Quaestio 1
Quaestio 1
An mala in Deo ideam habeant.
Et videtur quod sic: quia ea, quae Deus cognoscit, videntur habere ideam in Deo: nam ideae, non solum ponuntur in Dec ad operandum, sed etiam ad repraesentandum, & per consequens ad cognoscendum: sed Deus cognoscit mala non solum poene, sed etiam culpae; nam medicus debet cognoscere infirmorum vulnera, & iudex sententiandorum delicta: Deus autem est poenitentium medicus, & curator, ipse enim est verus Samaritanus, qui in vulnera semiuiui relicti infudit vinum, & oleum, & est obstinatorum iudex, & condemnator, ergo &c.
Contra, illud, quod de se est non ens, non habet ideam propriam in Deo: quia omne, quod habet ideam propriam in Deo, est a Deo producibile, & per consequens habet naturam entis; sed malum culpae non habet rationem entis, cum sit quaedam priuatio, & priuatio de se est non ens, vt patet 1. physicorum, nec est producibilea Deo: quia si Deus produceret malum culpae, tunc ipso peccaret, quod est impossibile. Hic sunt quattuor videnda. Primo, vtrum distinctae ideae sint in Deo. Secundo. vtrum infinitae ideae sint in Deo: Tertio, vtrum malum culpae habeat ideam in Deo. Quarto dato que non, videndum est quomodo Deus cognoscat malum.
RESOLVTIO. ldeae in diuinis non ex natura rei, neque per actum intellectus. creati, sed diuini distinguuntur. Vnde cum infinitae in Deo reperiantur ideae, nulli tamen earum corvespondet malum cut pae, quod sane Dei cognitionem minime subterfugit.
Articulus 1
Utrum distinctae ideae sint in Deo
QVARTVM ad primum, vtrum distinctae ideae sint in Deo, ponam tres conclusiones. Prima, est quod ideae in diuinis non sunt distinctae ex natura rei. Secunda conclusio est, quod non sunt distinctae per actum intellectus creati. Tertia est, quod sunt distinctae per actum intellectus diuini.
1 Primum probo sic; Si enim ideae distinguerentur formaliter, & ex natura rel in mente diuina, aut distinguerem tur vt absoluta, aut respectiua; sed nec sic, vt probabo, ergo & cetera. Maior patet per sufficientem diuisionem Minorem probo quantum ad ambas suas partes : primo quo ad primam: quia sicut se habet entitas ad ens, seu materialis ad materiam, sic formalitas ad formam, sicut ergo non possum esse distinctae entitates, nisi sint distincta entia; nec distinctae materialitates, nisi sint distinctae materiae, sic nec distinctae absolutae formalitates ex natura rei, nisi sint distinctae formae absolutae, quas impossibile est ponere in diuinis, ergo &c. Ista minor etiam potest probari per omnia quae dixi superius contra formalitates, & per tres rationes; quibus quaestione proxima praecedenti probaui secundam parte tertiae conclusionis, Sel alteram partem istius minoris probo sic. Si ideae in diuina essentia intrinsece ex natu ra rei dicerent distinctas relationes, sequerentur tria inconuenientia
Primum est, quod Deus infinitis realibus relationibus referretur ad creaturam, quia infinitae sunt ideae in Deo, vt infra patebit, quarum qualibet Deus refertur ad creaturam, vel conceptam, vt crcata est, vel vt creabilis est, falsitas consequentis patet superius
Secundum inconueniens est, quod aliqua res, quae identice idem est, quod Deus, non erit naturaliter prior creatura: quia, vt patet in praedicamentis, relatiusunt simul natura, siue naturali intelligentia, ergo relatio, quam dicit idea, & relatio, quam dicit ideatum simul sunt natura, sed relatio, quam dicit idea, si est enti tas realis, tunc necessario est identice idem Deo: quia omne, quod est in Deo, est idem Deo: relatio autem, quam dicit ideatum, est vera creatura, cum fundetur in treatura, ergo &c.
Tertium inconueniens est, quod res, quae est penitus iden tice idem quoe Deus, nullam haberet causalitatem super prae dictam realitatem relationis se tenentis ex parte creaturae, quae tamen est vera creatura: quia secundum Anselmum monologion, nulla relatio est causa relationis sibi oppositae.
