Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

An in Deo sit potentia.

Quaestio. I An in Deo sit potentia.

VTRVM in Deo sit potentia proprie dicta,

& videtur quod non: Quia sicut se habet simpliciter simplex ac compositionem, sic se habet omnino purus actus ad potentiam, sed simpliciter simplex excludit omnem compositionem, ergo eus Deum sit purus actus, vt patet 12. metaphysic, excludit omnem potentiam.

Contra, omne, quod elicit aliquam operationem, hoc potest elicere eam, sed Deus intelligit & vult, vt patet 1e ethi. & 12 methaphys. & generat & creat, vt patet fide catholica, ergo potest intelligere, velle, generare, & creare; Cum igitur non sit posse sine potentia, ergo in Deo proprie erit potentia. Hic primo videndum est, vtrum in Deo sit potentia. Secundo, vtrum in Deo sint plures potentiae; Et hoc quantum ad istam 42. distinctionem. Tertio, vtrum in Deo sit potentia, siue virtus infinita. Quarto, vtrum Deus ad aliqua facienda sic obligetur, quod de necessitate iustitiae teneatur ea facere. Et hoc quantum ad distinctionem 45.

RESOLVTIO. te si passiua potentia a Dei substantia penitus vemouenda sit, acfi ua tamen non negatur, quae cum vna naturaliter eadem cum sua essentia esse censeatur, infinita quoque diiudicanda erit

Articulus 1

Utrum in Deo sit potentia

ARTICVLVS I Vtrum in Deo sit potentia

QVANTVM ad primum articulum, vtrum in Deo sit potentia, dico, quod duplex est potentia, vt patet 5. metaphysi. vna scilicet actiua, & alia passiua,

Passiua nullo modo est in Deo, Primo, quia repugnat omnimodae simplicitati; Secundo quia repugnat purissimae actualitati; Tertio quia repugnat perfectae libertatis Quarto quia repugnat clarissimae intellectualitati; Quinto quia repugnat omnino independenti entitati: Sed Deus st omnino simplex, purus actus, summae libertatis, clarissimae intellectualitatis, & ommimodae independentis en titatis Vt patet 12. met. ergo &c.

Sed potentia actiua perfectissime reperitur in Deo 1 Quia quanto in aliquo vniuntur plures rationes factiuae, tanto ipsum est potentius, Propter hoc enim sol potentior est omni corpore inferiori, quia plures rationes factiuae reperiuntur in sole: sed secundum Commen. 12metaphysic, "omnes formae & proportiones, quae in poter tia sunt in prima materia, sunt in actu in primo motore": sunt etiam in eo sicut in arte summa, vt patet ibidem per eundem Commen. & per consequens sunt in Deo sicut rationes factiuae, ergo &c

2 Praeterea, illud, quod importat perfectionem simpliciter, est Deo attribuendum, sed potentia actiua est huius modi: quia vnumquodque perfectius est ex virtuali continentia, qua potest ad sui similitudinem alterum produm cere, quod proprie rei conuenit ex sua potentia actiua

a3 Preterea, quanto aliquid est formalius, tanto praetantior est in eo potentia actiua: Vnde quia ignis ceteris elementis est formalior, ideo ceteris est actiuior: sed omnibus entibus Deus est formalior; nam secundum Dama lib. 2. Omne, quod ad Deum comparatur, respectu eius grossum & materiale inuenitur.

Sed forte dicet aliquis, quod talis potentia actiua, quam ponis in Deo, uel est semper coniuncta actui, vel non est semper coniuncta actui: llla patet, quia in contradictorie oppositis non est dare medium: sed nec sic, nec sic; Quia si est semper coniuncta actui, tunc creaturae fuissent ab aeterno: Si non, cum potentia perficiatur per actum, diuina potentia eo tempere, quo non esset actui coniuncta, esset imperfecta.

Respondeo, quod diuina potentia semper est actui coniuncta, cum idem sit realiter quod actus suus. Ad probationem dico, quod ex creaturarum emanatione non resultat in Deo aliquis nouts actus, nec eius potentia conungitur alicui actui, cui ab aeterno non fuit coniuncta; licet alicui respectui rationis coniungatur, cui ante non fuit coniuncta, secundum quod terminat dependentiam actualem creaturae, quam ab aeterno non terminauit.

Articulus 2

Utrum in Deo sint plures potentiae

ARTICVLVS II. Vtrum in Deo sint plures potentiae.

