Quaestio 1
Quaestio 1
An scientia Dei causet res
Et videtur quod non quia mutabilis effectus procedit a mutabili causa, sed omnis creatura est mu abilis, & vnitati subiecta, scientia vero Dei non est mutabilis, ergo non poterit esse causa mutabilium creaturarum. Maior patet: quia effectus & causa habent analogiam & proportionem ad inuicem, vt patet. 2. physicorum. Minor de se nota est.
Contra Auer. 12 metaph ait, quod scientia nostra cau satur a rebus, sed scientia Dei est causa rerum. Hic primo videndum est de eo, quod quaeritur,. Secundo, vtrum Deus cognoscat futura contingentia; & hoc quantum ad illam distin. 38. Tertio, vtrum Deus possit scire infinita. Quarto, vtrum Dei prouidentia se extendat ad omnia, & hoc quantum ad distin. 35.
RESOLVTIO. Scientia quidem Dei iuxta noctrum intelligendi modum hal immediate verum causa existit: licet futura contingentia, ac propter ea infinita non erit, Continuum tamen infinitumlecun dum quod huiusmodi eius cognitionem lubterfugit. quamuit omnia diuinae subdantur prouidentiae.
Articulus 1
Utrum scientia dei sit causa rerum ad extra productarum
QVANTVM ad primum, vtrum scientia Dei sit causa rerum ad extra productarum, ponam duas conclusiones. Prima est, quod scientia Dei est causa rerum Secunda, quod secundum nostrum modum intelligendi non est immediata causa rerum.
1 Primum probo sic. Artificis scientia est causa eorum, quae ab artifice ordinate & scientifice producuntur, sed Deus est art ifex omnium, iuxta illud, Omnium est enim artifex omnem habens virtutem, omnia prospiciens, & onnia ordinate a Deo producuntur, vt patebit in lib s ergo scientia Dei est causa rerum omnium
2 Praeterea, omne, quod est realiter & formaliter idem, quod creatrix essentia, hoc est causa rerum: sed scientis Dei est huiusmodi; quia, vt superius saepius est probatum, attributa diuina nec realiter, nec formaliter differunta diuina essentia, ergo &c.
Conclusionem secundam probo sic. 1 Illud, quod est tantum causa sinc qua non ipsarum rerum productarum secundum nostrum modum intell gendi, non est per se, & immediata causa ipsarum rerum; sed sicut dicit magister in littera, praescientia Dei est causa rerum sine qua non, si scientiam tantum ad notitiam referamus.
2 Praeterea, secundum idem genus causae non possuni vnius effectus esse plures causae per se & aeque primo, seu immediate, sed voluntas Dei est prima & immediata cab sa omnium, ergo non scientia. Maior patet. Minorem po nit Beatus August 3. de trin vbi ait, "Diuina voluntas es summa causa omnium, & nihil hic agitur visibiliter & sensibiliter, quod non de interiori & inuisibili ac intelligi bili aula summi imperatoris, aut iubeatur, aut permittatur"
Et illa est etiam intentio doctoris nostri, qui ait, quo quia in volendo est quidam motus animae ad res, in soen do autem econuerso est quidam motus rerum ad anima ideo scientia secundum quod scientia non potest esse immediata causa rerum, eo quod sciens per scientiam suam respicit scita, secundum quod sunt in ipso; sed volens per voluntatem suam potest esse immediata causa rerum quia per voluntatem suam tendit ad res, secundum quod habent esse in seipsis -
Sed contra illud arguunt quidam sic. Actione immane te nihil potest extra constitui, sed velle est actio immanens, & similiter scire, ergo nec voluntas, nec scientia Dei proprie est causa rerum, sed ipsa potentia Dei, vt dicunt, est causa rerum
2 Preterea, illud cuius actus transit in alterum, potes esse immediata causa eius, vel ratio producendi ipsum potentia est huiusmodi; quia s metaphysicae dicitur, quod otentia est tranimutatiua alterius secundum, quod alterum.
3 Praeterea, eundem ordinem obseruant aliqua secun lum nostrum modum intelligendi inter se, vbi differunt sola ratione, quem obseruant realiter in his, in quibus differunt realiter, sed in nobis nec scientia, nec volunta elicit actionem immediate, qua aliquid producitur : sed tantummodo ad hoc sufficit potentia ex ecutiua, ergo &e
4 Praeterea, posita causa sufficienti & non impedita, immediate sequitur effectus, sed voluntas Dei fuit ab aeter
Sed illa non concludunt, quia Deus habuit ab aeterno potentiam producendi creaturam, attamen solummodo tunc produxit, quando aeterna sua voluntas creaturam voluit esse productam.
Ad primum igitur dicendum, quod non negamus diuinam potentiam, sed dicimus, quod voluntas est per se & prima causa omnium productorum ad extra, cum pos neplacitum & imperium suae voluntatis.
Articulus 2
Utrum Deus cognoscat futura contingentia
QVANTVM ad secundum articulum, vtrum Deus cognoscat futura contingentia, dico primo, Deus certa scientia cognouit futura contingentia ab aeterno.
1 Quia si non: tunc nunc Deus aut haberet rerum alquarum ignorantiam, postquam producte sunt, aut aliquid suae icientiae per euentum rerum in esse accreuisset Consequentia manifesta est, vtrumque etiam consequens apparet impossibile.