2 Praeterea, quicquid perfectionis est, Deo attribuendum est, cum ipse sit solus illimitatae pfectionis; sed distincta cognoscere vno formali principio ex natura rei formaliter indistincto perfectius est, quam cognoscere dictincta principiis ex natura rei formaliter distinctis. Maior patet Minorem probo, quia uniuersaliter videmus, qud in omnibus rebus cognitiuis quanto res est nobilior, & perfectior tanto paucioribus principijs plura distincta cognoscit, vnde etiam in ipsis Angelis, et patebit in lib. 2 quanto Angelus est persectior, tanto paucioribus speciebus indiget cognoscendo, cum ergo Deus infinitae sit perfectionis, ergo in illo, quod sibi est ratio omnia cognoscendi, nulla peni tus cadit distinctio ex natura rei;cum igitur ideae sint principia cognoscendi, quibus Deus cognoscit creaturas, vt infra patebit, ergo non poterunt in Deo esse distinctae ex natura rei
3 Praeterea, si ideae, quae sunt creatorum & creabilium representatiuae, essent in diuina essentia distinctae ex natu ra rei, tunc omnes beati aeque plura viderent in diuina es sentia, & per consequens nulla posset fieri diuina reuelaio, cuius oppositum patet in sacra scriptura. Angelus enim regni Persarum restitit Angelo populi lsraelitici quantum ad liberationem huius populi, quod non fecisset, si n diuina essentia vidisset populum tali tempore liberandum. Etiam dicit Beatus Dyoni. quod Angeli superiores purgant & illuminant inferiores. Consequentiam probo: quia quicquid in aliqua natura ex natura rei intrinse ee, seu naturaliter est distinctum, hoc videtur ab eo, qui videt illam naturam, propter hoc enim impossibile est vi dere diuinam essentiam quin distincte videantur diuinae personae: quia personarum distinctio est intrinseca sine omni ad extra comparatione independens ab omni actu rationis.
4 Praeterea, illud, quod est primum in genere intelligibilium, est ex natura rei formaliter unum & indistinctum; essentia diuina est huiusmodi, vt de se patet, ergo &c. Mi iorem probo: quia primum est mensura ceterorum, vt patet 10 metaphysic. & per consequens debet esse maxime simplex, & indiuisum, vt patet ibidem; propter quod ait Commenta. 10. metaphysic. quod vnitas illius, quod est mensura ceterorum sui generis, est talis, quod non est di uisibilis neque secundum locum, neque secundum formam, neque secundum cognitionem.
3 Preterea, illud idem probari potest quam plurimis sanctorum auctoritatibus. Dicit enim Anselmus de processione spiritus sancti, quod omnia in diuinis sunt idem bi non obuiat relationis opposito, sed vna idea non opponitur alteri ideae relatiue.
3 Et Damascen ait, quod omnia, quae sunt in diuinis vnum, praeter ingenerationem, generationem & processionem.
1 Ratio cognoscendi praecedit actu cognoscendi, erge distincta ratio distinctam cognitionem: cum ergo Deus eodem actu, quo cognoscit se, cognoscat distincte omnia alia a se; igitur ante omnem actum intelligendi praecedunt in Deo distinctae rationes cognoscendi creaturas; quas ideas vocamus, & per consequens erunt distinctae in trinsece, & ex natura rei.
2 Praeterea, assimilatio cognoscentis ad cognitum praecedit in ipso intellectu naturaliter actum cognoscendis quia intellectus non cognoscit, nisi sit cognito assimilatus, cum omnis cognitio fiat per assimilationem, vt patet 1. de anima: sed ideae in mente diuina sunt quaedam asmilationes, quibus distincte Deus cognoscit ea, qua sunt extra eum, ergo talium assimilationum distinctio praecedit actum intelligendi, quo illa cognoscuntui distincte.
