Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 3

1

CVm autem iniustus &c. Superius philosophus diuisit iustitiam particularem a legitima, et iustitiae particularis duas posuit species subalternas, scilicet distributiuam & commutatiuam. hic autem consequenter de distributiua loquitur, aliquot conclusiones ponens: quarum prima est haec, lustum es medium iniustorum. Hanc sic probat. omne aequum aequale est medium iniustorum: sed iustum est illud aequa le, quare iustum est medium iniustorum. Maiorem sic probat. In quacunque oppositione est plus & minus ibi est & medium: sed in oppositione iniusta, viri iniusti est plus & minus, ergo in tali potestesse aequale quod est medium inter plus iniustum et minus iniustum. Huius prosologismi primo ponit minorem dicens. Sicut superius dictum est, iniustus est inaequalis inaequaliter operans et opus iniustum iniquum: & per consequens in tali oppositione iniusta est plus & minus. Insuper iniustum est iniquum, ergo iustum est aequum. Consequentia tenet. con trariorum contraria sunt consequentia. Accedo ad literam positurus explicationem prolixiorem circa difficilia: circa facilia autem paucis materiam absoluturus. Cum iniustus sit iniquus & iniustum iniquum, patet ali quid esse medium iniqui: id autem est aequum. In qua enim re est plus & minus, in eadem est aequum. Si ergo iniustum est iniquum, iustum est aequum. haec sine probatione est clara per regulam topicam: si oppositum de opposito et propositum de proposito.

2

¶ Secunda conclusio. lustitia distributiua mediu quoddam est & aequum et ad aliud: & quibusdam eadem res est medium aequitas iustitia & mediocritas, licet sit rationis discri men, & etiam quibusdam: atque quo medium est, hoc est aliquorum quae quidem sunt plus et minus: ergo me dium siue mediocritas est respectu excessus et defectus. Quo autem aequum est, duobus est, hoc est duabus rebus. At quo iustum est quibusdam, hoc est duabus personis ad minimum. Proinde ipsum iustum existit in. 5 minimis. Sunt enim duo ad minimum quibus ipsum iustum exhibetur, & duae res munera aut dignitates in quibus iustum consistit. Hoc est, sunt duae res et duae personae et sic. &minima. Tertia conclusio. Eadem est aequi tas rerum & personarum quae distribuuntur. Probatur haec conclusio primo sic. Sicut se habent res in quibus consistit iustitia distributiua, ita & illa quibus partiuntur. Opposito dato, si non sunt aequi quibus fit di stributio, non aequalia accipient. Hinc pugnae, inculationes & querelae insurgunt: igitur est consimilis aequitas rerum personis quibus res ipsae dantur. Secundo illud ita constat ex eo quod pro dignitate fit. Nam vno ore confitentur omnes iustum in distributionibus pro dignitate quadam, & vt quilibet dignus sit vt & mereatur esse oportere. Qui plus igitur meretur plus recipit: & qui minus in republica profuit, minus praemii habebit. Propterea rite dicit conclusio: est personarum & rerum quae partiuntur consimilis aequitas, sed ipsam di gnitatem & rem eam quae pro dignitate dari debet non omnes eandem inquiunt esse: sed populares eam liberta tem aiunt esse, & pauci potentes, quidam opum affluentiam, quidam generis nobilitatem. Optimates qui sunt pauci & studiosi virtutem. de hisce videto decimum caput octaui huius operis ethicorum.

3

¶ Quarta conclusio. lustum subit quandam comparationem rationum. Rationum comparatio est proportionalitas siue proportionum similitudo. Et proportio est duarum rerum vnius ad alteram in aliquo in quo conueniunt certa habitu tudo. Proportionalitatem subire non solum est monadici numeri. Numerus formalis est abstractus ab omni materia secundum rationem suam. Ex vnitatibus constat absolute nulli materiae applicatis. Dicitur cumu lus vel aceruus vnitatum. Non pono numerum formalem more realizantium. Hoc enim pacto loquitur arithmeticus de numero vt numerus est, materiam negligendo. Numerus materialis in rebus numeratis inuenitur, in praemiis & caeteris id genus. Quid de numeris sentiamus in primum physicorum olim scripsimus. Simi litudo rationum non est solum monadici numeri, sed etiam in rebus numeratis istis bobus ac caballis. Quia iustum in proportionabilitate consistit probatur. Nam proportionabilitas est duarum proportionum aequalitas, secundum Euclidem quinto geometriae. Et, vt paulo ante me minimus, in. a. minimis est. In disiuncta siue discreta proportionalitate liquidum est: quia illic nullus idem terminus bis sumitur. Sed etiam in coniuncta proportionabilitate siue continua quae vno termino bis vtitur. Exemplum primi, vt quemadmodum se habent. &S. ad. & sic se habent sex in ordine ad tria. Exemplum secundi, vt quemadmodum se habent. ac. ad. &. ita se habent. &. ad. x. propterea iustum in. x. minimis consistit.

