Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 8

1

"SEcundo autem est ea vita" &c. In honc octauo capite philosophus ostendit vitae contemplatiuae excel lentiam & praestantiam super actiuae vitae operationes in quibus sedatio bonitas consistit, non enim est beatitudo, sed Cbeatitudini multum affinis.

2

¶ Ad literae explanationem accedo. dicit itaque primo sic. Sedo autem loco po nitur ea vita quae a virtute alia, hoc est actiua quae est alia quam speculatiua proficiscitur. Quia felicitas contemplatiua vt superiore capite retulimus primas occupat pertes, & adhuc idipsum hoc in capite detegere enitemur. Operatioes autem eae quae ab hac actiua virtute emergunt humanae sunt, quia totius compositi, iusta enim fortia, & reliquam quam a virtutibus talibus fiuunt inter nos agimus in commerciis & necessitatibus nostris mutuo succurrentes atque actibus communibus & item affectibus seruantes vnicuique quod ad eum spectat, sicque in politica vita viuimus. Liquet autem haec omnia humana esse & aliqua istorum a corpore prouenire videntur, hoc est vt corpori succurratur. Operationes qua rundam virtutum sunt circa facultates quam in hominium vsum veniunt, vt opera iustitiae, fortitudinis, & aliarum virtu tum secundm quams mutuiter agimus in commutationibus. In iustitia commutatiua distribntiuaque suas opes homines mutuo coicant. Quaedam enim virtutes sunt circa hominim indigentias quibus alius alii subuenit, cuiusmodi est li teralitas & hmodi. Per haec Aristoteles intendit omnem virtute moralem esse circa bona humana, quia omnis vir tus moralis est vel circa bona fortunae, quae in hominium vsum contingunt, vel circa bona corpris, vt ei succurra tur vel circa animi affectum. Quae aiae non contingunt nisi quando est in toto composito, & virtus haec moralis multum affectibus commiscet, vt circa iram, mansuetudinem & caetera, quae inter homines contingunt. Praeterea illi virtuti in separabiliter prudentia coniungetur vt in sexto lib. dictum est. Virtus moralis certum finem statuit quem finem pru dentia supponit tamquam principium. Si enim quispiam non fuerit studiosus circa principia agibilium errabit, capto principio prudentia capit media per quae recte ad talem finem perueniri potent. Hoc patuit in sexto, Prudentia & virtus moralis a se mutuo pendent, & sunt circa affectus & perturbationes, & sunt totius compositi. Proinde huma nae virtutes sunt. Vn fit vt ea vita hoc est operatio quae ab ipsis manat, sit humana, secundum tamen locum post felicitatem contemplatiuam sibi vendicat. Felicitas mentis est separata hoc est convenit animae se paratae, quae non minus immo magis contemplatur quam corpori coniuncta. Corpus enim quod corrumpitur aggrauat animam. In corpore tamen glorificato quaetuor dotibus, subtilitate, impassibilitate, claritate, agilita taeque ornata, nullum habebit obicem. Verum euangelica lege & non naturaliter id deprehenditur. Tantum de ipsa dictum hic satis sit, quia illud exacte prosequi proposito maius est. Et quia fortasse Tullius & plerique alii reipub, studiosi contenderent vitam actiuam contemplatiua esse praestantiorem illius opposium eleganter conformiter ad euangelium philosophorum princeps probat hanc conclusionem ponens. Felicitas contemplatiua est actiua longe praestabilior. Probatur haec conclusio quadruplici argumento. Primo sic. Illud quod est separati & diuini, est praestantius eo quod est compositi inquantum talis, auditus entitatiue est intellectu perfectior non tamen in ratione potentiae, sic de toto composito & intellectu intellige, at felicitas contemplatiuae respectu actiuae est huiusmodi: igitur. Ego enim sane reor Aristotelem velle consequenter ad dicta in tertio de anima, animam immortalem dicere. & non solum hoc sed etiam eam separatam perpetuo contemplari celestia, & non habere commercium cum vita humana. Hoc in tertium de anima & in distinctionem quadragesimam tertiam, quarti sen tentiarum locupletius monstrauimus.

