Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 3

1

"EST etiam dubitatio" &c. Hoc caput quinque particulas secundum quinque dubitationes seu quaestiones Fin litera motas continet. Prima quaestio est. Vtrum dissoluendae sint amicitiae an non, ad eos qui ami ci non permanent. Responsio ad amicos ob commodum aut delectationem, cum amplius nihil vtilitatis aut voluptatis habent, amicitias dissolui haud absurdum esse videtur: nam illarum rerum gratia erant amici: modo deficiente causa deficit effectus, qui ab illa causa dependet. Illis ergo deficientibus rationi consonum est eos inter se non amare. Et si quis ob vtilitatem aut voluptatem amat qui simulat ob mores amare, quaerelae incusationesque fiunt. Nam vt superius meminimus, plurimae inter amicos incusationes fiunt, dum non similiter putant & sunt amici. Simulare autem & dissimulare sic differunt. Nam simulare est fingere aut osten dere vnum exterius, & oppositum mente intendere. Et assimulo valde simulo. dissimulare est prudenter tegere ne verum cognoscatur. Simulamus enim falsa, & est peccatum, dissimulamus autem vera interdum sine culpa: ergo simulo & dissimulo contrariam habent significationem. Hinc aduerbia simulanter & dissimulanter. ltaque cum quempiam sua opinio fefellerit, ipseque putauerit se ob mores suos amari nihil tale agens vnde amari dignus sit: accusare seipsum debet iste, atque de seipso queri. Cum vero amari dignus, alterius simulatione deceptus fuerit, tum eum qui decepit iustum est accusare: & tanto magis quam eos qui nummos adulterinos conficiunt & cudunt: quanto maleficium vtputa ipsa deceptio circa praestabilius est, quia circa virtutem. Sequitur secunda quaestio. Vtrum quis probus in amicitiam acceptus, sed tempore lapsus prauus efficitur, & talis esse deprehenditur, adhuc amandus sit. Respondetur quod vt tales impossibile est. Siquidem non omne quoduis est amabile sed bonum tantum nec dignum est quempiam habere prauum amicum: amicitia enim est inter similes ex octauo huius: modo non est similitudo inter probum & impro bum. Sequitur tertia quaestio. Est ne igitur statim amicitia cum amicus prauus sit dissoluenda? Respondetur negatiue, nisi talis sit incurabilis sane iis qui emendari possunt, magis in moribus quam in pecuniis auxilium ferendum est: quanto praestabiliores sunt mores pecunia: quantoque magis amicitiae magis accommodi. Veruntamen nihil absurdi facere videretur qui amicitiam solueret. Sed vt dicit Cicero, dissuendo potius pau latim quam simul abrumpendo filum amicitiae. Et certe vir bonus aut non huic, aut non tali amicus erat. Non tali simpliciter sed habito studioso: cum igitur mutatum ad priores mores redigere nequeat, sese ab illo seiunget: nec illi iniuriam facit: cum enim sit iam prauus non est amicitia dignus.

2

⁋ Sequitur quarta quaestio. Si alter in statu suo permaneat, hoc est si amicorum alter semper in virtute eadem permaneat, & non augeatur eius probitas: alterius vero probitas plurimum crescat, an inter eos ami citia maneat. Respondet quod manere non potest nisi secundum proportionem etiam in magna differentia. ld vel maxime exploratum habetur in amicitiis quae ab ineunte aetate contrahuntur. Nam si alter mente permaneat puer, sicut aliqui prouectae aetatis factitant, alter in optimum virum euaserit. quonammodo fuerint amici, cum neque eadem ipsis placeant neque eisdem gaudeant & doleant: neque in ipsis sint vnde haec ipsis con tingere possunt, sine quibus impossibile est eos esse amicos: quandoquidem sine his ipsos simul couiuere im possibile sit: vt superius dictum est: & patet exemplariter. Nam castus castitatem & illa quae ad eam conducunt amat: impudicus autem illote de libidine spurca continuo loquitur. Et ita de aliis virtutibus & vitiis, quibus ho mines laborant. Quinta quaestio est. Oportet ne igitur ipsum non secus &c. Hoc est vtrum ille qui optimus euasit vir ad alterum sese habere debeat, perinde acsi nunquam fuerit amicus. Respondet. Minime sed factae con suetudinis memoriam habere oportet, & amicis potius quam extraneis gratificandum esse arbitramur. Ita sane & iis qui fuerunt amici ob amicitiam quae antea fuit nonnihil tribuendum est, tum quia non ob prauitatis exuperationem est dissolutio facta.

3

¶ Circa hoc caput dubitatur, videtur quod solutio secundae dubitationis cum solutione tertiae pugnet. Dictum est enim in solutione secundae quod inter prauum & probum non est amicitia: hocque ipsum in toto octauo dixit: hic autem in solutione tertiae dubitationis ait quod non omnis est statim dissoluen da, sed quando amicus est incorrigibilis: ergo stat amicitia inter bonum & malum. Hoc facile eluitur. Ob vetustam amicitiam a sceleratata via in rectam orbitam reuocandus est: qui si recte monenti obtemperet, amicitia di gnus est. Dubio procul nonnulli fide lapsi sunt, qui insontes virtutum flosculis aequarunt. Hoc in debiliori vasculo duplice paradigmate ad oculum ostendo de Maria Magdalena generosa Christi hospita: & de Maria Agyptiaca venereis illecebris immersa conspurcataque: quae tandem diuino praesidio a sordium coluuie extracta eremi abditissimos recessus petiit: ibique caelesti pabulo diuinitus multos annos est sustentataQuare solutiones Aristotelicae, ex diametro non pugnant.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 3