ipsa diuina essentia set forma illius absolutae entitatis, qua persona diuina lifferret ab essentia: vel informaretur ab ea, sed consequenti falsum, quia cum diuina essentia sit purus actus & ens sim lititer simplex, ergo nec pot informari, nec informare: nam quicquid informat, vel informatur, est saltem compon bie hic, nec per consequens poterit esse purus actus, vel emi simpliciter simplex. Consequentia patet, nam secun luam commentatorem, quaecumque sunt in eodem, vel vmum se habet ad alterum vt actus, vel vt potentia, & per tensenuens vel vt informans, vel vt informatum.
4 Praeterea, quandocumque aliqua absoluta distin piintur in eodem, tunc indigent causa superiori coniun ente gitur esset aliquid superius diuina essentia coniuvne plam cum tali absoluto in eadem persona
Praeterea, Beatus bern. in concilio Hemensi contra bubertum Porretanum, qui dixit, quod Deus non erat bitas, occasionem accipiens ex hoc, quod dixerat pertum diuinam realiter differre a deitate, arguit sic: Si na est aliquid, aut est idem quod Deus, aut aliud, Si Hrem, tunc habetur propositum contra te. Si est aliud; Seaut est aliquid maius Deo, aut minus, aut aequale aprimum, quia Deo nihil potest esse maius, nec etiam tettari Nec secundum, quia tunc Deo derogaretur ex No quod haberet deitatem. Nec tertium, quia tunc essnpiure; Dij. Sic eodem modo posset argui in proposi propter iam dictam etiam rationem factam a bernarrra dictus Cilbertus reuocauit suum errorem in fe neni concilio, prout recitat Innocentius quartus.
Conclusio 2
Quod in diuinis persona ab essentia non differt re relata
VNDO dico, quod persona diuina non differt alentia re relata, quia si sic, tunc relatio diuina realininerret ab essentia diuina, quia propter quod vnum rn, tale, & ipsum magis: Falsitas consequentis patet quod ma praecedenti. Est etiam pro istis duabus conclutbus determinatio vniuersalis concilij extra. de sum n, & fide catho
Conclusio 3
Quod persona divina differt ab essentia ratione
Quia omne suppositum includens aliquid in sua ra trmali, quod formalis ratio suae naturae non inclu minus oportet, quod a sua natura differat secunatiomem si non differt secundum rem: sed quodlimioum suppositum in sua ratione formali includit rem relationis, puta esse ad aliud, cum ipsum in esse nial constituitur relatione, siue relatiua proprio t quidem ratio relationis non includitur in ra uentiae vt patuit in. qu. praecedenti, igitur cum non ta realiter ab essentia, vt probaui in 1. & 2. concluanecesse est quod differat ratione.
Conclusio 4
Quod non obstante praedicta omnimoda simplicitate Dei, puta quod nulla realis, diuersitas potest esse in Deo, multa tamen nomina proprie significantia res mixtas, et corporales similitudinarie, et trassumptiue poterunt de Deo dici.
CONCLVSIO IIII Quod non obstante praedicta omnimoda simplicitate Dei, puta quod nulla realis, diuersitas potest esse in Deo, multa tamen nomina proprie significantia. res mixtas, et corporales similitudinarie, & trassumptiue poterunt de Deo dici.
QVARTO dico, quod non obstante predicta simpli citate Dei, puta quod nulla realis diuersitas potest esse in Deo, multa tamen nomina proprie significantia res mixtas, & corporales similitudinarie, & transsumptiue poterunt de Deo dici.
Quia, vt dicitur in topicis, Omnes transferentos secundum aliquam similitudinem transferunt, sed omnis creatura aliqualiter assimilatur Deo, quia ipsum imitatur, sicut exemplatum suum exemplar, & ideatum suam ideam, vt infra patebit.
2 Praeterea, omne continens aliquas perfectiones potest denominari per eas, vel proprie, si formaliter continet eat, vel metaphorice, seu transsumptiue, si eminenter continet eas, sed Deus omnium creaturarum perfectionem continet, aut formaliter, aut emineter, vt patuit, superius, ergo ab omni creatura poterit nominari, & si non semper proprie, tamen transsumptiue: propter hoc ait Aug. quod Deus dicitur Leo, Petra, Fapis angularis, & cetera huiusmodi per similitudinem non per proprictatem.