3

⁋ Secundo probatur eadem conclusio sic. Vita ea quae paucioribus indiget quam alia, paritate data, est alia melior. (Homo plura ad sui sustentationem efflagitat quam catus aut glis imperfectior. ergo quantum ad vitam actiuam in quibusdam est illis imperfectior. Paucioribus quidem indigere sane nobilis est conditio, sed nonnihil boni dedit deus belluis rationis expertibus quod non dedit homini, verum multo excellem tiora homini tribuit & in hoc magis nobilem conditionem habet, & est in se magis sufficiens. At vita contemplatiua respectu actiuae est huiusmodi: igitur. Minorem litera ponit. Opus est tamen vtrisque necessariis rebus pro corporis sustentatione. Oportet vtrumque, & quamquam ita est vt ciuilis homo circa corpus & res tales magis insudet, dato tamen quod posueris & contemplatiuum & actiuum aequaliter agere, hoc sane parum ad id quod paramus interest, & parui est momenti. Nam in operationibus plurimum differunt. Liberali ad liberales operationes faciundas, & iusto ad retributiones opus est pecuniis, contemplatoribus autem hac affluentia non opus est. Voluntates sine datione exteriori non sunt manifestae. Per hoc dubitationem eluit. Diceret enim quispiam. Et si ei non sunt opes poest tamen habere voluntatem dandi & ea sufficit. Dicit philosophus quod non constat aliis de hoc aio, bene autem deo constat. Etiam multi iniu sti se iustos simulant. Verum forti opus est potentia & robore, si aliquid eorum agere debeat quae a fortitudine ma nant, & temperato qui circa epulas & conuiuia cum ratio efflagitat insudat, opus est facultate eorum circa quae contigit temperatum intemperatumque esse. Quomodo enim aut temperans aut aliorum studiosorum quispiam cognitus erit nisi circa extrinsecum operetur? Et ideo quaeritur ab eruditis an magis sit virtuti proprium ipsa electio an actus ipse extetior, quaesi in vtrisque ipsa virtus consistit & palam est perfectum ab vtrisque pendere, magis tamen in radice ab electione. verum ad actus exteriores multis eget actiua & administratiua virtus, & quo pulchrior est tanto plu ribus indiget quibus contemplans ad sui muneris functionem non eget, immo contemplationi fere sunt impedimento, ea de re praedicatorii ordinis viri & minoritae nominis celebritate clari egregia vo lumina condiderunt. Patet de Thoma aquinate. Alberto, Alexandro halensi, Ioanne duns conterraneo meo & sexcentis aliis vbi locupletes asseclarum turba impliciti licet eruditi fuerint perparum literarum monimentis mandauerunt. Aliacensis antequam esset cameracensis praesul & rubro galero dona tus exacte in sententias & in alia scripsit, postea finem imposuit. Negociosus in soro (vt in apophthegmate dicitur) nequicquam in ocio literario proficit. Nec ab re, vsu enim venit vt ea quibus actiuus eget con templantem impediunt. Nam in actiua vita homo hoc ipso quo homo viuit, & quanto cum pluribus degit tanto magis facere optat quae ab humana virtute oriuntur. Proinde fortuna egebit, vt ea quae ad hominem attinent peragat.