QVANTVM ad secundum articulum, vtrum in Dei sint plures potentiae, dicendum, quod vna est potentia Dei realiter:

1 Quia potentiae sparsae in agentibus inferioribus sunt vnitae in agentibus superioribus, sed Deus est superior omnium, ergo nulla poterit esse in Deo realis potentia multitudo, ergo &c

2 Praeterea, omne, quod agit per multas virtutes, es reducibile in agens per vnam, sed Deus cum sit agens primum non est reducibilis in aliud agens. Maior patet por DVon. 15. de diu, no vbi dicitur, quod omnis multitudo participat aliqualiter vno; Et eadem sententia ponitur in prima propositone Procli¬

3 Praeterea, vbi potentia agentis est idem, quod essentia agentis, si essentia est vna, & potentia est vna, sed potentia Dei est idem, quod essentia Dei; & essentia sua est vna tantum, igitur & potentia sua vna tantum.

4 Praeterea, in Deo est vna magnitudo, ergo vna potentia; consequentia patet, quia Deus non est magnus mole sed virtute, & magnitudo eius idem est, quod virtus eius siue potentia eius. Antecedens ponit Aug. 5. de tri¬

Sed Forte dicet aliquis, quod Deus vere intelligit aliqua, quae tamen non vult, ergo aliud est intelligere Dei, & aliud velle Dei, & per consequens alia est potentia intellectiua, & alia volitiua. Antecedens patet: quia Deus intelligit omne flagitium peccatorum, cum iudex debeat esse conscius de crimine, quod punit & iudicat: sed consequentia patet: quia de his, quae sunt realiter idem, non possunt extrema contradictionis simul verificari

Ad illud patet solutio per dicta superius, vbi tractaui de attributis.

Est tamen aduertendum, quod quilibet catholicus habet concedere, quod extrema contradictionis ad minus in diuinis verificentur de ead em re poenitus indistincta ex natura rei, sed tantummodo variata secundum modum significandi, seu etiam secundum modum se habendi; nam Deus & deitas differunt solum in modo significandi,: & tamen ista est vera, Deus generat, vt patuit superius, & illa est falsa, deitas generat, vt patet ex determinatione uniuersalis concilii, extra de summa trini. & fida¬

Item essentia existens in patre, & eadem diuina essentia existens in filio nullo modo realiter, nec formaliter ex natura rei differt a seipsa, & tamen eadem essentia, vt est in patre non est communicata, & vt est in filio, est conmunicata.

E quibus etiam apparet, quod omnia argumenta fur data super huiusmodi contradictionibus in diuinis modis cum concludunt, quia non magis contradicunt esse com municabile, & non esse communicabile, & sic de aliis consimilibus, quam esse communicatum & non esse communicatum, quae tamen verificantur de eadem diuina essentia propter alium, & alium modum se habendi: qui tami nullam varietatem, nec distinctionem ponit in essentia: quia si ille modus se habendi aliquam distinctionem intrinsece poneret in essentia, tunc pater & filius non essent omnino idem in essentia, nec per consequens esseni omnino idem Deus formaliter & intrinsece, quod est co tra fidem catholicam, & expresse contra decretalem iam proxime allegatam

Articulus 3

Utrum in Deo sit potentia seu virtus infinita

ARTICVLVS. III Vtrum in Deo sit potentia seu virtus infinita.

QVANTVM ad tertium articulum, vtrum in Deo it potentia, siue virtus infinita, dicendum, quod Deum esse infinitae potentiae nullus fidelis debet dubitare, sed nec apud aliquem cuiuscumque sectae, vel nationi

Vertitur in dubium, Deum esse infinitae potentiae in duratione, cum talis potentia etiam de multis aliis rebus no negetur. Vtrum autem euidenter & philosophice proba ri possit Deum esse infinitae virtutis, seu potentiae in vigore, multi Doctorum antiquorum & modernorum in dubium posuerunt: Determino tamen me ad partem affirmatiuam, videlicet, quod possit euidenter & philosophice probari

1 Quia omne finitum praesupponit aliquid prius se, a quo dependet in ratione mensurati, vel mensurabilis, sei virtus, siue potentia vigoris diuini non presupponit aliuid prius se, a quo dependeat, cum sit omnino primaMaior patet: quia omne finitum est certis limitibus terminatum, & per consequens ab aliquo mensuratum: esse autem immensum, & tamen esse terminatum & limitatum uidentur repugnare.

