Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 2

1

"Qvaerimus autem" &c. Hic philosophus de iustitia particulari determinat, primoque ostendit praeter iustitiam legalem ponendam esse iustitiam particularem. Prima conclusio huius capitis. De iustitia quae pars est virtutis, si⁋Omiliter & de iniustitia quae est pars vitii indagandum est, siquidem talem esse iustitiam iniustitiamque hoc indicat si gnum quod qui caeteris vitiis operatur iniuriam quidem facit, sed non plus hoc est non magis auide quam dignum est accipit: hoc est peccans secundum alias malitias facit iniuste secundum iniustitiam contra legem quia facit quod lex prohibet: & tamen non facit auare, quia non capit alienum inuito domino. Exemplificat. Per caetera vitia ea intelligas de quibus superius mentio in fine tertii & quarti habita est, ceu qui clypeum ob formidinem abiicit: qui conuicia ob ira cundiam dicit, aut qui ob auaritiam per pecuniam auxilium non praestat: non plus quam dignum sit capit. Verum saepius cum aliquis auare capit nullo aliorum vitiorum operatur neque vniuersis simul. Dicit saepe plus capit: infrequens enim captio pluris eum iniustum apud alios non patefacit: sed aliqua malitia operatur. Sane hunc vituperamus, haec autem iniustitia est. Est igitur alia quaedam iniustitia quae totius legalis iustitiae pars quaedam est. Etiam & aliquod iniustum quod totius iniusti(quod quidem praeter legemn est) pars quaedam existit. Etiam ediuerso aliquis potest peccare tollendo alienum per auaritiam, & tamen non peccat secundum aliquam aliarum malitiarum, neque omnes simul: & tamen peccat secundum aliquam malitiam: quoniam vituperatur tanquam iniustus. Et sic habetur conclusio, quod est quaedam alia iustitia quae est sicut pars totius virtutis, & est virtus specialis. Similiter est quoddam iniustum quod est pars iniusti legalis quod est omne iniustum. Nunc enucleat iustitiam esse particularem quae est pars iustitiae legitimae: & hoc per iniustitiam tanquam notiorem probat sic. Habitus ex habitibus contrariis cognoscuntur vt superiore capite meminimus: tametsi in logicalibus technis negationem per affirmationem vulgo deprehendimus, in morali tamen philosophia extrema sunt medio certiora: latius enim extenduntur. Assumptum itaque enucleatur sic. Si est aliqua iniustitia vt pars totius iniustitiae, erit aliqua iustitia quae erit pars totius iustitiae legalis: at est aliqua iniustitia particularis, proinde est iustitia particularis. Iniustitiam particularem monstrat per illud quod quispiam plus appetit vt nuperrime enucleauimus. Secundo idem probat sumendo eundem actum cum diuerso scopo, & vt lectorem non remorarer breui sic in valore rationatur. Illae malitiae sunt distinctae quae ordinantur ad distinctos fines: at auaritia quae est particularis iniustitia, ordinatur ad alium finem quam iniustitia illegalis: igitur sunt malitiae distinctae. Maior est nota. Habitus enim distinguuntur & ex parte obiectorum & finium intrinsecorum, quia illi sunt obiecta partialia & etiam finium extrin secorum. Minorem ponit in litera inquiens. Praeterea si quispiam lucrandi causa cum vetula caperata fronte adulte rium patrat, vt pecunias accipiat, quidam contra bona sua erogans formosae, damnum ob concupiscentiam patitur: hic quidem intemperans magis videtur esse quam plus appetens, ille autem iniustus quidem sed non intemperans. Prior ille auarus ob lucrum facit iniustitiam: alter libidinosus est quia finem venereum voluptatem intendit. Tertia ra tio est. Quicumque facit contra aliquam virtutem specialem facit contra iustitiam legalem, quae praecipit operationes omnium virtutum moralium, vt in capite priore est dictum: at non quicumque facit contra aliquam virtutem moralem facit iniustitiam particularem: ergo praeter malitiam illegalem est alia malitia particularis, quae est iniustitia particularis, sci licet auaritia. Litera tertiae rationis est. Omnis alia iniuria in aliquod particulare vitium refertur: vt moechia in intemp erantiam. socii in bello desertio ad timiditatem: si quis quempiam pulsauit ad iram redigatur. At si plus habeat ad nullum aliud peculiare vitium relatio fit quam ad iniustitiam: quare perspicuum est quod praeter iniustitiam quae est tota malitia, est aliqua iniustitia particularis: & per consequens praeter iustitiam legitimam est aliqua iustitia par ticularis: tenet consequentia: quia quot modis dicitur vnum oppositorum tot modis dicitur reliquu: ex primo capite huius libri.

