Text List

Circa textum 1

Circa textum 1

DISTINCTIO I. Dilueida, de satis perspitua huius distinctionis di iusio, n qua de rerum creatione,carum que m initio conditione sermo aus picatim.

VERVM CREATIONEM &e Postquam vagister in primo libro determinauit de rebus fruibilibus siue de rebus diuinis, quibus fruendum est, hic in isto secundo libro tractat de rebus vtilibus, siue de rebus creatis, quibus vtendum est:

Et diuiditur in duas partes: quia primo tractat de rerum creatione in generali: Secundo prosequitur earundem rerum productionem in speciali distinctione secunda ibi, De angelica itaqe. Prima in duas nam primo tangit creaturarum a suo productiuo principio emanationem: Secundo tangit ipsorum in vltimum finem reductionem; ibi, Credamus ergo &c. Prima in tres: nam primo vnitatem primi principij probat, a quo omnis creatura originaliter emanat. Secundo insinuat quomodo circa hoc Plato errabat. Tertio manifestat, qua liter ab eadem veritate Aristoteles demabat. Secunda ibi, Plato namque. Tertia ibi, Aristoteles vero. Secunda n tres, quia primo ostendit, quomodo Plato errauit cirta rerum creationem, Secundo inter creationem, & fal ctionem assignat distinctionem. Tertio ostendit Deo & creaturis aliter, & aliter competere actionem, seu factionem. Secunda pars ibi, Creator &c. Tertia ibi, verum; tamen sciendum. Circa istam lectionem quaero hanc quaestionem.

PrevBack to TopNext

On this page

Circa textum 1