Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 2

1

"HAbent autem & talia dubitationem" & c. Secundum hoc caput tribus siue quatuor quaestionibus & quatuor conclusionibus partitum est. Quaestionum prima est. Vtrum oporteat omnia patri tribuere & in omnibus ei parere: & vtrum aegrotanti, potius patri parendum est an physico Et vtrum diligenti ducem excercitus, pater diligendus sit an homo rei militaris peritissimus. Illic potest esse secunda quaestio. Sequitur tertia siue secunda aliorum more. Vtrum amico potius an studioso subministrandum sit. Tertia. An benefactori potius referenda sit gratia an amico tribuendum, vbi vtrunque fieri nequit. Omnia haec exacte determinare non est facile. Hic excusat se a determinatione omnium in speciali: & id rationis est, nam multas ha bent differentias nunc in magnitudine & paruitate: nunc in honestate & necessitate hoc est differentias habent in quanto in quali: quantitatiuas quidem in magnitudine & pauitate quia differunt secundum magis & minus. Puta bene factor secundm magis & minus. Et magis amicus & minus amicus. Et studiosus magis & minus studiosus. Et consanguineus magis propinquus & minus propinquus. Pari iure qualitatiuas differentias habent: quia retributionum quaedam magis de bonitate, quaedam vero minus habent. Quia dare viro studioso indigenti magis bonum est & minus necessarium, quam reddere debitum creditori abundanti. Et sequitur in litera responsio ad has quaestiones in speciali, ibi. Verum non omnia. Et est prima conclusio capitis & solutio ad quartam quaestionem qua dicit. Non omnia eidem sunt retribuenda: nam beneficia potius reddenda sunt quam largiendum amico: vt mutuum reddendum potius cui debeas quam dandum sodali. Sed non forte illud est vsquequaque obseruandum vt vtrum redemptum a latronibus eum qui ipsum redemit redimere oporteat quicunque is sit. In his & consimilibus videtur patrem potius quam seipsum etiam redimere oportere. Debitum ergo simpliciter nulla maiore honestate, aut necessitate interueniente, reddendum est: sed aut si hone statis, aut necessitatis excessus intercedat, ab ipso dando declinandum est. Vult ergo philosophus dicere. Licet pluribus magis sit retribuendum, benefactori, & mutuum reddendum quam amico dandum, non tamen semper. Debeo enim potius patrem e carceribus liberare quam eum qui me a carcere aut ergastulo liberauit, quando solum vni opem ferre queo. Similiter potius patrem liberabo quam mutuum reddam benefactori non capto, & mutuum repetenti. Primo citius debeo patrem a carceribus quam meipsum liberare. Vbique quando datio ho nestae & necessariae retributioni praestat magis ad dationem quam ad retributionem declinandum est: & non alias. Sequitur secunda conclusio, quae est. Interdum neque est aequum beneficium retribuere: cum alter quidem in studiosum sciens studiosum esse, contulit beneficium: alter autem illum flagitiosum existimat. Sic effectualiter dicit quodam modo probando quod non oportet rependere vices benefactori, & sic ait. Nonnun quam non est iustum retribuere benefactori beneficium: igitur non semper est maius retribuendum