2

¶ Dubitatur an moechans ob emolumentum sit & moechus & auarus. Respondetur affirmati ue. Nam dilectio Socratis propter deum, actus vnus est vsus proximi & fruitio dei, ergo actus latus in vnam mate riam obiectiuam & in alium finem signanter cadentem in ratione obiecti denominationem, vtriusque sortiet. Et idem est si finis non sit actualiter volitus. Fortasse insultas. Aristoteles ait si quis lucri causa moechetur ille est in iustus & non intemperans, proinde ab vltimato fine actus solam denominationem suscipit. Secundo opposito datovnus actus simplex erit duorum vitiorum & eius oppositum duarum virtutum aeque primo, quod est rationi dissentaneum. Dico te Aristotelicam literam truncare: relinquis enim aduerbium potius: antea enim dixit. hic quidem intemperans potius quam pluris auidus: repete etiam potius ad alterum quod sequitur. Ad secundum, illatum concedo: nec ipsum quoquo pacto est rationi dissentancum. Aliubi contra Martinum magistrum ostendimus. Et vno verbo patet. Pone plu res fines eiusdem actus, vt casta mulier vult suam castitatem communiugalem seruare propter temperantiae iustitiam, non obstante conditione mortis: quia recta ratio dictat. Hic actus quatuor virtutes cardineas pro fine nanciscitur. Alia con clusio. Tota iniustitia & ea quae pars est inter se differunt, & itidem de iustitia. Hic ponit convenientiam & differentiam quae est inter iustitiam totam legalem siue legitimam & particularem. In primis conveniunt quia vniuocantur in genere, dicuntur enim ambae iustitiae. Insuper in quadam ratione communi generis conveniunt: sunt enim ambae ad alium. Cape habitum hisce duabus iustitiis communem ( & diuidatur in legitimam ac particularem, tamen ex par te materiae differunt: quia iustitia particularis est circa determinatam materiam moralem, vt circa honorem, pecuniam, salutem, & circa haec vniuersa si quo vno nomine haec complecti possemus: & circa voluptatem lucri causa prouenientem, illa vero quae tota est est circa omnia, in quibus studiosus versatur. Et consimiliter dicendum est plures esse iustitias: vnam totam & legitimam & alteram partem: & hoc ex dictis est perspicuum. Sed qualis ea sit deinceps dicendum est. Postea subdit epilogum, determinatum est quoddam iniustum esse totum & contra leges, & quoddam speciale dictum iniquum. Similiter & quoddam iustum esse legitimum: & quoddam quod appellatur aequum: & iniustitia de qua supra dictum est ea quae est tota illegitima praeter legem appellatur a qua iniustum praeter legem emanat. Tertia conclusio. Non est prorsus indem iniquum & iniustum praeter legem: siue iniustum inaequale & iniustum illegale non sunt penitus idem. Nec iniustitia inaequalis & iniustitia illegalis. Priorem partem probat: quia sicut se