3 Praeterea, illa quae consequuntur diuinam essentiam ex natura essentiae, non consequuntur eam ex aliqua com aratione facta por intellectum: quia sicut essentia non est er intellectum, sic nec illud, quod naturaliter consequitur essentiam, sed ista distincta exemplaria consequuntui essentiam ex natura essentiae: quia quicquid est in persoa na diuina, aut conuenit sibi per essentiam, aut per relatio nem, eo quod in persona diuina non possumus plura dare, quam essentiam, & relationem, sed ideae, siue rationes rerum repraesentatiuae sunt in qualibet diuina persona, uia quaelibet diuina persona cognoscit distincte omnia & non per proprietatem relatiuam, nam quicquid conuenit personae ratione proprietatis relatiuae non est commune tribus, igitur praedictae rationes conueniunt personae ratione essentiae, & per consequens secundum nostrum modum intelligendi consequuntur naturam diuinam naturaliter, & non innascuntur per actum cuiuscumque intellectus, siue sit creatus, siue increatus. Ideo quaedam illorum concludunt, quod illae formae ante omnem actum intelligendi sunt distinctae in essentia diuina tam quam in speculo clarissimo omnium factibilium repraesentatiuo, & exemplificatiuo.
4 Praeterea, si illae ideae essent distinctae per actum intellectus concipientis essentiam diuinam imitabilem e distinctis rebus extra, tunc necessario essent ab intellectu formatae. consequens est falsum: quia ait August. 83. quaestionum, quod ideae sunt rationes rerum stabiles, atque immutabiles, quae & ipsae formatae non sunt, ac per hoc aeternae sunt
3 Praeterea, si ideae non distinguerentur ex natura rei, ut distinguutur, per intellectu creatu, aut incrcatu. Non primo modo: quia, cum ideae sint aeternae, vt iam patuit per August. sequeretur, quod distinctio praecederet suum principium distinctiuum. Nec secundo modo: quia illud, quod innascitur per actum intellectus diuini est in sola persona verbi: ideae autem sunt in qualibet persona diuina, cum omnes personae sint vnum principium creature, vt ait August. 5. de trini.
4 Praeterea, essentia diuina; vt naturallter obijcitur intellectui diuino, aut repraesentat sibi omne intelligibile sub oi modo perfectae intelligibilitatis, aut non. Si sic, tunc hae tur propositum: quia sicut perfectioris intelligibilitatis est ex parte intellectus distincte intelligere, ita perfectio ris intelligibilitatis ex parte obiecti distincte repraesenta re. Si non, tunc essentia diuina non est infinitae intelligibilitatis, cum non possit repraesentare omne intelligibile sub omni modo perfectae intelligibilitatis.
Sed istam opinione ego male intelligo:: quia vbicunque ponitur distinctio, quae est maior distinctione minima, ibi vt mihi apparet, non potest saluari summa vnitas, sed distinctio formalis ex natura rei est maior distinctione minima: ergo si poniti diuina essentia, ipsa non erit summe vna, qud est contra philosophos, & theologos. Minorem probo: quia illa distinctio est maior minima distinctione, quae est maximae distinctioni ppinquior ;lsed distinctio ex natura rei est huiusmodi: quia illa distinctio est maximae distinctioni propinquior, quae est reali distinctioni vicinor, nam realis distinctio est maxima distinctio, sed distinctio ex natura rer est ppinquior reali distinctioni, quam distinctio rationis; nam medium est propinquius extremo, quam extremum extremo, distinctio autem ex natura rei etiam secudum istos est modia inter distinctionem realem & distinctionem rationis: quia ipsa est minor distinctionelreali, & est maior distinctione rationis, etiam maior patet: quia vnumquodque quantum vadit ad distinctionem, tantum recedit ab vnitate: nam vt ait boethius 1: de tri. principium pluritatis est alteritas.
Ad primum igitur dicendum ad maiorem, quod ratio cognoscendi non precedit actu cognoscendi, nisi apud talem intellectum, cuius ratio cognoscendi differt ab actu cognoscendi, quod simpliciter falsum est in diuinis vel potest dici, quod maior non est vera, nisi de ratione illa, quae causat actum, non autem de ratione, que terminat actum: nan terminans vt terminat non praecedit illud, quod terminat. Ratio vero idealis non habet rationem causa respectu actus intellectus diuini; ssed solum se habet in ra xione terminantis.
Posset etiam dici, quod maior solum est vera de ratione obiecti primarij, non autem de ratione cognoscendi obiectum secundarium.