benefactori. Antecedens patet: quia ei quem quis existimat malum in certo casu non est retributio facienda. Fortassis enim flagitiosus ille pecuniam in reipublicae perniciem effundet, vt Catilina aut Sylla. Praeterea nonnumquam nec ei qui mutuauit vicissim mutuandum est. Siquidem flagitiosus mutuat interdum probo viro spe lucri al lectus: a prauo autem studiosus nihil lucri expectat: tali ergo non est iterato dandum mutuo. Vbi homo non potest dare amico & digno non tenetur iterato mutuum dare, vt cum Socrates non contulit Platoni mu tuum gratia Platonis vllo modo sed spe tantum lucri non debet Plato saltem eadem spe illi mutuo dare. Nec refert siue talis sit in rei veritate flagitiosus, vel talis putatus, non enim aequalis est dignitas: nec studi osus videbitur absurde facere, quia mutua rarius non fieret mutuo accepto melior. Sequitur tertia conclusioQuod igitur saepe est dictum. Sermones qui de affectibus, hoc est perturbationibus siue passionibus actibusve fiunt, perinde habent definitionem, hoc est determinationem, vt ea circa quae sunt. Et primam quaestionem soluit dicens. Non omnia sunt tribuenda patri: sed quae vnicuique pro dignitate accommodantur. Probat hoc sic. Non omnia sacra loui dantur, aliqua enim lunoni, Mineruae. Apollini, & aliis dantur. Item non solus pater ad nuptias vocatur, sed etiam alii cognati & consanguineisgenus enim est eis commune) quare & actus, qui cir ca hoc sunt. hoc est praeparationes vt sponsalia quae generis causa sunt, quocirca ad sponsalia etiam maxime cognatos propter idem putant accedere oportere, & ita non omnia sunt soli patri tribuenda. Sequitur quarta conclusio. Videbitur autem opitulari patri oportere: ne ei alimentum desit: cum sit filiis essendi causa: & videtur oportere eum more superum, hoc est proportionabiliter ad superos honorare. Honestiusque est patri quam sibi succurrere. Sequitur quinta conclusio. Non omnem honorem parentibus tribuere oportet neque eundem patri & matri: neque sapienti ac imperatori sed patri paternum, matri maternum, & caeteris quibusque sunt. Omni quoque seniori honos tribuendus est, qui ad aetatem accommodatur, vt assurgendo, locum ve ceden do, secundum illud luuenalis satyra. xiii. Improbitas illo fuit admirabilis aeuo, Credebant hoc grande nephas, & morte piandum, Si iuuenis vetulo non assurrexerat: & quae sequuntur. Fratribus autem & sodalibus praestanda aequa libertas & bonorum communitas. Hoc est bona nostra libere eis prout ratio efflagitat communicabum tur. Semper enim enitendum est tribuere quod vnicuique accommodatur, & comparare quae insunt singulis ratione fami liaritatis & virtutis aut vtilitatis & eorum qui eiusdem gnis sunt, facilis est deprehensio gnis: hoc est eiusdem parentelae. quia illic facile scitur quis est nobis consanguinitate coniunctior: & per consequens caeteris paribus plus illi dandum est. Diffe I rentium autem est difficilius: vt vtrum magis subueniendum est studioso an tali consanguineo. Et licet in talibus iudica re sit difficile, non tamen ob hoc desistendum est, sed vt fieri potest, hoc pacto inter eos est determinandum.