4

¶ Alia ratio ad conclusionem ex rebus supra nos capitur a deo scilicet Per fectissimus enim absolute est deus, quia prima causa & primus motor, licet interdum intelligentiae caelestes dii nuncupentur, vti sacrae literae faciunt. Postea hoc ipsum probat per res nobis subiectas scilicet pecora. Accedendo ad literam ratio admodum est pulchra, quae est haec. Ea operatio quam deo & substantiis separatis attribuimur est perfectior illa quam ab eis secludimus, quia perfectioribus per fectiora damus, & non ab re imperfectiora ab illis remouemus. At veritatem contemplari deo & substantiis separatis damus, relicto tedioso syllogismo. remouemus a diis immortalibus opera vitae acti uae, proinde actus vitae contemplatiuae est operatione actiua praestantior. Vel sic. Deorum vita est nobilissima. Ergo vita illi maxime affinis, secundum locum bonitatis simpliciter sibi asciscit. Maior patet. Brutum enim maxime ad hominem accedens brutorum est nobilissimum, & substantia deo simillima est optima. Itaque ea vita quae deo est maxime affinis est praestantissima.

5

⁋ Sententiam literae pono. Hinc deprehendimus contemplatiuam felicitatem perfectam esse operationem, & primum sibi vsurpare perfectionis locum, quod deos hoc est superhumanas mentes maxime felices renuit, illis autem nullas actiones tribuimus. Nonne iustos censemus? verum hoc ridiculae erunt illae celestes mentes si commutent frumentum pro vino aut simile, aut deposita reddant & caetera opera iustitiae efficiant. Fortesve? sed id foret absonum quasi res formidolosas tolerent & discrimina subeant honestatis gratia. An liberales? sed precor cuinam tum dabunt inopi? & absurdum est, praeterea si nummos habeant & loculos aut aliquid simile. An temperantes? sed qua via quaeso id fuerint, & vtrum indecens & inopportuna laus est si malas cupiditates dii non habere dicantur? Et ita per omnia discurrenti omnia quae sunt circa actus, parua quaedam & non digna diis immortalibus plane videntur. Aliqua Archimagirum decent quae virum illustrem dedecent. Illa quae prer ciose mortalibus applicantur indecore caelitibus applicentur. At vero ipsos viuere existimant omnes. Eam ob rem & operari. Non enim oportet illos vt Endimion fecisse fabulatur, semper dormire. Endimion ( vt poetae finxere) a luna fuit dilectus & in monte Lyciae perpetuo somno sopitus quo luna licentius dormientis carperet oscula. Sed quidnam potius eis tribuemus quam contemplari? Cum enim operantur, vti dictum est, & vitam actiuam non ministrent, & a fortiori neque artis quicquam, nihil praeter contemplationem a sufficienti diuisione eis relinquitur. Eam ob rem dei operatio praecellens felicitate, contemplatiua sine controuersia fuerit. Et secundo de celo capite tertio ex Argyropili tralatione philosophus sic ait. Dei autem operatio est immortalis, hoc autem est vita sempiterna. Illa igitur operatione inter humanas operationes homo maxime beatus est, quae illi diuinae beatitudini maxime affinis & cognata est, haec autem est contemplatiua. Proinde non ab re diximus contemplatiuam felicitatem eminentissimum perfectionis locum inter humanas operationes iure quidem optimo sibi vendicare. Huius rei signum est quod animalia beatitudinis expertia contemplatione prorsus vacant. Quando bos cognouit possessorem suum in praesepio, dominus eius genua more hominis procumbentis disposuit. Et sic de asino quem deum cognouisse vulgo perhibent. Supermundanis spiritibus tota vita felix est, talem habentibus operationem, hominibus autem quantum ad superos talis operationis inest similitudo. At aliorum animalium nullum penitus est felix, quia huius contem plationis non est particeps. Quousque igitur veritatis speculatio sese effundit, eousque praecise se extendit felicitas. Quae enim contemplatione orbantur etiam felicitate carent, & quibus contemplatio magis inest (vt celestibus spiritibus) & felicitas magis inhaerebit, non per accidens quidem & alterius gratia, verum per ipsam contemplationem. Est enim contemplatio per seipsam praeciosa.