2 Praeterea, Deus non est minoris vigoris & virtuositatis, quam diligibilitatis, sed ipse est infinitae diligibilita tis, cum ipse sit vltimus finis, de quo dicitur 2. politicorum, quod finis est in infinitum diligibilis, ergo ipse est infinitae potentiae & vigorositatis.

3 Praeterea, philosophus 8. physicorum ait, quod si virtus primi motoris esset virtus in corpore, tunc moueres ipsum in instanti: & procedit illa consequentia ex his, quae dixerat in sexto, puta quod secundum augmentum virtutis in motore diminuitur tempus, quo motus mensuratur, ergo cum instans in infinitum sit breuius quocumque tempore, oportet, quod virtus primi motoris sit in infinitum efficacior virtute cuiuscumque alterius motoris mouentis idem mobile in tempore

4 Praeterea, Auer. Commentator ponit in primo mobili praeter primum motorem, motorem appropriatum qui immediate mouet huiusmodi mobile; quia, vt ait, si primus motor moueret tale mobile immediate, tunc moueret ipsum in instanti, & sic sequitur idem quod prius.

5 Praeterea, agens, siue motor suam actionem propria virtute in infinitum continuans non innixus alicui alteri, necessario est infinitae virtutis intensiuae, seu in vigore; Deus est huiusmodi loquendo philosophice & theologice, ergo &c. probo maiorem: quia minor est infinitas virtutis in sua actione ab altera dependente, quam infinitas virtutis totaliter independentis, & omnino primae: Cum igitur coelum & quaelibet intelligentia sint duratione in finita, quamuis imitantur virtuti primi motoris & ab ipso necessario dependeant; igitur virtus primi motoris; quae in sua perpetua actione nulli penitus innititur, non solum erit infinita duratione; sed etiam in vigore, ergo &c.

6 Preterea, illa virtus est infinita intensiue & in vigore, cui nulla potest ficri additio etiam per intellectum: sed virtus Dei, seu potentia est huiusmodi. Maior patet, quia omni finito saltem per intellectum potest fieri additio. Probo minorem: quia virtuti vniuersaliter perfectae in tota analogia entium non magis per intellectum potest fieri additio virtutis, siue perfectionis cuiuscumque uam perfectissimae virtuti determinati generis possit fieri additio secundum gradus illius generis: sed virtuti calidissimae in genere caloris non potest fieri additio cuiuscumque gradus caloris; quia si intellectus aliquid pos set sibi addere; iam non conciperet ipsum vt calidissimum; e rgo diuinae virtutis vigori nulla poenitus potest fieri additio perfectionis concepte, vel conceptibiis, cum talis virtus sit vniuersaliter perfecta, & secundum totam anologiam entis simpliciter perfectissima

V Praeterea, materia prima est suceessiue receptiua in finitarum perfectionum, ergo primus motor est actu infinitae perfectionis, & per consequens infinitae virtutis in vigore. Antecedens patet etiam secundum philosophos Sed consequentia est cuidens ex dicto commentatoris t2. metaphysic, vbi ait. "Omnes formae, quae sunt in potentia in prima materia, sunt actu in primo motore", ergo &c.

Multas rationes diuersorum Doctorum inueni pro illa conclusione, quas tamen ad praesens dimitto: quia philosophice loquendo, a multis non putarentur euidenter concludere, eo quod presupponant rerum creationem do nihilo, vel aliqua consimilia.

Sed contra illam conclusionem quidam arguunt sic. 1 Si aliquis motor esset infinitae potentiae ina vigore, tunc motus fieret in instanti consequens est impossibile quia in indiuisibili non potest esse suceessio, Consequentia patet ex praedictis; nam cum secundum augmentum virtutis tempus breuietur, & infinita virtus nullam proportionem habeat ad virtutem finitam, eo quod in infinitum ipsam excedat, si virtus finita mouet in tempore, infinita mouebit in instanti.