2

⁋ Circa hoc caput nonnullae difficultates emergunt: quarum prima est. Vtrum homo magis debet parere medico quam patri: Et an citius patri quam regi, aut principi militiae. Secundo an citius succurrendum est amico ob bo num virtutis quam amico ob bonum generis. Tertio vtrum quis citius patrem a latronibus liberare habeat an eum qui ipsum in tali necessitate liberauit. Quarto an illud est verum quod philosophus dicit: homo debet potius patrem quam seipsum ab ergastulo liberare. Quinto quando est vnus solus deus, etiam secundum philosophum, vt in octauum huius diximus, quomodo est hoc verum quod non omnis honos loui tribuitur: cum per louem summum deum intelligat.

3

⁋ Ad primum respondetur per conclusiones: quarum prima est. In omnibus obediendum est secundum subie ctionem superioritatis & non aliter. Haec conclusio duas sortitur partes, quarum prior est: vt obtutus ad subie ctionem habeatur, quia par in parem non habet imperium, & hoc probat secundam partem conclusionis. Ex isto primo sequitur quod medico infirmus & non patri obtemperare habet, vtpote si interdicat medicus ipsi febricitanti vino, pater autem filio aegrotanti praecipiat bibere vinum, iam patri filius parere non tenetur. Primo tenetur non parere: quia in hoc patri non est subiectus. Secundo sequitur quod si pater praecipiat filio colere agros & operi oeconomico intendere tempore quo illi intendendum est: & rex pro libito suo illud vetat: filius patri & non regi parere debet. Probatio pater praecipit in his quae patris sunt non autem rex, sed (periam positum fundamentum) parendum est superiori in iis quae superioritatis eius sunt. Tertio sequitur quod si confessionis auditor filio poenitentiam iniungat quam pater vetat, filius non habet patri parere sed suo confes sario qui in hoc est ei superior. Quarto sequitur quod si alicui domino filius famuletur & pater prohibeat ser uitium quod dominus eius praecipit, domino & non patri parendum est.

4

⁋ Secunda conclusio principalis est haec. Quando & pater & rex rationabiliter petunt vt quando seorsum vtriusque praeceptum esset licitum reliquo secluso: tunc regi & non patri parendum est. Declaro exemplariter vt si Rex praecipit filio adire bellum pro salute patriae necessarium: pater vero praecipit colere agros. Probatur haec conclusio sic. domino superiori potius est obediendum quam inferiori vbi incompossibilia praecipiunt: at rex est dominus superior: igitur. Insuper bonum quanto communius tanto est diuinius: at rex commune bonum magis intuetur quam pater: igitur. Domus enim est pars ciuitatis, propterea imperfectior, sicut pars respectu totius primo politicorum. Tertio licet ab inferiori domino ad superiorem prouocare, non autem contra: ergo homo tenetur superiori in casu isto parere, inferiori neglecto. Quarto opposito dato, omnes fi lios a iusto bello excusares, quod est inconueniens.

5

¶ Contra secundum corollarium primae conclusionis, ponendo quod pater iuste praecipiat filio retinere frumentum, quod rex iniuste praecipit exponere venditioni. argu mentor sic. In hoc casu non tenetur parere patri, & tamen casus huiusmodi est de iurisdictione paterna: igitur. Consequentia tenet cum minore. Et probaretur maior: quia tunc a rege occidetur. Ioannes Buridanus hic dicit quod praeceptum regis est iniquum & propterea non est ei parendum. Et quia imponere manus in bona alterius inuito dmno est iniuste agere, si metu cadente in constantem virum principi obediat tunc peccat, sed solum venialiter. Insuper argumentor aliter ponendo casum quod pater filio praecipiat frumentum in horreum deferre. & princeps sub poena ca pitis id vetet: tunc filius non parebit patri. Dicit idem Ioannes quod in isto casu filius non debet obedire patri, quia patris praeceptum esset irrationabile. Hic dico Buridanum multifariam labi, tum primo quia erronee primo argu mento respondet: tum secundo quia falsum est, quod venialiter peccat. Secundum est quod tertia responsio cum prima pugnat. Probatur. Primum praeceptum patris erit rationabile in hoc casu si velit filium praeceptum suum exequi, stante sua nece magis suam mortem filius euitare habet quam patris imperium non exaudire: primo non est iustum imperium. Filius ergo impune frumentum vendet sine peccato vllo: & cum sit timor cadens in constantem virum sicut suppono, ex dicto Buridani a toto excusatur. Ille enim timor secundum omnes recte loquentes a toto excusat. In secundo etiam casu regi parebit patre neglecto. Irrationabile enim esset quod filius vitam suam exponeret pe riculo pro sacco frumenti: & pater debet ita censere. Qu si pater constanter clamet fili mihi obedias non autem regi: dicat filius, pater mi pro te hoc in casu faciam nihil, quia iniuste praecipis.

6

¶ At forte dicis, rex peccat in sic praecipiendo, ergo & filius hoc exequens. Consequentia est nulla: quemadmodum sicario petenti iniuste decem, decem porrigo sine peccato, quae tamen iniuste ipse capit.

