Text List

Circa textum

Circa textum

DISTINCTIO XLII et XLIII Resoluta harum distinctionum diuisio, in quibus de Dei potentia sermo auspicatur.

VNC DE OMNIPOTENTIA DEI Postquam Magister determinauit de Dei scientia, hic incipit tractare de Dei potentia, & diuiditur in tres partes: nam primo manifestat potentiam Dei ex operum entitate, Secundo ex operum quantitate, Et tertio ex operum bonitate. Secunda incipit ibi. Quidam tamen de suoTertia ibi, Nunc illud restat. Prima in duas: nam primo Magister mouet hanc quaestionem, vtrum Deus dicatur omnipotens propter hoc, quia omnia pot, vel pro tanto quia potest omnia, quae vult, & tenet partem primam. Secundo obiicit contra eam ibi, Sed quaeritur; Et haec in duas: quiprimo obijcit ratione; Secundo auctoritate ibi, Ex quibusdam tmen. Prima in duas; nam primo ponit huiusmodi obiectiones: Secundo addit vnum notabile, ex quo pos sunt trahi multarum obiectionum solutiones ibi, Hic diligenter. Prima in tres, secundum quod triplicem adducit obiectionem, quarum cuilibet adiungit solutionem, Secuda ibi Sed sunt alia quedam: Tertia ibi, Sunt & alia. Sequitur illa pars, Ex quibusdam tamen, & diuiditur in tres partes, nam primo auctoritatibus arguit, Secundo quo modo auctoritates sint intelligendae ostendit & exponit Tertio contra huiusmodi expositionem obiicit & soluit Secunda ibi, Sed ad haec. Tertia ibi, Sed forte dices. Sequitur distinctio 43. Quidam tamen de suo; & continuari potest ad praecedentia sic. Postquam Magister ostendit, quid Deus potest referendo Dei potentiam ad operum quidditatem, hic Magister vult ostendere, quod Deus plura potest facere, quam facit, referendo Dei potentiam ad operum multitudinem & quantitatem: Et est intentio Mag stri refellere unam falsam opinionem, quae posuit, quod Deus non potest facere alia, quam ea, quae facit. Diuiditur igitur ista pars in tres partes, quia primo Magister recitat huius modi falsam opinionem, Secundo adiungit istius opinionis argumentationem, seu probationem, & tertio ponit Veritatis determinationem, Secunda ibi. Non potest Deus &c. Tertia ibi, Fateamur itaque Deum: Secunda habet septem partes, secudum quod septem pro ista opinione ad ducuntur rationes, Secunda ibi, Addunt quoque. Tertia ibi, Adiiciunt quoqe. Quarta ibi, lpsi autem addunt. Quinta ibi, Item aliud adiungunt. Sexta ibi, His autem &c. Septima ibi, ldem in libro confessionum. Quaelibet istarum partium septem diuiditur in duas partes, secudum quod Magister primo ponit istius opinionis rationem, Secundo addit immediate suam responsionem: Et partes patent. Circa istas duas distinctiones quaero hanc quaestionem.

PrevBack to TopNext

On this page

Circa textum