habent plus & inaequale, ita inaequale & illegale: sed plus & inaequale non sunt idem, sed se habent vt pars & totum: quia omne plus est inaequale, & non contra vniuersaliter: aequum enim est cum neque plus neque minus quam par sit tribuitur. Iniquum ergo erit non solum plus sed etiam minus. Plus igitur est pars iniqui. minus de malo est iniquum, & non plus. Similiter iniustitia inaequalis & iniustitia illegalis non sunt simpliciter idem: sed se habent sicut totum & pars: quia iniustitia inaequalis est pars iniustitiae illegalis: sicut iustitia particularis est pars iustitiae illegalis, quia omne inaequale in hominum commutatione est etiam illegale, & contra sanctiones legum: sed non contra. Temulentia est quid illegale, quia legi contrarium: & tamen non est inaequale in homi num commutatione: perinde iniustum & iniustitia vtroque modo sumpta non sunt eadem sed altera: quia se habent sicut totum & pars. Quia iniustum inaequale & iniustitia inaequalis sunt partes, & iniustum illegile & iniustitia illegalis sunt quasi tota, vt in fine capitis praecedentis diximus. Capio traductionem argyropili quam aliqui intricatam censent sed animaduertenti est perspicua. At cum iniquum & iniustum quod contra leges est non idem sint supple convertibiliter: sed alterum se habet vt pars, alterum vt totum. Nam iniquum omne iniustum est, quod contra leges est quae illud vetant, si enim est iniquum vetatur a lege, iniustum autem quod est contra leges non omne iniquum vt temulentia, iniquum est iniustitia particularis solum, plus omne est iniquum. habere plus quam par sit est iniquum, sed non omne iniquum est plus habens. Minus in malis habens qui ratio dictat iniquum habet, & no habet plus: iniustum etiam & iniustitia non eadem sunt sed diuersa ab illis scilicet a pluri & iniquo. Haec sunt vt partes, illa vt tota. Summatim omne plus est iniquum, at omne iniquum iniustum illegale. Superuacaneum reor vltra dicta aliquid exponere, imo vt clarius fiam saepius praeter meum modum in legedo sum verbosus exarando. Verum hic insultas. In praecedenti capite ante illius medium dicebat: est autem iniquus, hoc continet & est commune. Paucis verbis interiectis subdidit: Iniquitas omnem iniustitiam continet, illic iniquum ad omnem iniustitiam diffundit & non ab re, omne enim quod non est aequum iniquum est: propterea dicunt Leonardum cum Argyropilo insulse Aristotelem in hoc transtulisse, vetustam translationem imitantes Nos vero Ioannem Argyropilum quem interpretandum suscepimus exponimus: nec vlla est magni momenti difficultas, tametsi pro Aristotelica sententia laborem, ac eius intentionem depromerem enitar, non tamen sic exacte vt in euangelio: humana diuinis longissimo interstitio a tergo postponuntur.