Ad secundum patet per iam dicta: vel dicendum, quod maior no est vera, nisi de intellectu, qui de se est in potentia ad in aelligendum, quia talis intellectus non potest distincta distincte cognoscere, nisi prius similitudine talium distinctorum actiuetur; intellectus autem diuinus est purus actus.
Ad tertium nego minorem: ad probationem, cum di quicquid est in persona diuina, aut conuenit ei per essentiam, aut per proprietate, dico, quod si ly quicquid stat pro re, vel pro modo reali, tunc illa proposito vera est. Si autem stat pro ratione, vel pro eo, quod dicit tantu aliquid rationis; tunnon est vera, quia talia conueniunt personae per actum intellectus diuini, vt infra patebit, & sic est in proposito. vel potest dici, quod illae rationes ideales conueniunt personae per essentiam originaliter, & per intellectum formaliter actualiter: quia originaliter ex virtuali continentia diuinae essentiae prouenit, qued intellectus diuinus actualiter huiusmodi diuersas rationes circa ipsam concipit, & cum ille addit, quod sint in diuina essentia vt in speculo clarissimo, dico, quod verum est originaliter, non autem forma liter ex natura rei distinctae, ut infra magis patebit
Ad quartum dicedum, quod ideas esse formatas potess dupliciter intelligi, Vno modo effectiue & productiue; Alio modo conceptiue, seu expressiue. Primo mode negat August. ideas esse formatas; non autem secundo modo, sicuti patet per verba August. ibidem
Ad quintum dicendum, quod distinguuntur per intellectum diuinum. Ad probationem dicendum, quod quauis illud, quod inmascitur in diuinis productiue per actum intelectus, sit in sola persona verbi, tamen illud, quod innascit per actum intellectus expressiue pot esse in omibus tribus: exprimere enim in plus se habet, quam producere: omne. enim productum potest dici expressum, non tamen omne expressum est productum; nam nihil potest producere seipsum, quamuis aliquid possit exprimere seipsum.
Ad sextum dicendum, quod essentia diuina obijcitur intellectui diuino sub oi modo perfectae intelligibilitatis originaliter distinctae, non tamen distinctae formaliter ex na tura rei: quia hoc derogaret suae simplicitati, & vnitati; Et tum dicitur, quod sicut perfectioris intelligibilitatis est ex parte intellectus omnia distincte intelligere, sic &c. nego similitudinem, quia cum de naturali perfectione diuinae es sentiae sit omnia unitissime continere, ideo maioris perfectionis est ex parte essentiae, & perfectioris intelligibilita tis distincta vnite repraesentate, ex natura rei intrinsecel quam distincte, distinctione se tenente ex parte essentiae: ed quia intellectus, vt intellectus, ex sui natura hoc habet, quod adunata potest distinguere, & distincta unire, vt ait commentator. 12 metaph ideo perfectionis est ex par te intellectus, quod possit distincte intelligere ea, quae secundum se sunt formaliter, & ex natura rei indistincta in obiecto intellecto.
Forte dicet aliquis, quod ex his sequitur, quod aliquid sit apprehensiue, vel expressiue in intellectu, quod non est repraesant atiue in essentia
Respondeo, quod ex praedictis non sequitur, quod aliquid apprehensiue sit in intellectu, quod non sit repraesentatiue in essentia, sed bene sequitur, quod idem est in essentia & in intellectu, aliter tamen, & aliter: quia in essentia est modo competenti intellectui penes itellectus perfectionem, sexpssiue, & distinctiue, nec tamen ex hoc itellectus differt ab essentia, nisi sicut vna res aliter, & aliter considerata
1 Quia distinguens non est posterius distincto per ipum, sed vt supra patuit per Aug. ideae sunt aeternae, omnis autem intellectus creatus est temporalis; cum ergo omne temporale sit posterius aeterno, ergo &c
2 Praeterea, illa, quae in Deo ab aeterno viuunt, non de endent ab intellectu nostro, sed ideae in Deo ab aeterno viuunt. Maior patet. Minorem ponit Aug. in questionibus ad Orosium, vbi tractans illud soann. 1. quod factum est in in ipso vita erat, sic ait, Omnia ergo, quae facta sunt, & vitam non habent, in ipso Dei verbo vita sunt. Et pautis interpositis addit, viuunt igitur in Deo omnes rationes idearum. & qua si idem sensus habetur in Comme. super 1. cap. de diuinis nominibus, ibi enim dicitur sic, In mente diuina raeextiterunt ab aeterno aeternae rationes omnium crean lorum, in quibus rationibus omnia viuunt, & ex quorum fulgoribus omnes cognitiones illustrantur,