6

⁋ Alia conclusio. Contemplatiua operatione felix exterarum rerum praesidio eget. Cum enim re ipsa sit homo, na tura humana non sinit eum sine fortunarum amminiculo sufficientem, sed corpus sanum esse oper alimenta & reli quum famulatum adesse. Si valitudinarius fuerit & aegritudine vexatus minus speculari poterit ob corporis impedimentum. Et signanter si morbus peracutus vt cholica, nephresis lliaca ve fuerit. Per alimen ta, vestimenta, domum quia sub dio male habitet & silia intelligit. Et per famulatum innuit eum non debere impediri circa suam prouisionem, sed talium curam minister eius habebit. Dedecet eum circa haec transitoria impediri. At si sine aliquibus opibus beatus fieri nequeat, non tamen magnis eget, quia neque sufficientia neque iudicium rectum tam in speculabilibus quam actiuis neque actus studiosus in affluentia fortunae consistit. Fieri enim potest vt qui neque principes terrae neque altis natalibus sunt agant honesta, nam in mediocribus facultatibus potest quis secundum virtutem agere quod videre licet, quia cum priuati homines non minus res praeclaras agere videntur quam illi qui sunt in potestatibus constituti, immo & magis. Quantitas enim rei expositae non est consideranda solum, verum etiam animus dantis. quocirca vidua illa euangelica apud Lucam quae duo minuta in Gazophylacium misit a domino plus effertur quam multo plura ponentes. Etiam felicis vita in virtutum splendore literarumque, eminentia emicat, ita vt cum fato cesserit a pluribus cognoscatur quam pecuniosus tyrannus sua solum tempestate & inter suos vel ob sordidam vitam notus. Satis ergo fuerit tot habere opes quot ad bene agendum sufficiant: quia eius vita felix erit qui secundum virtutem operabitur. Quae si sufficiant ad agendum, per locum a maiore ad contemplandum sufficiunt. Hanc conclusionem sapientum authoritate roborat. Primo, quia Solon eos felices dicebat qui mediocribus habent opes. Propterea Croesum Lydorum regem omnium locupletissimum a felici remotissimum rectissime censuit, & Tellum Atheniensem bonos liberos habentem qui fortiter pugnando pro patria occubuit felicissimum iudicauit. Qui mediocres opes habebant & modeste viuebant, poterant res pulcherrimas, vt ipse arbitrabatur, facere. Et Anaxagoras Clazomenius cuius est illa vox, cum liberos mortuos audiret, scio me mortales genuisse: & de quo sexto Ethicorum habitus est sermo, nec pecuniosum neque potentem felicem existimabat. Quocirca dicit se non stupere si absurdus quidem multitudini videretur: quia multitudo multorum capitum bellua, opes solum cognoscens ab his praecise iudicium fert quae videntur. Anaxagoras vt recte & libere philosopharetur facultates suas concessit, pauca & sufficientia sibi seruans. Constans est etiam fama quod priuauit se visu vt altius contemplaretur. Ergo dicit philosophus sapientum opiniones sunt nobis consentaneae, & talia quandam fidem habent, quia sine ratione loqui non solent: & iam ob temporis lapsum & famam celebrem eis creditur. Huc accedit eorum vita quae sermonibus erat consona: mediocribus enim erant contenti, & ita tales fuisse credendi. Nam a fructibus eorum cognoscetis eos, teste scriptura. veritas in iis quae veniunt in actionem ex operibus iudicatur: & si sermones vitae sint consoni acceptentur. Sin vero discrepent, verba tantum quidem caduca putanda sunt.

7

¶ At vero qui mente &c. Superius ostendit quomodo felix se habeat ad aliqua externa scilicet ad opes. Nunc vero ascendendo ad grauiora monstrat quomodo se habeant ad deos immortales. Et hanc conclusionem in valore ponit. Felix felicisate contemplatiua est deo amicissimus & maxime ab eo diligitur. Probatur haec conclusio. Ille qui mentem colit & maximam curam habet de illo quod est deo maxime cognatum illique simillimum est deo amicissimus, at felix contemplatiuus est huiusmodi, igitur. Nam se dii humanarum rerum curam habent vt ab omnibus recte existimantibus putantur, rationi sane maxime fuerit consentaneum eos eo gaudere: quod est optimum maximeque sibi cognatum: hoc autem est ipsa mens quae est perpetua a tergo, licet initium a fronte acceperit. Consentaneum igitur est numina in eos maximopere qui mentem venerantur, beneficia vicissim conferre, velut curam eorum qui sibi sunt cordi ac diligentiam habentia & recte agentia: quilibet enim diligit diligentem se & amicum suum. Et etiam diligo benefacientem fratri meo. At intellectus est deo cognatissimus: ergo qui eum diligit colit, honoratque, est a deo maxime diligendus.