7

¶ Contra secundam conclusionem principalem & quodammodo contra solutiones argumentorum praecedentium argumentor sic. Filius est magis obnoxius patri quam regi, & plura bona ab illo accepit, vt patet ex octauo & nono huius: ergo citius patri parere debet. Secundo fortior est obligatio quae est secundum naturam quam quae est ab hominum institutione: prior autem est pa tris ad filium, secunda regis ad subditos.

8

¶ Tertio prius est homo patri obligatus quam regi: cum domus sit prior ciuitate. primo oeconomicorum & primo politicorum: sed posterius non deobligat a priore: igitur.

9

⁋ Ad primum concedo totum antecedens, & nego consequentiam. Plus enim oportet hunc filium respicere ad bonum totius reipublicae, cuius est pars, quam ad patris imperium.

10

¶ Ad secundum, nego maiorem, si intelligatur in omni casu: dato quod haec superioritas regalis sit ab hominum institutione conformius est legi naturali, huic regi in casu parere quam patri. Insuper si in hoc regno ortus sit pater non prius est filius patri subiectus quam regi: immo & pater & filius vt primum sunt, regi subiiciuntur. Solent autem aliqui dicere quod prius homo est regi quam deo subiectus: quia ante baptismum non est deo subiectus, bene autem regi. lstud tamen non placet, quia vt primum est ipse & etiam rex: deo est vterque subiectus. domini enim est terra & plenitudo eius. Per hoc ad tertium responsio patet. Ad tertiam dubitationem affirmatiue respondetur. Magis enim subueniendum est amico ob bonum virtutis, quam amico ob generis identitatem. Probatur tam ex parte amicitiaequam ex parte ami corum. Prius patet, satius enim est operandum secundum amicitiam integerrimam & optimam quam secundum aliam minus bonam: sed sic est de amicitia ob honestum ex octauo huius igitur. Insuper magis operandum est secundum amicitiam quae bonitatem & vtilitatem cum oblectamento syncere & permanenter conglutinant, quam secundum illam quae haec non annectit: sed sic est de amicitia ob honestum respectu aliarum amicitiarum: igitur. Ex parte amicorum sic argumentor. Illi magis subueniendum est qui simpliciter est melior, & subuenienti melior: quam illi qui non est talis: sed amicitia studiosorum est huiusmodi, igitur. Consequentia tenet cum maiore. Probatur minor. Ipse est studiosua ergo probus, & amico est bonus. Patuit hoc octauo huius. Contra hanc responsionem argumentor. Fortior est amicitia ex natura veniens quam amicitia consuetudine parta: facilius enim est consuetudinem quam naturam permutare: & si quam difficultatem permutandi consuetudo habeat, hoc est quia naturam imitatur, ex septimo huius: sed amicitia eiusdem generis est a natura: amicitia ob virtutem ex assuefactione parta: igitur. Respondetur negando maiorem quod fortior sit permanentior, syncerior & solidior: bene tamen est naturalior. Et intelligo de amicitia consanguineorum inquantum huiusmodi. Nam si inter consanguineos sit amicitia ob honestum nihil contra nos.

