Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 7

1

"Qvod si felicitas operatio est" &c. Istud est septimum caput huius decimi libri & secundum tractatus secundi. Et duas partes praecipuas complectitur. Prior pars est enarratiua, & tria carptim Tenarrat. Primum quod felicitas est perfecta operatio secundum optimam virtutem optimae potem tiae quae est in homine. Secundum quod illa aliis hominis partibus dominatur & diuinarum humanarumque rerum cognitionem habet. Tertium quod talis operatio quae est felicitas est cognitio speculatiua.

2

⁋ Prima conclusio huius capitis est. Operatio partis contemplatiuae secundum propriam virtutem est felicitas. Hoc est contemplatio veritatis.

3

⁋ Probatur haec conclusio sic. Felicitas est operatio secundum virtutem, & vt in hoc decimo retulimus, rationi consentaneum est vt sit secundum praestabilissimam virtutem & eius potentiae etiam fuerit quae in nobis est optima, siue ea potentia sit mens hoc est ipse intellectus, siue aliquid aliud vt voluntas, siue neotericorum more (volitio) quod suapte natura aliis imperat & animaduersionem de honestis diuinisque rebus habet. Non enim est ei curae de vtili delectabilique nisi per accidens, quando copulatur honesto¬ Sane ipsum em quid diuinum, aut eorum quae in nobis sunt est quid diuinissimum. Itaque eius partis diuinae operatio secundum propriam virtutem beatitudo praestabilissima est. Multa alia praesupponit vt postea dicam: Per mentem, intellectum & voluntatem intelligit. Patet per proprietates quas isti potentiae diuinae applicat, ratione enim intellectus intelligit & animaduersionem habet, per voluntatis imperium, hominis partibus imperat, dominatur enim voluntas appetitui senfitiuo principatu politico. Ille appe titus nonnunquam rationi renititur, vt in continenti videre est, membris corporis principatu despotico imperat. primo Politicorum hoc ipsum aliubi locupletius reteximus. Mens est quid diuinum sempiter num a materia separatum. Et hoc Auerrois tertio de anima insequitur. Cui ex diametro obsistimus., Aristoteles vult dicere est quid diuinissimum eorum quae in nobis sunt cum caelestia meditetur. Dictum est autem in primo libro eam felicitatem esse contemplatiuam. Proinde hoc est tam rationi quam ante enarratis consonum. Et istam conclusionem tam ex parte subiecti praestantissimi, quam ex parte obiecti probat sic. Omnis ea operatio quae a perfectissimo subiecto perfectissimoque obiecto proficiscitur est optima: speculatio veritatis est huiusmodi: igitur. Maior patet, quia ex praestabilissimis causis praestabilissimus emanat effectus: & quia est in mente, quae est diuinum aliquid & circa substantias separatas. patet minor. Secundo idem probat in valore sic. Inter omnes operationes hominis felicitas est maxime continua, vt patet ex primo libro. Sed contemplari magis continue quam quoduis agere possumus. nam ob fatigationem corporum sensuum accidit discontinuatio: at intellectus non vtitur organo corporeo. Intelligit enim caecus & surdus, & anima separata. Mens est animi altior pars qua solum honesta diuinaque percipimus, vnde Quidius. Mente deos adiit, & quod natura negabat. Visibus humanis, oculis ea pectoris hausit. Mens re ipsa est anima. sed haec vocabula in connotato differunt. Quandin corpus informat est anima & animus. sed mens solum contemplando, inferiora speculans non est mens, necdum est mente captus. Non tamen inficior quin amens si literatus fuerit optime ratiocinatur, carmina enim melius quam cum est mentis compos cudit. Hoc experimento in talibus noui. Ergo sensuum & virium corporis indispositio quae amentem facit non extrudit omnia, sed ea adhuc tanquam quid diuinum nonnihil meditatur. Et patet istud. Inter principes lsraelitarum qui ad lehu inquiunt quid vult iste insanus tecum. Loquentes de propheta domini vide tertium Regum. Tertio suspicamur voluptatem beatitudini coniunctam esse oportere, at operationum virtutum dubio procul ea iucundissima est quae a sapientia propriaque contemplatiuae partis virtute emergit. ltaque sapientia mirabiles tum puritate cum firmitate voluptates habet. Puritate quia voluptates venereae cibi potusque impurae sunt & brutales, & creberrima earum est poenitudo, proinde non sunt firmae. Cui astipulatur responsio illa Demosthenis oratoris suo seculo principis ad laudem nobile scortum plus nimio pro concubitu expostulantem nolo tanti emere istud quod poenitentia obliterare oportebit. Hae voluptates doloribus & anxietatibus miscentur. Qi philosophia speculationes cum voluptate habeat, patet, quia hoc quod scitu dignum est inquirere est delectabile vt illud sciatur, at maior est voluptas in sciente dum illud iam nouit. Hoc est philosophia duobus hominum generibus est iucunda, scilicet scire cupidis & inquirentibus & iam eruditis. Concupiunt enim homines scire abditissima a sensu vt celorum numerum, eorumque motum tam in epicyclis quam excentricis, cur dies hiberni sunt contracti & estatis porrecti, de primo motore & quem ordinem & principatum in vniuerso habeat, & sic de aliis altissimis causis. Cui alludit il lud virgilianum. Felix qui potuit rerum cognoscere causas. Sic de morali philosophia, quae viam aperit ad bene beateque viuendum, sic de eloquentia quae venere dicendi, vt vult, persuadet, dissuadetque. nulla est ars liberalis quae non habeat suam voluptatem affinem. Pius qui eam dignitatem inter pontifices maximos secundus tulit, excelsam dignitatem nactus quicquid ocii dabatur ab admimstratione publica id omne literis impendebat, crebriter inter necessarios testatus id tandem esse vnde mira voluptas perciperetur, quocirca multo pluris libros faciebat quam vniones quibus vt fati consuerunt non parum chrysolitarum inesset. Petrus blesensis recte ait si paradisus est in terris, est in claustro aut studio. Perbellum est huiusmodi similia cognoscere. At scire bolos delicatos in boue ariete ve. Item quot panes sint in modio tritici, quot pintae vini in dolio, est vilium & abiectorum, & ita de caeteris opificum artibus qui in sordido lucro versantur. Locupletum opes sunt sentes homininem pungentes, authore Christo in euangelio. Hae scientiae in philosophia non discuntur

