Text List

Prologus

Prologus

DIT AEISSVSs voem suam. Sicut patet ex his, quae dicta sunt in principio primi libri cunctorum creaorum productio liberalissima, ex qua secundi libri sententia est commendabilis, & speciosa notatur in verbis assumptis cum de cunctorum creatore praemittitur, D E DIT, vt de hoc exponatur illud, Deditque es Caleph irriguum superius, & irriguum inferius: Vbi primo intelligere possumus Dei largientis pulcherrimam venustatem. Secundo mundi recipientis miserrimam mobilitatem, seu instabilitatem; Et tertio doni procedentis vberrimam satietatem. Targientis venustatem intelligimus hoc nomine Caleph. quod interpretatur omne con viride, & signat ipsam creatricem Dei essentiam, in qua omnis creatura virens est, & viuens. Quod libet enim cretum quamuiscumque in se sit marcidum, & mortuum, in Deo tamen exemplariter existens est viride & viuum quia quod factum est in ipso vita erat. Secundum, scilices suscipientis instabilitatem intelligere possumus in comn quod refert hoc pronomen relatiuum ei, puta nomen Axae filiae Caleph; Axa enim interpretatur furor, vel furibunda, & signat mundi machinam, quae sic est furiosa, qua ibi derelicta numquam in eodem statu permanet. Qu quasi fsos egreditur, & conteritur, & fugit velut vmbra, & numquam in eodem statu permanet: lmmo ad nihilum tenderet, sicut ab exordio producta est de nihilo. Sed pro cedentis doni copiositatem, seu satietatem, intelligimus nomine irrigui superioris, & inferioris, quo pulchre com prehenditur omnis creatura, spiritualis scilicet & corporalis: puta spiritualis per irriguum superius, corporalis vro per irriguum inferius: quorum irriguorum primum tangit Psal. cum ait. Rigans montes de superioribus suis &c. Secundum tangit Sene. 2 cum dicitur, Fons ascende bat de terra itrigans vniuersam superficiem terre; Sed licet isto modo posset comprehendi sententia totius istius libri, tamen quia in isto secundo libro principaliter tra ctatur de homine, ad cuius vsum & ministerium omne aliud creatum dignoscitur esse productum, siue sit corporalis, siue spiritualis creatura, vt patet ex dictis Magist. in prima distinctione istius secundi libri: ldeo praedicti doni vberrimam largitatem, superiori & inferiori expressam irriguo ad solum hominem applicando dicere possum quod Deus creator omnium tamquam duplex irriguum dedit ipsi homini duplicem viuendi statum, puta statum innocentiae in quo hominem primordialiter procreauit; statu poenitentiae, quo honem post peccatum misericorditer recreauit. Primus status notatur irriguo superiori, secundus inferiori. Istorum primum puta statum innocentia tangit August. 1. de baptismo paruulorum dicens, Si Adam non peccasset, non erat expoliandus corpore, sed superuestiendus immortalitate: neque enim metuendum fuit vt diutius hic viuendo in corpore animali senectute grauaretur, & paulatim veterascendo veniret ad mortem: si enim dominus lsraelitarum vestimentis & calciamentis hoc praestitit, quod per tot annos non sunt obtrita, quid mirum si obedienti homini eiusdem potentia praestaretur. Et paucis interpositis subdit, Habebat, quantum existimo, de lignorum fructibus refectionem contra defectio. nem, & de ligno vitae stabilitatem contra vetustatem. Et eandem sententiam tangens Hugo de sancto victore lit. de sacramentis ait, Primi hominis corpus sanum, & integrum Deus condiderat, sanum quia nihil illi inerat ad corruptionem; integrum, quia nihil illi deerat ad perfectionem: Ipse autem homo ingratus de tanto beneficio non reddidit gratiarum actionce, sed magis se conuertit ad proprias affectiones, & abutendo libero arbitrio, pecctati sui demerito a culmine superioris irrigui cecidit, na turalem suam innocentiam perdidit, & in seipso fragilitatem, labilitatem, ac mortalitatem inuenit; Nec mirum; quia, vt dicit bern. Ingratitudo est ventus vrens siccanontem pietatis, venam miser icordiae & fluenta gratie; In huiusmodi autem mortalem siccitatem ipse homo de ienit ex hoc, quod elegit ignem propriae concupiscentiae & rigantem aquam