3

¶ Ponit aliam conclusionem quae est. lustitia & iniustitia vniuersalis relinquatur de particulari fiat sermo. Sic dicit illic. Igitur. iustitiaque secundum vniuersam virtutem ordinata est & quae vsus totius ad alium existit omittatur. ltidem & ipsa iniustitia quae totius vitii vsus & iustum & iiustum quantum ad has attinet ex superioribus deprehenduntur. Et enim pleraque legitimorum ea fere sunt quae a tota virtute emanant. Nam lex praecipit viuere secundum omnem virtutem: & vnumquodque vitium prohibet. Effectiua siue factiua vniuersae virtutis sunt illa omnia iura quae ad publicam pertinent disciplinam. Sed vtrum priuata singulorum disciplina qua vir bonus absolute dicitur, hoc est in ordine ad se vt sit bonus vir ciuilis, sit pars, ad aliam attinet facultatem scilicet tertium politicorum. Nam non idem fortasse est esse bonum virum & ciuem bonum esse. Plerique enim soli vbi in domo dominantur bene viuunt qui cum aequalibus & coaetaneis viuere nequeunt.

4

⁋ Dubitatur quo modo id intelligitur, praecepta a legesunt a tota virtute. Respondetur hoc potest intelligi in ratione causae effectiuae & principii mouentis secundum quod virtus legislatorem inclinat ad praecipienda studiosa opera. Et si sit circa fortunas adhuc virtus illas distribuit & eis vtitur si in bono sintysu. Alio modo in ratione finis, secundum quod legislator intendit ciues suos facere bonos per opera virtutum. Alia conclusio. Quaedam est particularis iustitia quae est communium partitiua, quam distributiuam dicunt, & quaedam rerum commutatiua. Simi liter quoddam est particulare iustum & in distributione consistit: quoddam vero in commutatione. In distributione vt honoris & pecuniarum vel aliorum quae talia sunt & diuidi possunt inter eos qui in ciuili societate versantur. In his enim fieri potest vt aequum habeant vel iniquum. In commutatione vero similiter vt in hominum commerciis rite peragendis. Verumtamem commercia biphariam diuiduntur. Nam quaedam sponte fiunt quorum principium sponte procedit in vtraque parte: quaedam vero inuoluntaria, & quae fiunt ab inuitis ex vna saltem parte. Sponte facta sunt haec: emptio, venditio, mutuatio, vadimonium, quod est sponsio comparendi in iudicio ad diem praestitutum, locatio, depositio, mercede conductio. Inuoluntaria & quae inuitis fiunt, sunt quae clandestina & violenta sunt. Clandestina vt furtum, moechia, veneficium, lenocinium seruorum seditio, mors dolosa, falsum testimonium. Exempla de violentis sunt verbera, vincula, mors, rapinae, membrorum delaniatio: conuicium, contumelia & similia. Fide iussor est qui alienam obligationem in se recipit iussu alterius fidem suam ponens. Locationi mercede conductio respondet: illic traditur vsus rei retento dominio. Pro pecunia in emptione & venditione dominium transfertur. Mutuatio est rerum quae numero pondere & mensura mensurantur., vt fit in pecunia, tritico, vino: & in illo con tractu gratis dominium transfertur, si aliquid gratia mutui capitur est vsura, sic accommodatio gratis dat rei vsum. depositum est alicuius fidei creditum. Veneficium actus venenandi a venefico intentus. Lenocinium ipse actus lenocinandi, lenocinium facere est foedo corporis alieni vt ancillae vsu quaestum facere.

5

¶ Dubitatur quo modo adulterium est species iniustitiae: cum sit species actus venerei & intemperantiae. Respondetur Moechia biphariam con sideratur, vno modo vt est inordinata copula circa tactum cum coniugata, & sic ad intemperantiam spectat. Alio modo pro quanto iniuria fit viro mulieris occulte rem habendo cum eius vxore, & si ipse adhuc consentiat non refert. Laeditur enim respublica malo exemplo. & lex naturae quibus iniuria fit.