4

⁋ Quarto. In illa operatione consistit felicitas ad quam homo est magis per se sufficiens, at inter omnes operationes virtutum homo est maxime sufficiens ad speculandum: igitur.

5

¶ Probatur minor, quia aliae partes lucent. Sapiens, iustus, & caeteri omnes virtute praediti iis indigent quae vitae necessaria sunt. vt alimento amictuque, ac studiosus secundum virtutem moralem pluribus eget. lustus adhuc eorum eget ad quos & cum quibus assessoribus agat iuste, & tempetantes homines communiter in societate cum aliis mandunt quorum temperantiam aliorum ingluuies frangit, gulosus enim temperantem ad excessiuum esum irritat, & fortes & alii aliorum egens & cum his non parum anxietatis est. ludex iustam ferens sententiam, tyrannos carnificesque veretur ob lucrum, odium, amorem in talibus multa requi tuntur, & est anxietas, verum si sapiens solus fuerit contemplari valet. Dicebat enim ille Romanus Scipio, numquam mi nus solus sum quam cum solus sum. Tum enim sua mente hincinde rationabatur. Paucis libris vir sapiens contentus est, & quanto sapientior tanto pauciorum codicum est indigus. Egregie autem eruditus in scrinio pectoris libratiam circumfert & generosus verbi diuini declamator ad populum, solo breuiario vtens vtiliter concionatur. At nihil prohibet id posse melius si habeat adiutores. Plura vident oculi quam oculus, & ferrum ferro acuitur. Octauo huius, duo simul viuentes intelligere & agere sunt potentiores. Quatuor tresve mutuo conferentes solidius audaciusque materiam aliquam absoluent quam octo aut decem segregati. Oedippum interdum dauus erudit,. Pugilem nanus nonnunquam prostrauit, nihilo secius inter homines virtute redimitos sufficientissimus est ipse so lus, si anxie eruditus fuerit magnus eius labor solitarie consistit, in ambiguis cum aliis doctis confert.