8

⁋ Circa hoc caput felicitatisque fertilissimae materiam, non pauca diluenda occurrunt. Primo circa haec quae nuperrime dicta sunt, An anima sit aeterna & felix. Secundo, an sine actu exteriore virtus generetur per solam electionem. Et, an actus exterior nonnihil bonitatis malitiae ve electioni superaddar. Tertio, qualis fuit iste Endymion de quo haec fictio recitetur, & quid veri in se contineat: licet autem nollem lectorem in hac de felicitate tam vbere materia in talibus morari, dignum induxi cum dei operationem contingat hoc inquirere. haec igitur primum tractemus, postea alia dissectari.

9

⁋ Ad primam dubitationem respondendo primo ad suppositum, deinde ad dubitatum. Ad suppositum dico quod in lumine naturali concedendum est animam intellectiuam esse immortalem, vt in explanatione superioris capitis circa finem iam disputauimus. At tunc rogas quid erit de anima post separationem a corpore? Dicerem quod natura duce resurrectio non probatur, verum anima illius qui probe vixit praemiabitur alicubi licet quo in loco sit philosophis dubium, an in elisiis campis, an in caelo, an alibi & ea quae in mortalibus decessit perpetim cruciabitur.

10

⁋ Ad secundam dubitationem respondetur, quod perfectius generatur virtus per excercitium actus exterioris quam cum solo interiore. Mansuetudo enim & huiusmodi sine actu exteriori produci valet: sed virtus line actu exteriore non innotescit. Ad alteram dubitationis partem dico actum exteriorem actui interiori efficaci, nihil bonitatis aut culpae superaddere. Socrates volens in opus exterius prodit quantum est ex parte eius: & Plato in actum exteriorem exiens cum simili actu interiori aequaliter peccant in malis, & aequaliter merentur in bonis. Probatur haec conclusio affirmatiua. Actus exterior naturaliter ab electione proficiscitur: electio efficax semper exteriorem operationem secluso impedimento ponit, & propterea & habitus & affectus non imputantur, quia naturaliter actus comitantur: ergo cum Socrates tantum facit ex parte sua ad positionem exterioris operationis non minus ei imputabitur. Secundo, Socrates dirigens spiculum in Ciceronem vt eum occidat, eum casu non occidit tantum peccat quantum Plato sagitta sua Robertum occidens, paritate data ex parte obiectorum & intensionis gradualis, sint omnia paria praeter illum euentum sequentem vnius necis & non alterius. Antequam enim sagitta Platonis Robertum attingebat aequaliter peccabant, ergo & post aequaliter peccauerunt. Pono Platonem decedere vita repente post spiculum emissum, occidatur videlicet a Ioanne, post mortem non peccat, & ante erant in delictis paribus, igitur.