6

¶ Secundo dubitatur an sit aliqua iustitia particularis. Ad negatiuam partem breui argumentabor, lustitia legitima siue legalis ordinat hominem sufficienter in ordine ad alteram, ergo particularis iustitia est inanis. Respondetur. lustitia legalis sufficien ter ordinat hominem circa suam propriam materiam scilicet bonum commune: sed oportet esse vnam iustitiam quae ordinat hominem in ordine ad personam singularem hanc vel illam: sicut oportet habere temperantiam, fortitudinem & similia. Ter tio dubitatur: an iustitia distributiua & commutatiua specie differunt, & vnde illa distinctio prouenit. Respontur quod aliqui delire existimant omnem iustitiam esse eiusdem speciei specialissimae, cum alia hae duae iustitiae specie differant, quinimmo multae distributiuae inter se differunt: & multae commutatiuae eodem modo inter se discrepant. Ex distinctione obiectorum totalium & diuerso modo tendendi ea distinctio sumitur. sed licet distributiuae va rie inter se specie differant quia conueniunt in vno modo seruandae iustitiae, qua de re quatenus ad distributiuam attinet, stat dare duos actus plus entitatiue convenire inter se quorum alter est temperantia alter iustitia, quam duos actus iustitiae: sed quia non conuenienter in hoc quod est ad alterum, ad iustitiam, non pertinent. Exempli causa: volo dare tibi hunc bouem: ad liberalitatem & temperantiam attinet, si gratis eum tibi dem & vt eo temperanter vescaris. Et volo dare tibi hunc bouem, demonstrando tuum quem restituere sim obnoxius, iste est actus iustitiae. Quia quilibet in philosophia naturali & logica eruditus haec nouit non est opus explicatione prolixiore. Alii sese non intelligentes, cisternas obliquas fingunt. Dum hic de iustitia particulari loquimur, an ipsa sit potissima inter omnes cardinales: de legali non vertitur in dubium. Affirmatiue respondemus: & sufficiant probationes capite praecedenti allatae ex Agiselao & reliquis. Obiicitur tamen sic primo. Misericordia est ipsa iustitia nobilior. Tullius enim vt Aug, nono de ciuitate recitat inter omnes Caesaris virtutes misericordiam laudat. Et primae ad Timo. quinto. Pietas ad omnia vtilis est. Vbi glossa Ambrosii. Omnis summa disciplinae christianae in mi sericordia & pietate est. Secundo sic. Quod necessitatis est non est meritorum: actus enim virtutum sunt meritorii in habente gratiam. at iustitia est necessitatis: ferre enim iustam sententiam, & reddere alienum necessitatis sunt, ergo iustitia non est meritoria, proinde nec virtus optima. Ad priorem rationem dicimus quod non poterat Tullius bene laudare Caesarem in iustitia cum politiam aristocraticam multitudini conuenientem sibi vsurpasset. Nec sequitur, clementia fuit summa aut pulcherrima in Caesare virtus: ergo est simpliciter & in omnibus summa virtus. Clementia tamen saepe est eximia virtus: & de supremis deo in fon te conueniens: qui omnium indigentias congruentissime supplet. Propterea misericordia illi tanquam decus proprium est applicanda. In precatione enim canimus: deus cui proprium est misereri &c. In creatura ver charitas illi supereminet: scribente doctore gentium ad Colo. iii. induite vos sicut dilecti dei viscera miseri cordiae: & paulo post. Super omnia charitatem habete. Item misericordia est ad alium nonnunquam de praecepto: & sic est iustitiae actus.

7

¶ Ad secundum dicitur quod tametsi iustitiam ministrare sit necessarium necessitate praecepti. est timen spontaneum ex libertate arbitrii & hoc non tollit meritum. gloriam tamen supererogationis subducit dicente diuiniloquo paulo. i. Corinth. ix. Si euangelizauero non est mihi gloria: necessitas enim mihi incumbit. Caue autem lector ne circunueniaris a putantibus opus praeceptionis non esse meritorium.