2 Praeterea, illud Deus ab aeterno cognouit, cuius ab aeterno potuit esse causa, sed vniuscuiusque contingenti ab aeterno potuit esse causa, ergo &c
3 Praeterea, si non, hoc esset pro tanto, quia eorum esse posset impediri; sed hoc non obstat, nam cum Deus omnia illa impedientia cognoscat ab aeterno, ideo de certo nouit vtrum talia futura eueniant, vel non eueniant Secundo dico, quod per praedictam certitudinem diuinae scientiae non tollitur contingentia a rebus contingentibus; nam cum scientia Dei non sit causa rerum, nisi mediante voluntate, vt patuit in t articulo; voluntas autem Dei non vult necessario quaecumque scit, sed libere, & potest ea non velle, loquendo de his, quae sunt extra ipsum ergo scientia Dei vt est causa cum determinetur ad esfe ctum mediante libera voluntate non imponit aliquan necessitatem his, quae futura sunt nisi ex conditione, puta supposito, quod Deus velit ea sic, vel sic, cuenire,
Articulus 3
Utrum Deus possit scire infinita
QVANTVM ad tertium articulum, vtrum Deus possit scire infinita, distingui potest, quia vel quaeritur de infinito discreto, vel continuo; Primo modo satis communiter conceditur, quod Deus cognoscit infinita & ab eterno cognouit, quod probatur sic.
1 Deus ab aeterno cognouit omnia, quae actu fuerunin eo: sed vt ait Commen. 12 metaph omnes proportiones & formae, quae in potentia sunt in prima materia, sunt actu in primo motore, cum igitur materia sit in poten¬ tia ad infinitas formas saltem numero, ergo &c
2 Praeterea, quicumque perfecte cognoscit aliquam virtutem, perfecte cognoscit omnia, ad quae huiusmodi virtus se potest extendere, sed Deus suam virtutem persecte cognoscit, qua se extendere pot ad infinita, ergo &c.
3 Praeterea, ad idem facit auctoritas P. August. quam adduxi distin. 35. conclusione 4: in solutione quintae rationis
Quod non est, nec esse potest, hoc Deus non cognoscit, infinitum discretum est huiusmodi; si enim possent esse discreta infinita, illa constituerent continuum infinitum magnitudine, quod impossibile est esse: quia cum virtus sequatur magnitudinem, sequeretur, quod praeter diuinam virtutem esset virtus infinita.
2 Item forma substantialis illius magnitudinis esset ( infinita secundum perfectionem. Sed illud non infringit predictam conclusionem, nec u aliter oportet respondere, quam responsum est superius; Potest tamen negari minor. Ad probationem dico, quod discreta possunt esse infinita, quae tamen non esset continua, sicut sunt angeli & animae. Etiam infinita continua possent a Deo produci seceessiue, quae quamuis secundum aliquos repugnet simul esse, non tamen repugnat, quin simul a Deo possent cognosci: nam repugnantia, quam habent ad simul essendum, non est ex Dei ignorantia, vel impotentia; sed solum ex parte effectus est huiusmodi repugnantia, vt ipsimet dicunt: De continuo aurem infinito dicit doctor noster, & multi alij, quod cum non habeat ideam in Deo secundum se a Deo non potest intelligi: Quid tamen ego de hoc sentiam, ad praesens nolo discutere, sed domino concedente discutiam in secundo distin. prima.
Articulus 4
Utrum Dei providentia se extendat ad omnia
1 Dicendum, quod quamuis humana prouidentia non se extendat ad omnia: quia consilium, & per consequens prouidentia alicuius non extendit se, nisi ad ea, quae per eum possunt vel promoueri, vel impediri; multa vero sunt uae per hominem, vt homo est, nec possunt impediri, nec promoueri; diuina tamen prouidentia ad omnium se ex tendit, cum nihil sit tam difficile, quin diuino consilio possit promoueri; & nihil tam contingens, vel etiam necessarium, quin eodem consilio possit impediri.
2 Praeterea, mala subsunt diuinae prouidentiae, ergo omnia alia. Consequentia patet, quia cum nullum agens aspiciens ad malum agat quod agit, vt dicitur 4. de diui nomin, si aliquid deberet subterfugere diuinam prouidentiam & ordinationem, hoc maxime esset ipsum maum: Antecedens patet per Docthium 4 de conso. vbi ait, Modus diuinus est, quod ad bonum dirigens cuncta disponat: nam si a reprobis nihil causa mali geritur, licet in agendo errent, multo minus ordo ille de cardine summi boni proficiens a suo deffectit exordio; Et August. in enchyridion ait, quod malum bene ordinatum & suo loco positum commendat bona, vt magis placeant, Et subdit quod Deus omnipotens non sineret mali aliquid esse in opere suo, nisi a Deo esset omnipotens, & bonus, vt benifaceret & de malo,
Ad argumentum principale dicendum, quod quam uis scientia Dei sit immutabilis, tamen quia est causa rerum mediante voluntate diuina, quae respectu omnium creabilium totaliter est libera etiam libertate contradictionis, ideo mutabilis potest esse effects, quia talis erit, qualis eum Deus vult esse, & tunc est, quando eum diuina voluntas esse determinauit.