11

⁋ Contra hanc conclusionem Primo sic argumentor. Platoni imputabitur mors (si superuiuat) pro Roberti interitu: non autem Socrati pro nece Ciceronis. Secundo, actus interiores sunt omnino pares ex casu: & actus exterior Platonis est etiam culpa, cum non est actus bonus aut indifferens at culpa culpae addita aggregatum facit peius. Tertio, actus exterior interiorem auget, ergo ipsum habens est altero deterior. Quarto, consecrans habet gratiam sacramentalem cui gloria respondet: volens efficaciter celebrare hanc non habet: stat enim hominem velle efficaciter celebrare & habere impedimentum intrinsecum aut extrinsecum non subiacens voluntati illius, vt pote quia non habet panem triticeum, vt vinum, vel quia est factus de nouo in manu vel in lingua paralyticus. Quinto, diuersis praeceptis prohibentur in decalogo. Patet de furto in quo actus exterior prohibetur, & de concupiscentia, quae est actus interior. Sexto aliqua operatio exterior bonitatem aut malitiam sibi sine electione vendicat, ergo habet familiarem malitiam aut praemium. Antecedens patet. Tum primo de distrado celebrante, qui satis facit de dicendi horis canonicis. Tum secundo de martyribus qui pro Christo passi sunt quibus mors ab extrinseco inferebatur. Tum tertio, si dominus famulo praecipit dare stipem inopi, dominus per clientis dationem meretur. Et idem est quoad demeritum. Si praeciperet homicidium qui accidit imperante domino, hic etiam domino dormiente peccat.

12

¶ Respondetur, quod primum argumentum probat, quod in foro exteriore homicidium committens, plus punitur. & hoc est verum cum actualiter plus politiam inquietet, in foro tamen dei aequaliter delinquunt.

13

¶ Ad secundum dicitur, quod culpa naturaliter a culpa emanans non reddit congeriem deteriorem quam culpa ea sola a qua emergit: modo operatio exterior ab electione naturaliter scatet si ea efficax fuerit.

14

Ad tertium concedo antecedens, & talis tunc est alio deterior secundum illud Augustini, voluntate sola quilibet miser efficitur: miserior tamen quando potestas peccandi opere completur: sed conclusio intelligitur semper paritate data in electione quantum ad intensionem gradualem quantum ad obiectum & volitionis efficaciam, & summatim quod sint omnia paria, dempta operatione exteriore in vno & non in altero ob positum impedimentum, quod non est situm in facultate non operantis.

15

¶ Ad quartum dicitur, quod in operibus sacramentorum non intelligimus conclusionem, quia illic virtute operis operati bonum additur.

16

⁋ Ad quintum dicitur, quod illic sunt diuersae prohibitiones, ne imperiti existiment non esse peccatum in solo actu interiore Plerique enim ludaeorum (vt ipse losephus) opinati sunt oppositum.

17

¶ Ad sextum nego antecedens. Ad eius primam probationem dico, quod celebratio cum distractione signanter inuoluntarie incidente est satisfactoria, sic quod homo est deobligatus ab illius celebratione: tamen talis celebratio tenpore purae distractionis non est meritoria vitae aeternae. Modo aliud est esse satiffactorium, aliud meritorium satiffactio est sepius in mortali peccato. Propterea talis celebrat ne peccatum peccato addat, licet non mereatur. In praesentia non disceptabo, an quispiam satiffaciat cum actu qui est peccatum, vt quando religiosus vult ieiunare ut famam bonam aucupetur abbatis. in die ieiunabili: vel Socrates vult celebrare horas tali loco ob inanem gloriam, in die quo celebrare est obstrictus.

18

¶ Ad secundam probationem dicitur, quod martyres meriti sunt per actus spontaneas nolendi relinquere opera praecepti aut consilii: non obstante morte & per aequanimem mortis tolerantiam.

19

¶ Ad tertiam probationem dicitur, quod siue minister eleemosynarius eleemosynam det siue non, dominus non magis neque minus meretur quantum ad vitam aeternam, licet posset prodesse quantum ad liberationem a poena purgatorii si stipem erigat actualiter ad quod haec operatio exterior valet. Et pedisequus peccat non dando imperante domino. Similiter de nece dicitur siue cliens interimat siue non, non magis dominus vel minus peccat. Euentus enim actualiter sequens illi non imputabitur eius culpam mensurans, sed solum illud quod vero similiter eo mandante sequeretur. Si vnius famulus perimat, alterius vero non, domini aequaliter peccant coram deo: licet vnus ad maiorem restitutionem liberis & communiugi occisiquam alter teneatur, ob actualem iniutiam illatam.