2 Praeterea, si potentia infinita in vigore in diuinis po neretur, tunc aliquid frustra esset in Deo consequens est falsum, vt patet 1. coeli & mundi: Probatur consequentia; quia illa potentia est frustra, per quam agens numquam potest exire in actum, sicut etiam vt ait Commentator, frustra poneretur intelligibile, quod a nullo posset intelligi sed Deus si haberet potentiam infiniti vigoris numquam per huiusmodi potentiam posset exire in actum: quia si in actum exiret, tunc infinitum effectum produceret, quod est impossibile, ergo &c

3 Praeterea, secundum philosophum t coeli & mundi cuilibet potentiae actiuae correspondet potentia passiua; Et ibidem ait commentator, Frustra est potentia actiua in natura, cui non respondet potentia passiua in natura: sed impossibile est dare potentiam passiuam infinitam: quia illa vel esset in Deo, vel in creatura, Non in Deo: quia nulla potentia passiua est in eo. Nec in creatura, quia effectui repugnat infinitas

Sed illa non concludunt; Quia illa potentia est infinita, quae totum vniuersum, & ordinem partium uniuersi conseruat in infinitum, potentia Dei est huiusmodi secundi philosophos quantum ad omnes species vniuersi, quas po nut in aeternum manere, & a Deo dependere. Vnde in de substantia orbis ait commentator, quod coelum non soli quantum ad motum, sed etiam quantum ad substantiam suam depedet a primo motore. Maiorem probo; nam planum est, quod maior requiritur virtus in conseruante ali quam rem per mille annos, quam per vnam horam, & sic deinceps secundum multitudinem temporis semper augebitur virtus, igitur conseruans per infinitam durationem necessario est infinitae virtutis.

Ad primum igitur dicendum, quod consequentia non esi vera: nam motor agens libere per intellectum, & voluntatem, non agit secundum totum impetum virtutis suae, sectantum agit quantum vult, & quantum per suam sapientiam agendum esse disposuit, sed Deus non est agens ex necessitate naturae, sed ex sui arbitrij libertate; ideo non oportet, quod motus fiat in instanti, quamuis Deus sit infinitae virtutis.

Sed forte dicetur, quamuis agens liberum non agat toto suo posse, tamen potest si vult agere toto suo possi vel toto suo impetu, & sic non euadis quin sequatur, quod motus possit fieri in instanti, si talis motor esset infinitae virtutis.

Respondeo, quod quamuis ipse possit, tamen effectus non patitur: quia non est in natura potentia receptiua, quae actionem illam posset suscipere, si talis motor ageret toto suo posse

Etiam non haberem pro inconuenienti Deum posse totum coelum reuoluere in instanti temporis nostri, cum ipse philosophus 2. physicorum ponat, quod si corpus graue mouetur in vacuo, tunc transiret in instanti, eo quod in uacuo nulla sit resistentia medij. Modo planum est, quod virtus di uina, cui nullum medium potest resistere, aeque velociter posset mouere graue per plenum, etiam si medium esset fer reum: sicut ipsum graue posset transire vacuum.

Etiam ipse Deus posset totum illud, quod replet coeli concauitatem annihilare, & vnum corpus graue iuxta coeli circumferentiam creare, & hoc vtique secundum sententiam Aristotelis moneret deorsum, cum nullam poenitus haberet resistentiam in unico instanti temporis nostri.

Aduertendum tamen, quod illud instans temporis nostri responderet tali motui, tamquam aliena mensura: sicut enim motui Angeli a coelo ad terram descendentis correspondet vnicum instans temporis nostri, non tamquam mensura propria, sed aliena: quia pro nensura propria tali motui correspondet tempus compositum ex instantibus, sicut ille motus compositus est ex mu tatis esse. Sic in proposito, si Deus faceret per sui omnipotentiam motum in instanti, instans non mensuraret proprie motum illum, quamuis talis motus non haberet maiorem durationem, quam sit duratio instantis temporis nostri, sed sicut talis motus non esset compositus ex partibus diuisibilibus, sed tantummodo ex mutatis esse, sic huiusmodi motui correspoderet tempus compositum ex in stantibus, quod esset sua propria mensura

Ad secundum nego consequentiam. Ad probationem dicendum, quod illud solum dicitur frustra, quod ordinatur ad aliquem finem, quem tamen nullo modo ualet idipisci: sed potentia Dei ad nullum finem ordinatur extra ipsum Deum: Vnde dato, quod Deus numquam aliquam creaturam produxisset, adhuc tamen eius potentia non esset frustra, sicut nec frustra fuit ab aeterno vsque ad temus creationis, licet nihil ad extra produxerit, cuius tota ratio ex hoc sufficienter sumitur: quia ipse ad nihil extra e tamquam ad finem ordinatur, sed omnia ordinantur ad ipsum tamquam ad vltimum finem, vt patet circa finem 12 metaphysicae.