6

⁋ Quinto ipsius sapientiae speculatio potissimum obseipsam vel sola amatur. Priorem exponentem illius exclusiuae primo monstrat, postea secundam. Nihil enim ab ipsa praeter ipsam contemplationem proue nit, at cum nonnihil in aliis virtutum operibus operamur acquirimus nobis plus minusve praeter ipsam actionem vtpote gratiam lucrum aut odium a carnificibus iustitiam colentes interdum cruciantur. Vis rationis in hoc est. Haec perfecta felicitas consistit in ea operatione quae est per se expetibilis & nullo modo ob aliud in rebus humanis, at speculatio veritatis est humoni: igitur. Mox paulo probat felicitatem non consistere in operatione virtutis actiuae. Hoc monstrat de duarum virtutum praestantissimarum operationibus scilicet virtute politica vbi superior ciues regit, & in virtute bellica patriam tuendo a diris hostibus & immites propulsando. Et quia felicitas est in operatione alicuius virtutis excellentis & non actiuae, ergo in operatione mentis contemplatiuae fuerit.

7

¶ Sicque sexto in valore argumentatur. Felicitas ipsa in ocio & tramquillitate consistit, quia negocium suscipimus vt ocium ha beamus, & bellum gerimus vt in pace quiete viuamus. Virtutum agibilium operationes sunt in ciuilibus bellicisque rebus maiorem in modum sunt eae praeciosae & gratia tramquillitatis habendae suscipiuntur. Carnifex truculentus esset ille qui bellum gratia sui susciperet. Sanguinolentus est ille si faciat amicos hostes vt pugnae & caedes tetrae fiant. Dissipa gentes qui bella volunt, inquit deiloquus Psalmista. Et ciuilis operatio negociosa est, vt qui praeter actionem potestates sibi comparans, honores sibiipsi & suis ciuibus beatitudinem parans, quae ciuilis viri fe licitas diuersa est a ciuium beatitudine & magis irrequieta, & ab ea quam hoc in loco querimus vtraque est diuersa. Si ergo ciuiles & bellicae operationes reliquis actionibus quae a virtute emanant & pulchritudine & magnitudine antecellunt, hae virtutes sunt circa bonum commune, vna facere ciues bene viuere, opes tramquille habe re, & ne ab hostibus inquietentur ars militaris insudat, & negociosae sunt propter aliquem finem, non eim ob sei ipsas petendae, tanto magis aliae actiones, mon mentis operatio praecellit, quia contemplatiua praeter seipsam nullum pe nitus affert finem, & affinitatem habet cum voluptate quae ipsam operationem auget, itaque est sufficientis sima non negociosa, non turbulenta, sed in ocio & tranquillitatis dexteritate, & curarum expers quantum hominibus conceditur. Et vt paucis agam, quaecunque alia felici tribuuntur per hanc contemplatiuae partis ope rationem secundum virtutem insunt. Proinde haec perfecta operatio hominis est felicitas, cum hoc annexo vt ipsa accipiatur in vitae longitudine. Nihil enim felicitatis mancum & imperfectum est, sicut enim operatio est perfecta ita temporis interuallum ad felicitatem exigitur.

8

⁋ Septimo haec vita secundum sapientiam hominis superat naturam. Non enim eo ipso quod homo ita viuet, sed quo quid in ipso diuinum est, scilicet mente, qua quispiam diuinus est. Quantum itaque mens a toto composito differt: tantum & totius operatio compositi ab ea quae est mentis. Ita politica & militaris est totius composi ti, quia illic est praecipua cura circa corpus, eius alimentum & toti necessaria. Haec vita beata circa primum motorem eiusque effectus sublimes insudat, vt circa caelestia. Nam caeli, teste psalmographo, enarrant gloriam dei, & opera manuum eius annunciat firmamentum. i. octauum caelum. In vita sensiti ua cum brutis communicamus. In vita politica & militari est vita perfecta humana, & illam vocat totius compositi. Speculatio caelestium est vita diuina.