Praeterea, Monologion ait Anselmus, "Nullo pacto fieri potest rationabiliter aliquid ab aliquo, nisi in sapientis ratione praecedat aliquid, quasi exeniplum rei fiendae": sed omnia Deus produxit in sapientia, iuxta illud Psalm. "Omnia in sapientia fecisti; impleta est terra possessione, tua", Et in "numero, pondere & mensura", vt ait ille sapiens ergo Deus ante intellectus creati productionem prehabuit ideam ipsius intellectus producendi
Praeterea, illa, quae tamquam in arte omnipotentis Dei sunt in verbo diuino, non dependent a nostro intellectu; ideae sunt huiusmodi. Maior est euidens Patet etiam minor: quia "Verbum productum i diuinis est ars omnipotentis, atque sapientis Dei plena rationibus omnium uisentium", secundum Aug. 8. de trin¬
Tertio dico, qud ideae praedictae distinguuntur per intellectum diuinum. Ad cuius euidentiam est aduertendum up, vt testatur Comm. 12 metaphysice, si calor esset separatus, tunc comprehenderet in se omnem gradum caloris, qui ideo intellectus, qui huiusmodi calorem perfecte intellige ret ol modo, quo intelligibilis esset, non solum intelligo ret eum vt in se est vnus formaliter; sed et intelligeret eum vt virtualiter esset omnis caloris contentiuus. llle igitur calor licet formaliter, & actualiter moueret intellectum ad intelligendum seipsum tantum, radicaliter tamen & quasi originaliter moueret intellectum ad cognoscendum omnem alium calorem in ipso virtualiter contentum, & secundum, quod per ipsum principiari posset, vt existeret ex. tra in materia determinata. Intollectus igitur motus a tali calore in suo prospectu distinctionem illorum produci bilium caloris exprimeret actualiter, quauis eos in essentia caloris separati originaliter mouentis intellectum ad huiusmodi distinctionem faciendam videret vnitissimos & ex natura rei penitus indistinctos. Sic in proposito intellectus diuinus, cum sit infinitae perspicacitatis, adaequa tus est essentiae diuinae, quae est infinitae intelligibilitatis, & propter hoc intellectus diuinus intelligens perfecte ipsam diuinam essentiam non solum, vt absolute intelligibilis est secundum suam entitate formalem, sed etiam, vt intelligibilis est in habitudine ad alia secundum suam continentiam virtualem, penes multitudinem talium habituum intellectus diuinus exprimit actualiter distinctionem idearum, secundum quoe originaliter motus est ab essentia iuxta suam continentiam virtualem. Et istud potest declarari in vno simili tracto a Dion in de diuinis no. Dici enim ibi Diony. quod sicut omnes lineae protrahibiles a me dio ad circumferentiam continentur in centro, sic omnia creata & creabilia continentur in diuina essentia: sed planum est, quod quicunque perfecte cognoscit cetrum positum in medio circumferentiae, omni modo, quo est cognosci bile, ille cognoscit omnes lineas ab eo egressibiles ad cis cumferentiam, vel in ipsum reducibiles a circumferentia quae sunt infinitae, quamuis ipsum centrum cognoscat in se penitus esse indistinctum formaliter ex natura rei. Si- intellectus diuinus perfecte cognoscens diuinam essentiam, quamuis ipsam in se cognoscat penitus indistinctam cognoscit omnes creaturas virtute eiusdem essentiae in essi producibiles, exprimens omnes ideales rationes, penes qua taquam penes distinctas rationes, essentia diuina distincte, & determinate est imitabilis a distinctis huiusmodi producibilibus, quae quidem rationes dicuntur ideae, ab idos Craece, quod est forma exemplaris latine,
Articulus 2
Utrum infinitae ideae sint in Deo
QVANTVM ad secundum principale, vtrum infinTtae ideae sint in Deo, dico, quod infinitae ideae sunt in mente diuina: nam cum idea sit forma exemplaris, ad cuius similitudinem ad extra aliquid est a Deo cognoscibile, & producibile, cum infinita Deus cognoscat, quae producere posset, si suae voluntati placeret, igitur infinitae idee videntur esse in Deo.