8

¶ Ambigitur a quibusdam primo pro qua culpa depositarius ad restitutionem est obno xius si depositum pereat. Scito quod depositum est aliquid custodiendum alicuius fidei traditum. nostra non nisi apud putatos bonos deponimus. Quo praelibato dico depositarium regulariter non teneri nisi ad dolum vel ad latam culpam. depositio enim est deponentis gratia & non depositarii: si depositarius pro custodia rei mercedem acceperit: vel si inter se conuenerint de leui atque leuissima culpa, contractus ei est obseruandus. Siquidem contractus ex conuentione non iniqua robur vsurpant. dixi non iniqua: conuentio enim vt depositarius de dolo malo non obligaretur esset, iniqua & lapsuum spelunca prorsusque rescindenda. Caeterum non potest depositarius vti deposito nisi consensum depositoris expressum aut praesumptum verosimiliter habeat: si tamen deponens nullo modo consensisset, me verosimiliter ita praesumente nihil interest: hoc mihi satis est ne a giro medii exorbitem. Si enim depositum sit pecunia, possum impune illa vti nec lucrum aut eius partem illi refundam: sat enim est depositum illi integrum restituere, si vero mihi pecuniam clausam in sacculo custodiendam tradat, indicium est quod cupit illam pecuniam non distrahi. Nihilo tamen mi nus in ea distractione parum aut nihil pecco: mihi enim in vsu pecuniae prosum, nec illi obsum dummodo sum semper paratus depositum ipsi petenti restituere. Haec est lex depositi vt depositarius deponenti semper restituat etiam si deposuisset vt certo tempore restitueret. Hoc enim est lege cautum L.i, si deposuero ci i. titulo minus materiam strictim agitamus. Interdum depositarius depositum minime depositori reddet: hoc quod ipse rationabiliter velle est obstrictus: vtpote si deponens est fictus amens per id temporis mucronem depositum minime illi exigenti restituam. Nam verisimile est quod seipsum aut alium quempiam mucrone transfoderet: etiam si iureiurando affirmauerim me semper mucronem illum eo petente restituturum. xxii. qui. ii. cap. ne quis. Illum casum ius naturae excipit. Secundo quando verus dominus cum fure deponente in repetitione conueniunt, tunc dominus rei furi anteponitur.

9

¶ Secundo dubitatur quid est accommo datum & quae eius natura. dicitur quod vsus rei gratuito in accommodatione praestatur, retento dominio penes accommodantem. Suboritur auctarium: si commodo accipiens pro vsu rei nonnihil tradat, desinit esse accommodatio, tuncque est locatio. Accommodatum accommodantis esse non desinit quare accommodatum in manu accommodantis perit, patet: quia ipse est dominus rei: & hoc nisi commodo accipiens in culpa extite rit. Nec potest commodo dans accommodatum ante vsum rei expletum reuocare: nam interim commodo accipiens dispendium incurreret nisi commodans in similem iacturam etiam simul incideret. In mea enim re meae indemnitati potius consulam quam tuae, licet enim grauamem interea patiaris, mea non interest. Nec propterea me iuuito potes alioqui rem meam accommodato capere. Si gradarium tuum mihi accommodaueris diuum Fiacrium visen di gratia, tum deldolo, lata culpa, leui atque leuissima tenebor: nam ad vsum meum gradarium suscepi, de for tuito tamen casu minime obligabor: & similiter si illum per nuneium remitto, nisi in illo paciscar, vel in mora restituendi fuerim, siue equus sit precio aestimatus siue non, aestimatio enim vltra naturam contractus obstringit neminem. verum id operatur si sonipes mea culpa perdatur deterioretur ve, quid refundere astringar.

10

¶ Hic incidenter haesitas. Limitaneus habet caballum accommodato: hostilis insultus de omnibus rapiendis occurit: an commodatarius potest suas opes potius quam caballum seruare. Responsio si accommodatio gratia accommodantis fiat, accommodatarius res suas etiam viliores praereciosioribus accommodantis in seruando praeferat: secus est si accommodatum sit gratia sui factum: seipsum paritate alteri praeponet: sin res accommodata sit preciosa, accommodatarii vilis tunc non omnia sunt paria. Dubitatur etiam de furto, an omne tale sit mortale. Respon detur quod furtum est contractio rei alienae clanculum inuito dimino. Suboritur auctirium. Qui. inuentum non restituit furtum committit: patet per diffinitionem furti. Affirmatiue ad quaesitum respondetur. Nam in praeceptis decalogi prohibetur: nisi tamen ob paruitatem ablati, ac in deliberationem id proueniat. Exemplum primi vt pomum aut cerasum pendens extra hortum furari. Ablatum enim non est notabilis bonitatis. Etiam datur actus indelibe ratus circa materiam letalem. Ob talem indeliberationem stat dare furtum quod sit veniale peccatum. Deliberatio formalis est iudicium intellectus interdum completum de omnibus circumstantiis quandoque incompletum. Deliberatio interpretatiua est quando habetur tempus suffciens ad deliberandum, & mora praetermittitur.