reliquit supernae sapientiae, quod bene tangit August. in lio de quattuor virtutibus cardinaibus, dicens; Primus ille homo accepit liberum arbitrit rectum, & posuit ante illum Deus sicut scriptura dicit ignem & aquam, ad quod volueris inquit porrige mant tuam, & elegit ignem, reliquit autem aquam, De qua elu ctione pessima fons sapientiae verbunm Dei in excelsis comqueritur dicens, Duo mala fecit populus meus, me dere¬ liquerunt fontem aquae viuae, & foderunt sibi cisternas dissipatas, quae continere non valent aquas. Et quia inse homo, sicut iam patuit, fontem aquae viuae reliquit, & aquam sapientiae salutaris postposuit: igitur rigatione originalis iustitiae catuit, humorem gratiae nullum habuit & se ipso sic deficies medullitus sic exaruir, quod merito clamare potuit cum propheta, Aruit tamquam testa virtus mea, & lingua mea adhaesit faucibus meis, & in puluerem mortis deduxistime. Istius etiam ariditatis conformiter ad praedicta Hieremias propheta reddit rationem dicens, Domine omnes, qui te derelinquunt confundentur, recedentes a te interra scribentur; quoniam derelinquerunt venam aquarum uiuentium dominum. Huiusmodi autem ariditate pestifera laborante humana natura, quamuis ipse homo suis pefatis viribus a peccatorum suorum maculis nullatenus possit resurgere, diuino tamen praesidio supernoque adminiculo paterne subleuatur, cum post deperditam innocentiam irrigui superioris, per Dei misericordiam recepit poenitentiam irrigui inferioris, de quo multum commendat diuinam pietatem beatus August. libro soliloquiorum dicens, Cratia tua domine, & misericordia praeuenerunt me, de multis namque tribulationibus liberasti me liberator meus; quando enim erraui, ad viam reduxistime, quando ignos raui, docuisti me; quando peccaui, corripuisti me, quando tristis fui, consolatus es me; quando desperaui, confort asti me: quando cecidi erexisti me: quando steti tenuisti me, quando iui, duxisti me, quando veni, suscepisti me: quando dormiui custodisti me: quando clamaui exaudisti me. Et idem August. in de moribus ecc lesiae lib 3. ait. Quid potuit pro salute nostra fieri amplius, quio beneficientius, quid liberalius diuina prouidentia dici potest, quae a legibus suis hominem lapsum, & propter cupiditatem rerum mortalium iure ac merito mortalem sobolem propagantem, non omnino deseruit: Dene autem August. virtutem poenitentiae a Deo recognoscit: nam quamuis homo aliqualiter dispositiue, & seipsum & alium ad poenitentiae irriguum piis exhortationibus quandoque possit inducere, principaliter tamen & auctoritatiue rigatio poenitentiae a solo Deo dignoscitur depedere propter quod ait August. in li de sancta uiduitate ad lulianam, Quantumlibet homo humana polleat facultate, ita vt sollertia disputandi, & suauitate dicendi in hominis voluntate ingerat veritatem, nutriat caritatem, docendo tollat errorem, excitando, auferat torporem: tamen neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui inetementum dat Deus. frustra enim operarius opera extrinsecus moliretur, nisi creator intrinsecus latenter o peraretur. Istud irriguum poenitentiae quamuis dicatur it ferius ratione annexi laboris, tamen non minus facit crementum spiritualis fructificationis, quam irriguum superius fecisset, si in statu innocentiae homo stabilis permansisset, quia quamuis ex maledictione iuste nobis inflicta cordis humani terra a nobis elaborata non det immediate fructum consolationis, sed potius spinas compunctionis, & tribulos poenitentialis tribulationis; postquam tamen fons egredierur de domo domini, & irrigabit tortentem spinarum, vt dicitur lohelis 3. tunc spinae compunctionis deifice mutabuntur in fructum consolationis, iuxta illud, Consolabitur omnes ruinas eius, & ponet desertum eius quasi delicias, & solitudinem eius quasi ortum domini. Quo facto non restat, nisi vt fiuuius egrediatur de loco voluptatis ad itrigandum paradisum. Ad quem locum voluptatis nos perducat, qui est bene dictus in secula seculorum Amen¬

PrevBack to TopNext

On this page

Prologus