Sed forte contra istud dicetur, quod sicut scientia Dei non multiplicatur, quamuis scibilia multiplicantur, sic quamuis ideata multiplicentur, non tamen multiplicatur idea, consequentia patet: quia si ideae multiplicantur ad multi plicationem ideatorum, hoc maxime esset pro tanto: quia idea dicitur relatiue ad ipsum ideatum, sed scientia etiam dicitur relatiue ad scibile, ergo &c
Articulus 3
Utrum malum culpae habeat ideam in Deo
VANTVM ad tertium principale. Vtrum malum Nea, culpae habeat ideam in Deo, dico, quod malum cul¬ ae non habet ideam in Deo: quia nulla priuatio, vt priuatio est, habet ideam in Deo, sed malum culpae de se dicit priuationem; ergo &c.
Sed forte contra illud dicetur, quod vnitas habet ideam in Deo; nam Plato summam idearum posuit ideam vnitatis, & tamen vnitas dicit priuationem diuisionis, seu distinctionis.
Respondeo, quod vnitas dicit priuationem priuationis puta diuisionis, & ideo sicut negatio negationis, quamuis vocaliter dicat negationem, realiter tamen dicit affirmationem, sic quamuis vnitas, quae est priuatio priuationis, vocaliter sonet in priuationem, realiter tamen dicit positionem, & ideo non est simile: quia malum culpae est tota liter quid priuatiuum.
Articulus 4
Quomodo Deus cognoscat malum
QVANTVM ad quartum principale, quomodo Deus cognoscat malum, sic procedam, primo ponam vnam distinctionem, secundo ex ea eliciam duas conclusiones.
Distinctio est illa, quod quamuis notitia Dei sit vna realiter, tamen ratione diuersitatis scitorum dicitur esse triplex. Vna enim Dei notitia dicitur scientia simplicis notitiae; alia scientia uisionis: Et tertia scientia approbationis. Prima est, qua Deus cognoscit omnia facta, fienda, & fieri possibilia. Secunda, qua cognoscit omnia facta, & fienda. Tertia, qua cognoscit, ea, quae sibi sunt grata, & beneplacita. Ex huiusmodi distinctione patent immediate duae conclusiones.
Vna, quod primis duobus modis loquendo de cognitione, siue scientia Dei, Deus cognoscit omne malum culpae: quia non solum Deus videt illud, quod est ratio accedendi ad suam bonitatem, sed etiam illud, quod est ratio deuiandi ab eadem: sed sicut caritas & gratia, ceteraeque virtutes sunt ratio appropinquandi ad suam bonitatem, sic malum culpae est ratio deuiandi, ergo &c.
Secunda conclusio est, quod Deus notitia approbationis nullum malum culpae cognoscit: quia omne, quod quis al probat, illius aliquo modo causa esse videtur, sed Deus nullius mali culpae potest esse causa, ergo &c
Sed contra primam illarum conclusionum forte diceur, quod omnis scientia seu notitia, aut est causa rerum, aut tausatur a rebus, vt patet per Auer. 12. metap. sed nec scientia simplicis notitiae, nec scientia visionis ipsius Dei est causa mali culpae, cum Deus peccare non possit, nec est causata a malo culpae: quia est prior emni culpa, cum sit aeterna, culpa vero temporalis; prius autem non causatur a posteriori, ergo videtur, quod Deus nec scientia simplicis notitiae, nec scientia visionis cognoscat malum culpe
Contra secundam conclusionem posset instari sic. lllud, quod quis prohibere potest, & non prohibet, hoc approbare videtur: quia in legibus dicitur. Qui tacet consentit, sed omne malum creature Deus posset preuenire, & prohibere, si vellet, & tamen linit peccatorem peccare, igitur videtur approbare.
Respondeo ad primam, quod maior non estuera, nisi de talibus, quae per se cognoscuntur: sed priuatione; coguoscuntur per habitum: Malum enim semper cognoscitur per notitiam ipsius boni. Etiam minor non sumitur debite sub maiore: quia peccata non sunt res, sed priuationes.