3 Praeterea, illae transsumptiuae locutiones de Deo multum sunt nobis necessariae, quia quanto minor est proportio intellectus ad intelligibile, tanto magis est no cesse vti similitudinaria declaratione, vt per ipsam similitudinem deueniamus ad notitiam veritatis, sed obiecti diuinum maxime excedit nostrum intellectum, quia sicut se habet oculus noctuae ad lucem solis, sic se habet animae nostrae intellectus ad ea, quae sunt manifestissima in natura, vt dicitur 2. metaph ipse enim lucem inhabita inaccessibilem, quem nullus hominum vidit, nec videre potest, ergo necesse est nobis vti metaphorieis, & transsumptiuis, quod ad Deum, appellationibsrupropter hos ait Diony. 1. de angelica hierarchia, Non enim est possibile aliter nobis lucere diuinum radium, nisi varietate sacrorum velaminum anagogice circumuelatum Sed contra illud occasione precedentium conclusionum potest instari.
1 Quia purus actus non videtur habere aliquam similitudinem cum co, quod essentialiter habet admixtam potentiam, sed Deus est purus actus, & omnis corporalis troatura habet essentialiter admixtam potentiam, puta primam materiam, quae est pura potentia, vt patet 2. physicorum: ipsa enim substantificatur per posse, & potentia est eius differentia essentialis, sen substantialis, Vt dicit Commen. in de substantia orbis: Cum igitur omnes trans ferentes secundum aliquam similitudinem transferant, videtur, quod nullum nomen videlicet illarum rerum corporarlium sibi possit competere traussumpiue.
2 Praeterea, illud, quod est omnino simplex, nullam videtur habere similitudinem cum re fimpliciter composita, sed Deus est omino simplex, cum in supposito qiuino nulla sit omnino realis distinctio, & suppositum in eo realiter sit idem, quod natura, vt patet per predicta; omnis autem corporalis creatura est simpliciter composita, ergo &c.
3 Praeterea, similitudo est rerum differentiam eaden ualitas, vt patet s. metaph sed in Deo nulla est qualitas; quia secundum August. 5. de trini: Deus dicitur "bonus sine qualitate".
4 Praeterea, illud non videtur nobis congruum, aut expediens, quo hominibus idolatriae perhibetur occasio. allae transsumptiones videntur esse huiusmodi: quia ex hoc, quod Deus dicitur Quis, Agnus, Leo, vel Lapis, posset aliquis inclinari ad illa, vt crederet aliquid numinis esse in illis, & per consequens adoraret ipsa
Praeterea, metaphorica locutio, cum sit poetica, videtur intellectum obfuscare, & per consequens non congruit scientiae, quae est summae veritatis manifestatiua
Ad primum dicendum, quod ibi est fallacia consequentis. Dato enim, quod non sit similitudo inter Deum, & creaturam corporalem ex parte potentiae passiuae, non propter hoc sequitur, quod nulla similitudo ipsis competat quia multae sunt perfectiones creatae etiam in ipsis rebus materialibus, ratione quarum possumus huiusmodi similitudinem apprehendere.
Ad secundum nego maiorem eadem ratione, qua negaui maiorem primae rationis. Vnde licet talia probare possint, quod inter Deum & creaturam non sit plena similitudo, quod tamen nulla sit similitudo hoc non conuincunt.
Ad tertium dicendum, quod rerum similitudines magis attenduntur secundum species rerum, quam secundum genus; alias enim non minus essent similia album & nigrum, quae conueniunt in genere coloris, quam album & album, quae conueniunt in specle; sed Aug. concedit perfectiones simpliciter esse in Deo secundum rationem specierum, quamuis neget eas esse in Deo secundum rationem generis.
Ad quartum dicendum, quod eo ipso, quod transsumptiue, & non proprie, sed solum similitudinarie de Deo dicuntur nomina creaturarum, non praebetur, sed magis prohibetur omnis occasio idolatrandi, quia omne verum signum est falsum signatum; imago enim, seu similitudo Herculis non est Hercules: quia si esset Hercules, tunc non esset vera imago Herculis: quia secundum Hilarium sui ipsius aliquid imago esse non potest; & Hugo su per. 2. cap. Angelicae hierarchiae ait, quod signum veritas esse non potest, quia est veritatis signum.
Ad quintum dicendum, quod propter simpliciores; qui non sunt subtilium rationum capaces, expedit sacram scripturam vti similitudinibus tractis a creaturis, cum it sa sit scientia, quae est omnibus communis; iuxta quod ait Aug. 1 de trinitate, "Sacra scriptura paruulis congruens nullius generis rerum verba vitauit". Item si velimus possumus dicere, quod in huiusmodi metaphoris etiam peritissimi possumus proficere sensum mysticum indagando, & quasi testam huiusmodi verborum subtiliter penetrando spiritualis dulcedinis nucleum requirentes.