Text List

Circa textum

Circa textum

DISTINCTIO XXVII Pretus ac dilucida diuisio huius distinctionis, in qua inuestigatur, quibus modis Deus in rebus esse dicatur.

I QVONIAM DEMONSTARTVM EST. Hic Magister iuuestigat quo modo Deus habeat esse in rebus) & diuiditur in duas partes; nam primo circa esse Dei in rebus declarat quosdam modos veros: secundo reprobat quosdam modos falsos ibi, Cumque diuina natura Prima in tres: nam primo circa hoc duos modos insfinuat secundo, quod dixerat auctoritatibus sanctorum confirmat, Tertio de illis duobus modis distincte determinat Secunda ibi, Ne autem ista. Tertia ibi. In sanctis vero. E haec in duas: nam primo ostendit quomodo est in aliquibus rebus specialiter per gratiam: secundo quomodo est in omnibus rebus generaliter per naturam ibi, Ex praedictis patet. Prima in duas: nam primo ostendit, quod Deus habitat in hominibus sanctis, secundo respondet quibusdam dubiis ibi, Si autem quaeris. Sequitur illa pars, Ex prae dictis patet, & diuiditur in tres partes, quia primo magister illius modi, quo Deus per suam essentiam est in rebus, tangit excessum & incomprehensionem, secundo tangit circa hoc quorundam praesumptionem, tertio mi uet, & tollit vnam incidentem dubitationem. Secunda ibi Quidam tamen. Tertia ibi, Solet etiam Sequitur illa pars, Cumque diuina natura: & diuiditur in duas partes: nam primo magister ostendit, quod quamuis Deus est in omnibus rebus, tamen remouetur ab eo omnis localis circumscriptio & determinatio: secundo adiungitur istorum confi matio ibi, Fateamur itaque. Prima in tres, quia primo mo gister ostendit, quod Deus nec circumscriptiue, nec diffinitiue est in loco: secundo, quod spirituales creaturae licet non circumscriptiue, tamen diffinitiue sunt in locon Tertio quaerit, vtrum talibus spiritualibus creaturis com petat loci mutatio. Secunda ibi, Spiritus vero creatus Tertia ibi, De mutatione vero loci; & haec in duas: nam primo circa motum spirituum creatorum excludit cuiusdam opinionis falsitatem. Secundo concludet asseuerandam veritatem ibi, Sunt ergo spiritus. Circa istam 37. dist quaero hanc quaestionem.

PrevBack to TopNext

On this page

Circa textum