9

⁋ Octauo, mens aliquid diuinum ad ipsum hominem est, itaque vita quae ab hac proficiscitur diuina est humanae vitae respectu. Neque oportet sicut nonnulli admonent humana nos sapere, quia sumus ho mines, aut mortalia, quia sumus caduci, verum quantum fieri potest nos ipsos immortales efficere enitemur, vniuersaque facere vt ea viuamus vita quae ab ea deriuatur quod omnium quae nobis insunt est praecipuum. Legitur Herostrati insigne flagitium. Is vt sibi nominis perennitatem conciliaret, templum Dianae in Epheso concremauit. Qua cum ille sacrilegio suo causam praetenderet, publico edicto cau tum est vt ex hominium memoria excideret vt nemo id factum enarraret, at vno referente agminatim caete ri non tacuerunt. Quid ergo faciendum est pro nomine in bono? Qumquam autem mens parum est mole, quia impartibilis est, & sic non proprie quid magnum, cum non sit quantum: vi tamen & praecio omnibus antecellit. Haec enim est Hesiodi poetae sententia, vt primo metaphysicae patet, monentis nos circa diuina negociari.

10

⁋ Nono absurdum est cuipiam non eligere propriam vitam, sed alterius sua neglecta, at vita contemplatiua est homini familiaris & propria, proinde conari debet vt secundum intellectum viuat. Minorem bifariam ostendit. Primo quia vnus quisque videtur esse intellectus tamquam praecipuum, quod est in eo, quia a tali totum compositum (vt ex nono lib. patet) denominatur. Secdo quia vt prius significatum est, illud est vnicuique proprium quod est ei naturalr optimum iucundissimumque at homini secunm intellectum vita est iucundissima, itaque talis vita est homini addicta. Intellectu maxime quis est homo vt recentissime retulimus, & haec est felicissima vita.

11

¶ Circa literam dubitatur. Primo quomodo mens est quid diui num?Sedo quanta temporis intercapedo ad felicitatem requiritur. Tertio an vna operatio an plures sunt felicitas, Quarto videtur felicitas non consistere in ocio. Ociamur enim ob aliud & finis est irreferibilis. Quin to scriptum est altiora te ne quaesieris. Ecclesia. tertio. Cui Cato illudens ait. Cum sis mortalis quae sunt mortalia cura, quomodo ergo id improbatur in litera.

12

¶ Sexto totum compositum est mente perfectius, & perfectioris subiecti est perfectior operatio secundm philosophum: ergo operatio compositi est praestantior.

13

⁋ Ad primum respondetur quod anima est immortalis. Patet tertio de aia. Separat hoc ab illo tanquam a corruptibili, prpetuum. Secundo homo erectus graditur & ad sidera tollit vultum, caetera aialia prona spectant in terram ergo praesagium est hominem a belluis ad alium locum tendere. Tertio generose philosophantes ita opinati sunt. Quarto deus bene regit vniuersum, proinde sontes alicubi omnes mulctat & insontes pro suis bonis operibus praemiat, at hoc non semper in hac mortali vita contingit: igitur.

14

⁋ Quinto qui assentitur huic, anima est immortalis, pro illius assensu siue sit immortalis siue nonnon damnabitur. Aduersario autem pro hoc malae contingit: igitur.

15

⁋ Sexto in lumine naturali quilibet ratione vtens habet assentire his. Remunerator bonorum & punitor malorum est deus ad Hebraeos. xi. ergo illi dissentiens peccat vel in solo naturali lumine ambu lans, cum enim non fiat sufficienter praemiatio aut punitio in hoc mundo, per consequens erit in alio & propter hoc animam esse immortalem est necesse.

16

⁋ Contra, naturaliter loquens nihil habet ponere sine ratione cogente, at nullus animam separatam cognoscit, cum eam non videat in lumine naturali, nec eius cruciatus vel praemium. Sedo nemo scit in illo lumine naturali vbi locorum anima separata praemiatur aut punitur, ergo illud non est concedendum.

17

⁋ Ad priorem dico maiorem esse falsam, in omni enim scibili ponuntur aliqua demonstratione val¬) lata. Secundo ratione irrefragabili illud ponitur, patet per probationes adductas: ad minorem dico aniam non cadere sub obiectum alicuius sensus interioris aut exterioris, ratione tamen cognoscitur felicitas eius aut dolor.

18

⁋ Ad secundm dicitur quod de loco proprio hoc est verum, sed ex hoc non sequitur illatum, Scio enim amicum meum qui abiit hinc, esse in aliquo loco in contracto, sed an in isto loco an in proprio illo me prorsus fugit, scio hic ad credo vel autumo extendo.