4

¶ Quinta conclusio. lustitia distributiua in proportionalitate disiuncta consistit. Tametsi in altero arithmetices libello olim a nobis edito omnia quae pro hac litera sufficiunt ostendimus: tamen vt nihil tenebrosi maneat pauca ex speculatiua, arithme tica dicenda veniunt. Medietas geometrica est medietas cuius termini differentia neglecta aequas seruant proportiones. differentia est excessus, vt. xx.. S. Vbique hic proportio dupla seruatur. Sed iniquus est excessus cum. &. S. in. &. transcendant, & duo vnitatem in sola vnitate superant. quae proportiones sunt quae sunt eiusdem denominationis. Omnes duplae sunt aequales inter se: sic triplae atque sesquialterae inter se. Huius medietatis aliquae sunt proprietates proposito deseruientes: quarum vna est. Permutato ordine rite proceditur, si fuerit primus ad secundum sicut tertius ad quartum: erit permutatim sicut primus ad tertium, ita secundus ad quartum. Patet exemplo. Sicut se habent. io. ad. 5ita se habent. &. ad. a. ldeo permutatim. sicut se habent. io. ad. Sita se habent. s. ad.. In primis erat proportio dupla, in posteriore ac illatione est proportio sesquiquarta. Demonstrationem istius ex. s. secundi lordani accipito pro negocio nostro sat est ad oculum paradigmate istud explanare quo argumentandi modo Aristoteles in calce secundi peri hermenias,, topicorum, & impraesentiarum vtitur.

5

¶ Alia proprietas huic proportionalitati geometricae conueniens est. Et tursus sicut primus ad secundum, & tertius ad quartum: ita se habet primus cum tertio simul ad secundum cum quarto simul. Cum hoc propter rudiores literam enucleabimus. lustum ergo rationum quandam comparationem subit, hoc est dictu iustum est proportionale: comparationem rationum subire, non est absoluti numeri a rebus numerabilibus abstracti, sed cuiusiibet rei numerabilis est proprium. Etiam comparatio rationum hoc est proportionalitas, aequalitas est rationum, hoc est proportionum: in. 5 minimis est ad minimum: quia in duobus praemiis, aut suppliciis: & in duabus personis quando est collatio inter multos vt communius fit. IPotest enim rex strennuo militi citra alterius collationem salarium eo dignum praebere. Et est hoc ex illatis perspicuum cum res distinctae sicut ipsae personae, omnia sunt lucida: quousque dicit vt a sese habet ad b &c. elementorum vice praestabilius est notiora exempla capere: sit Achilles meriti ac dignitatis vt.. Aiax Thelamonius vt. e, sint duae res ab Agamemnone illis partiendae, vt pote vnus caballus a, vt. &. alter b. vt. &. talentorum, tunc sic. Sicut se habet Achilles vt. n. ad Aiacem qui est vt. Sita se habet a caballus ad bcaballum: proinde permutato ordine sicut se habet Achilles ad. S ita Aiax ad. S. Est propor tio sesquialtera: iterum Achillem cum suo praemio, iunge viginti. Habes aiacem vt. Scum suo praemio ca ballo vt. &, necto, sunt, ro. iterum totius ad totum est proportio dupla subduplaque, tunc fit ipsum iustum: & totum negocium iustitiae distributiuae perficitur. Breui nihil aliud vult dicere nisi quae est proportio multi plex super particularis suppartiens aut mixta inter aliquos, homines eadem inter praemia seruetur: & illud est me dium eius scilicet iniqui quod comparationem non subit, quia est extremum: sin aliter fiat distributio, pu ta achilli dentur. a. & Aiaci. iniqua est distributio. Alia conclusio in operibus accidit iniustum: porro iniu riam faciens in bonis habet plus aequo: atque ille qui iniuriam patitur minus habet quam par sit. Et contra in malis, qui iniuriam facit alium pulsando vel fortunas surripiendo minus habet mali (de malo culpae non loquitur: quia id malum in foro dei abdito punitur. Dubio procul alium laedens prius animo ringitur, ira aut odio torquetur, atque post illatam iniuriam resipiscit, stimulans conscientia eum remordet: vt de perpe ram perpetrato doleat. Qui scelus commissum non auersatur christianismum minime redolet.