Ad tertium dicendum, quod tam proposito Aristotelis, quam Commentatoris intelligenda est de potentia actiua, quae est in natura naturata, siue in his, quae agunt ex necessitate naturae, non autem de potentia actiua, quae est in natura naturante, quae Deus est, qui agit id extra non ex necessitate naturae, sed ex arbitrii libertate

Articulus 4

Utrum Deus ad aliqua facienda sic obligetur quod necessitate iustitiae teneatur

ARTICVLVS IHI Vtrum Deus ad aliqua facienda sic obligetur quod necessitate iustitiae teneatur. ea facere.

QVANTVM ad quartum articulum, vtrum Deus ac aliqua facienda sic obligetur, quod de necessitate iustitiae teneatur ea sacere, est distinguendum de necessitate iustitiae: Nam quaedam est necessitas iustitiae comactiia, qua aliquis vel iustum facit, vel iustum patitur inuitus & coacte: de quo dicitur to, ethicorum, Tex vero coactiuam habet potentiam secundum mouens ab aliqua prusentia & intellectu; Et illo modo Deus nihil facit necessitate iustitiae: quia nullam legem nec legislatorem congo tem supra se habet. Alia est necessitas immobilitatiua, qua communiter dicitur necessitas immutabilitatis, puta si aliquis ita diligeret iustitiam, & in tantum esset inclinatus ad eius exercitium, quod non posset resilire ab operibus ustitiae. Et illa necessitas, siue iustitiae immutabilitas, si Deo attribuitur, hoc potest esse dupliciter. Vno modo quod huiusmodi immutabilitas iustitiae attribuatur Dec propter meritorum nostrorum exigentiam, Et sic quamuis Deus dicatur quandoque iustus, iuxta illud Apostosi. De reliquo uero reposita est mihi corona iustitiae. quam reddet mihi in illum diem iustus iudex; tamen non stra merita attendendo, Deus nihil operatur ex necessitate iustitiae : quia si seruus non potest de necessitate iustitiae dominum suum constituere debitorem, multo minus creatura creatorem potest facere debitorem. Qui enim non potest sufficienter soluere, quod tenetur. ille non potest debitorem constituere eum, cui tenetur sed diis & parentibus non possumus aequiualens reddere vt ait Aristotelis 8, ethicorum, ergo &c. Et illud videtur innuere saluator in euangeliis, dicens discipulis Cum feceritis omnia, quae praecepta sunt vobis, dicite, fecimus quod iussisti; sed serui inutiles sumus. Alio modo talis immutabilitas iustitiae potest intelligi Deo conuenire non propter meritorum nostrorum exigentiam, sed propter suae diuinae bonitatis condecentiam: Et illud adhuc dupliciter. Vno modo accipiendo decentiam simpliciter & absolute. Alio modo accipiendo decentiam pro nunc in praesenti rerum ordine. Primo modo omnia, quae Deus facit operatur ex necessitate iustitiae; quia nihil potes Deus facere, quod non deceat suam bonitatem. Sed seci do modo Deus nihil facit ex necessitate iustitiae, quia ordinem totius vniuersi Deus potest pro libito voluntati immutare, & per consequens illud idem, quod nunc est indecens, mutato rerum ordine fieret decens, & econuerso, Propter quod diuinae bonitatis condecentia nullam necessitatem iustitiae habere videtur respectu istius ordinis, quem uidemus, nec respectu cuiuscumque alterius ordinis vniuersi, eo quod quemlibet talium ordinum Deus mutare possit quandocumque voluerit

Forte dicetur; Omne, quod fit sine iustitia ab agente voluntario, hoc videtur esse iniustum: sed Deus non potest facere iniustum: quia tunc peccaret, ergo Deus nihil potes facere sine iustitia, & per consequens omne, quod facit ex necessitate iustitiae facit.

Respondeo, quod Deus numquam facit aliquid sinc iustitia: quia numquam facit aliquid sine decentia bonitatis suae, & sinc rectitudine voluntatis sue, & ideo Deus numquam potest facere aliquid iniussum, vel indecens quia voluntas sua tribuit rebus decentiam & iustitiam, & ideo quicquid Deus facit & vult, hoc est decens & iustum, Propter quod Ansel. Prosologion. ait ipsi Deo, lllud solum iustum est quod vis, iniustum est quod non vis.

Ad argumentum principale dicendum, quod quamuis maior sit vera de potentia passiua, tamen falsa est de potentia actiua, de qua loquimur in proposito; nam quamuis purus actus excludat potentiam passiuam, quae derogat actualitati, sicut composito simplicitati, tamen non ex cludit potentiam actiuam, quia potentia actiua in nullo penitus derogat actualitati

PrevBack to TopNext