19

¶ Secundo dico intellectum esse quid diuinum, quia deum cognoscit & effectus memorabilis eius, & suis operibus perpetuitatem deum aemulando quaerit, & dei operationes aemulatur, quae non est circa operationes vitae actiuae vt in capitis sequentis dicere explanatione proponimus.

20

⁋ Ad secundum dubium resmendetur quod prudentis est temporis mensuram apprehendere. Senectus non computatur in annis, sed in vitae nitore. Ioannes Tachariae filius Titus & similes, licet iuuenes erant ad modum loquendi Ari stotelis felices. Ad beatum satis est multo maximam partem vitae excellentibus contemplationibus applicare, proinde grandaeuo plus interualli ad felicitatem quam ad iuuenem requiritur.

21

¶ Ad tertiam dubitationem resmondetur quod felicitas hu mana de qua philosophus loquitur est simia verae felicitatis, de qua verae pietatis cultores loquuntur, & vt si ne dubio capiatur, res paulo altius repetenda est. Nemo est in patria caelesti beatus nisi deum videns eum diligens & laetitia perfusus & hoc virtutum cumulo redimitus, licet contendatur in quo actu mentis potior eius actus consistat itidem impresentiarum felix secundum philosophum virtutibus abunde illustratus, sordium expers, he roice viuens, primum motorem eiusque effectus pro virili, intelligens, & deum amans, & colens, talis quaerit veritates altissimorum ad bene beateque viuendum. Talis autem vita vt Plato ait, superat hominis naturam, hoc est hominis strepitu forensi viuentis, & est extra humanam aleam, eoque modo quo mortalibus conceditur. literis indefesse vacat Rachel & Magdalena vitam contemplatiuam signi ficantes sunt perbellae. Martha & Lva minus formosae & anxietatibus onustae. Hae posteriores vitam actiuam repraesentant. Ex his patet Aristotelem generose in materia felicitatis philosophatum fuisse, nec poterat per naturam sublimius conscendere. aegre enim in lumine naturali ostendi potest animam separatam posse deum intuitiue videre. Dicere itaque soleo philosophorum principen nusquam elegantius quam de felicitate loquutum esse vbi etiam manuductionem ad veram felicitatem monstrauit. Vnde fit vt carpendi sint theologorum nonnulli parum in ethica doctrina versati asserentes ipsum quasi in somnio de beatitudine loquutum.

22

¶ Ad quartam dubitationem dicitur quod non est hic sermo de ocio & tran quillitate ludi, sed est carentia eorum quae in vita actiua contingant, comparatiue ad eam in contemplatione est requies. Pro cuius vberiore intelligentia scito quod ocium vulgare est desidia & vacatio a labore, cuius contratium est negocium, de hoc ocio non fit hic mentio.

23

¶ Aliud est ocium philosophicum, & capitur puro studio literatio. Literis enim incumbentem oportet esse separatum a tumultu seculi. Vn Quintilianus. Inquirendo scribendoque talia so lemur ocium nostrum. Et Tullius. Quid dulcius est ocio literario? id est studio & vt ita dicam negocioso ocio. de ocio hoc modo capto loquitur philosophus in ocio literario iucunde ociantur.

24

¶ Ad quintam dubitationem. dicitur quod ecclesiasticus vult nos non debere transcendere limites humanos ad cognoscenda impossibilia nobis, quemadmodum sunt illa quae soli deo attribuuntur, vt occulta futura praedicere, sed enitendum est cognosce re deum eo modo quo hominibus concessum est. Intellectus est ad dei imaginem crcatus. Par est ergo vt eum diligat, quem diligere sine apprehensione nequit. Haec est vita aeterna vt cognoscant te solum deum verum & quem misisti lesum Christum. Ioannis. xvii.

25

¶ Ad sexta dubitationem resmondetur quod totum compositum est perfectius entitatiue quam mens, non tamen est perfectior potentia. Secundo quod quando intellectus etiam anxie considerat operationes vitae actiuae tunc versatur circa totum hominem, & quando operationes vitae contemplatiuae, tunc circa diuinum quid negociatur. De qua re prolixius in capite immediate sequenti videbitur.

26

¶ Dubitatur etiam quomodo homo sit mens, cum mens sit pers eius. Respondetur per suppositionem synecdochicam, vt fusius in dialectices introductionibus iampridem retulimus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 7