6

¶ Ambi gitur an personarum acceptio distributiuae iustitiae aduersetur. Responsio. Acceptio personarum est vnam alteri indebite preponere. Et capitur indebite contrarie. Hoc supposito affirmatiue respondetur. Deuteronomii primo. Non acceptetis cuiusquam personam: et lacobi. x. Nolite in personarum acceptione habere fidem. Contra deus praeacceptat personam personae: & non peccat: igitur, consequentia tenet cum minore. Probatur autem maior per illud quod scribitur. Matthei. aa. duo etunt in lecto: vnus assumetur et alter relinquetur. Secundo praeponere minus idoneum magis idoneo ad curam animarum est acceptio personarum, cum non insit causa debita quare magis idoneus posthabeatur. Tertio, maximus pontifex potius cum princ ipibus in gradibus prohibitis dispensat, quam cum inopibus: ergo est acceptator personarum: & non videtur in hoc peccare. Ad primum dicitur quod Deus nihil indebite facit, capiendo indebite contrarie ad debite. Dominus deus nulli est obnoxius. Insuper huic beneficium praedestinationis dando et non illi, alteri non facit iniuriam & non gratis reprobat. Doctor gentium ad Ephesios sexto scribit personarum acce ptio non est apud deum. Ad secundum, concedo collatorem sacerdotii eo in casu delinquere, cum personam acceptet & negligat procurare optimos ministros in vinea domini. Nullus non argueret illum qui in mari aestuanti inter Scillam et Charibdim caperet nauclerum minus idoneum, vbi potest habere magis idoneum. Non tamen semper sanctior est magis idoneus neque doctior: sed doctrina semper exigitur: quando ipsa prudentiae copulatur, hominem ornant. Contaminatus est imprudens sexto ethicorum. Illustribus quan do sunt bonae literaturae. & morum probatorum sacerdotia sunt conferenda vt possessiones ecclesiae manuteneant, sed spiritualis profectus est magis ponderandus. Sane plerique praelati exorbitant fructus ecclesiae augendo, quia in subditorum onus sepenumero sub pietatis praetextu id factitant. Ad.. dicitur, quod summus pontifex id sine penccato facit: quia pro pace in republica habenda facit, quae melius & vniuersalius per principes quam per infericres procuratur: ergo id non facit indebite.

7

¶ Quarto obiicitur: opulentos ratione opum honoramus sine labe: alioqui plurimos lapsibus innodabis: & si id non liceat, nec regem malum honorabimus, & illos ratione maiestatis & timoris honorare, et non ratione virtutis est accipere personas igitur. Respon detur quod honoramus regem atque alios superiores ratione virtutis quam habent, vel ratione praelationis in qua sunt dei vicarii et ministri. Patrem & matrem licet iniustos honoramus: quia ita lege cautum est Exodi. io. honora patrem tuum et matrem tuam: sunt enim nostri origo & nobis benefactiui: rationeque bene ficiorum illos veneramur Graues annis iubemur reuereri, leuitici vnde vigesimo. Coram cano capite consurge, & honora personam senis: Licet enim aliquibus vitiis madeant, nonnullis tamen virtutum flosculis sunt praediti: gratia quorum illos salutamus atque, senes plerumque sunt considerati. Non itaque diuitiarum grat ae locupletem honoramus. Glossa iacobi. a. id asserit esse peccatum: sed aliqua alia ratione quia magistratum cerit & plerisque benefacit: nostram item modestiam sine supercilio ostendemus, nec illi bilem concitabimus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 3