Text List

Circa textum

Circa textum

DISTINCTIO XXXVIII ET XXXIX. Dilucida, ac breius diuisio harum distinctionum, in quibus de comparatione scientiae Dei ad res, & contra, exacte pertractatur.

IVNC ad oppositum &c. Hic Mag ster facit comparationem scientiae Dei ad res scitas, & econuerso, & diuiditur in duas partes: nam primo Magister inquirit, vtrum scientia Dei sit causa rerum, secundo vtrum scientia Dei mutetur ex mutatione re- adl rum ibi, Praeterea quaeri solet. Prima in duas: nam primo mouet quaestionem, & ponit eius solutionem, secundo ex illa solutione mouet aliam incidentem dubitationem ibi, Ad hoc autem quod supra dictum est. Prima in duas; nam primo mouet praedictam questionem, & procedit tirca eam opinatiue ad vtramque partem arguendo, secundo determinatiue veritaten asserendo ibi, Hanc, quae videtur, repugnantiam. Tunc se quitur illa pars, Praeterea quaeri solet &c. quae est principium distinctionis 38. & diuiditur in tres partes; nam primo Magister proponit quaestionem, secundo interponi suam responsionem, Tertio opponit quorundam obiectionem. Secunda ibi, Ad quod dicimus. Tertia ibi, Hic

opponitur; Et haec in duas, secundum quod contra duc dicta adducit instantias, seu obiectiones. Secunda ibi, Ei vero. Prima in tres: nam primo Magister tangit huiusmodi obiectionem, secundo respondet secundum propriam intentionem: tertio respondet secundum aliorum opinionem. Secunda ibi, Ad quod dicimus Potest quidem Deus. Tertia ibi Item a quibusdam &c. Sequitur illa pars Ei vero, quod &c. vbi primo ex dictis beati Hicronym contra quaedam praedicta adducit instantiam, secundo huiusmodi dicta exponit iuxta rectam intelligentiam ibiEx tali itaque. Circa istas distinctiones quaero.

PrevBack to TopNext

On this page

Circa textum