11

¶ Aliquot iaculis conclusionem pulsabimus. Diximus quod ablatio pomi aut cerasi non est laetalis: ponatur quod successiue auferantur omnia cerasa ab horto per volitiones distinctas singulis cerasis respondentes: si prima volitio non est letifera, pari iure nec secunda, tertia ac quarta & sit in abyssum. Respondetur quod octaua aut nona volitio virtute praecedentum est mortalis, iam enim alienum contractans non Ignorat se habere alienum notabilis bonitatis Si successiue siue plures cerasa singula adimant nullo aliquid sciente de alio, nullus letaliter delinquit: sin id sciant, vnusquisque letifero crimine innodatur. Vnde fit vt si idem habeat. viii. distinctas volitiones quibus velit subducere haec. viii. cerasa, quaelibet illarum volitionum ob praesentiam & similitudinem alterius sit mortalis. Dissentaneum est affirmare illic mortale ex venialibus vel non peccatis componi: attamen tota congeries non est multo deterior quam vnus actus quo vult omnia haec cerasa surripere. Haesitas super veritate istius? Aliquis iniuriam facit & non est iniustus, fieri enim potest vt quispiam coeat cum muliere sciens cum qua coit, sed non ob electionis I principium sed ob affectum iniuriam agit, sed iniustus non est, & quae sequuntur. In exordio capitis Aristoteles solum disputat, dubitationem excitat interrogans qui fieri queat vt quispiam iniuriam faciat & non sit iniustus. Quonam pacto illa iniuria oritur ex qua homo iniustus euadit: secundum multas iniustitiae species paradigmata ponit vt fuit adulter & latro. postea rogando hanc dubitationem rite motam innuit: quasi diceret non parum interest quempiam iniuriam ex habitu patrasse an ex affectu & perturbatione. Inter soluendum indicat, qui facit iniuriam sine electione & deliberatione praeuia non est dicendus iniustus. Caeterum bifariam quispiam aliquid facit. Vno modo eligens atque id volens: & hoc est illud per se intendere. obiectum per se actum specificat vt electione occidens, furans, moechans ve talis di ci debet homicida, fur, moechus. Obiectum per accidens operantem haud denominat, quando illud praeter illius intentionem euenit. dirigo spiculum in campo inter diuum Marcellum ac Gentiliacum iuuenculus ouium custos in rubo mihi incognito latet: cadens sagitta illum perimit: ea hypothesi stante homicida non appellabor: potest enim esse ignoratio ita inuincibilis, vt nullo modo peccem si scrutinium sufficiens inter sagittandum fecerim. Ille tamen est occisus quem occidi: at non est peccatum homicidii. Et si lacob Liam loco Rachelis lecto suo impositam prima nocte cognouisset, ignorantia inuincibilis contingere poterat. Sed an debeat dici castitas matrimonialis: an scortatio, an vero adulterium, est de nomine contendere. Soleo illam copulam matrimonialem appellare. Sic si inuenio alienum meis mixtum quod meum reor, non sum propterea fur, licet alienum cepero. Rursus potest esse ignorantia vincibilis non in toto excusatiua & tunc in omnium istorum operatione exorbito: & adhuc cum ex electione haec non facio non sum dicendus fur latro aut homicida, tametsi peccato homicidii peccem. Obiectum per accidens hoc est non intentum vix quempiam minus imputabiliter denominat. Subito ira commotus sine maliuolentia praeuia sane delirat atque peccat, & tamen quia sine electione ac deliberatione id patrat, in truculentorum homicidarum numero est collocandus, verum totius difficultatis cardinem Aristoteles octauo capite locupletissime diluit. in eo plenam dilutionem cum his paucis expecta.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 2