11

⁋ Ad tertiam dubitationem Gerardus odo, quem Buridanus insequitur tenet partem affirmatiuam: sed haec responsio est manifeste contra literam philosophi, vt ex ea colligitur. Insuper indistincte est omnino falsum vt in respondendo ad dubitationem liquebit. Pro qua eluenda ponentur propositiones. Prima est. Patrem in casu dubitationis liberare oportet alio, de quo dubitatur relicto. Probatur conclusio: Quia sicut iste alius vitam istius conseruauit eum liberando a carcere in quo (si redemptus non fuisset) mortem obiisset prout supponitur: sic pater huic vitam dedit. Vlterius pater filium diu aluit & eum in moribus erudire fecit: modo hoc totum est maius quam filium e carcere liberare: ergo citius patri propterea succurrendum est. Et quia communiter patres haec omnnia liberis faciunt, sane dicit Aristoteles patrem (hoc relicto) e carcere libe randum. Et illa est secunda conclusio in valore. Adde etiam quod multa apud liberos parentum amor immobilis meretur. Adde item parentum singularem amorem in filios. Dum enim Agrippina Neronem filium imperaturum a Ca hldeis intellexisset, se ab eo occidendam, interficiat inquit modo imperet. Immensus est parentum in filios amor qui apud liberos plurimum meretur. Tertia conclusio. Dato. A. patre qui Platonem genuit, & nihil amplius boni ei fecit: puta nec illum aluit nec erudire fecit: quem Cicero cum suae vitae discrimine seruat in vitasputa ne occidatur submergatur ve viriliter resistit) citius Plato debet succurrere Ciceroni quam. A. patri. Probatio. Sicut enim. A. Platoni vitam contulit sic Cicero illam inesse conseruauit. Modo vetus est sententia. Non minor est virtus quam quaerere parta tueri. Et cum hoc, casus A non erat diffi cilis: casus vero Ciceronis est difficillimus, ergo plus laudandus est Cicero Platoni quam proprius pater & illi est praeponendus. Et istud opposito probabilius puto.

12

⁋ Ad quartam dubitationem lib, nono huius respondebitur. Ad quintam dubitationem suppositis his quae in octa uo dicuntur Aristoteles per louem primum motorem & deum intelligit. Licet enim vulgus de illo pestife ro viro Graeco intellexerit. Philosophi tamen de alio sicut & nos intellexerunt Dicimus enim hoc faciam loue propitio per iouem deum intelligentes ex vsu eruditorum. Intelligentiae autem & animae heroicorum virorum, qui fato cesserunt in gratiae cumulo honoribus inferioribus, venerandae veniunt, sicut loquimur de latria dulia & hyperdulia.

13

⁋ Dubitatur sexto: an aliqui ita arctae amicitiae nexum seruarunt non sanguinis vinculo coniuncti sicut & consanguinei. Constructiue respondeo. Nullus enim est verae amicitiae nodus nisi inter probos, vt saepenumero in octauum librum diximus. Multo facilius amabis candidum non contribulem cum quo tui mo res quadrabunt quam liuidum contribulem cum quo non conuenient. De meipso dicere soleo quod nunquam fidelio rem amicum offendi quam extraneum, a sanguinis parentela semotum. Et patet exemplariter de Oreste & Pylade: siquidem Orestes & Pylades singulariter se dilexerunt. Orestes enim cum esset a barbaro rege capitis damnatus & nesciret rex vter esset Orestes, Pylades se Orestem finxit vt pro Oreste seruando necaretur. Orestes autem se criminis reum constanter affirmabat & commilitonem insontem constituerat. Feruidus ira Achilles ad pugnam in Troianos nunquam redire proponebat ob Briseidem ei ab Agamennone ereptam. Et ipsum vt videbatur inexorabilem, virum, nec Aiax, nec Diomedes, nec facundus Vlysses flectere quibant. verum vbi intellexit Patroclum amicum ab Hectore occisum, ad bellum vltro alacer rediit: nec satiatus est donec Hectorem per pergama Troiae in loris ad caudam equi traheret. Ter circum iliacos raptauerat Hectora muros: ait Maro. Damon & Pythias Pythagorae discipuli sic inter se amauerunt vt cum alterum illorum Dionysius syracusanus trucidare vellet, alter se periculo mortis vadem praestiterit, donec alter rebus domesticis dispositis reuerteretur. Aduenerat autem hora constituta qua vas extremum supplicium pati debebat amico non reuerso: at ille dicebat se de amici reditu non ambigere: & quod libens si non redierit pro illo pateretur. Verum eodem pene momento quo supplicium tyrannus indixerat: is qui discesserat superue nit, obsidem liberaturus: admiratus autem illorum fidem tyrannus vtrique pepercit, rogans vt tertius in illorum fidem amicitiamque admitteretur. Cicero huius rei author est.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 2