20

¶ Ad tertiam dubitationem respondetur, quod Endymion primus rationem cursus lunae inuenit & obdormisse triginta annos dicitur, quia iudicio vulgi meditationi vacantes operam vti dormientes perdunt.

21

⁋ Quarto dubitatur, quid est dei felicitas secundum Aristotelem. Respondetur, quod eadem est cum Christiani philosophi definitione dicenda, Deus cognoscit se perfectissima cognitione scilicet intuitiua: & cognitio dei a deo non distinguitur, duodecimo Metaphysicae: & diligit se intuitiue cognitum & laetitia consequitur per modnm dicendi in deo, cum eo re ipsa idemptificatur. Licet notitia creaturarum in deo est beatitudo, tamen non pro quanto est creaturarum notitia. ltaque ridendi sunt dicentes Aristotelem dixisse deum non cognouisse creaturas. Hominum enim mentes noscunt & probos qui mentem excolunt, diligunt.

22

⁋ Quinto dubitatur, an in philosophia aliquid probabilitatis sit dicere louem. Herculem aut venerem deum deam ve. Respendetur negatiue. Philosophi enim ponebant intelligentias incorporeas caelorum motrices inter quas est primus motor quem deum pietatis cultores nominant. Vulgus vero vitiis irretitos vt louem, Venerem, Martem deorum catalago apposuit. hoc autem est valde alienum apud graecos & eos qui lac Atheniensium biberunt.

23

¶ Dubitatur sexto, quomodo virtus moralis a prudentia & econtratio pendet. Respondetur, hoc est in alio genere dependentiae. Milites enim pro aliis belligerantes ab his qui eis stipendia dant pendent Et tursus mercedem dantes sua prosperitate a forti propulsatore in pace pendent. Item Ludimagister pendet a locuplete discipulo in alimento corporali: & nummosus scholasticus in vita spirituali a praeceptore pendet.

24

¶ Dubitatur septimo, quomodo requiratur corporis sanitas ad felicitatem. Videtur enim illud esse rationi dissentaneum, in pluribus morbosis. Respondetur, quod sermo est de morbo atroci & illo qui mentis operationem praepedit. Experimur enim quod corpore male disposito in speculatione & aliis capimus fastidium. Patet in rheumatico qui cum bene curatur altius contemplatur & attentius diuina celebrat. Interdum ob animae bonum conducibile est hab re corporis indispositionem quae mentis operationes haud laedit: & si aliquod tale quod rarenter fit euenit: nihil male est. Socrates & martyres corpus sanum antequam essent interempti habuere: quocirca de eis non est facienda obiectio. In graui morbo etiam homo intantum cruciatur vt mentis deuotionem perparum admittat. iuxta illud Psalmographi. Qnum non est in morte qui memor sit tui. Interdum variis in locis ob alias responsiones indem mouemus: & quia semper pertinenter occurrit hanc dubitatiunculam aliubi fecimus. Carptim dico quod nulli corporis angores nec tyrannorum fulmina, foelicitatem expellunt. Ea enim in virtutum operationibus solidissime consistit, Phalaridis tormenta hominem a gyro rationis (modo non sit mentis inops) extrudere nequeunt. In procella & tonitruo tormentorum foelicitas non obfuscatur. sed splendescit, sicut fuluum aurum fornax probat, sic angores corpori illati foelicem examinant. examinatumque comprobant. In martyrum choro hoc & in Socrate hoc ipsum est lucidum. De beatitudinem contemplatiua in praesentia loquor. Ingenue tamen fatebor quod felicitas actiua in afflictionibus obfuscata videtur, signanter apud vulgus. Superius in septimo libro Stoicorum paradoxum sumus secuti & obuiis vlnis hoc placitum semper amplectimur, scilicet quod felicitas sine culpa non amittitur.

25

⁋ Quaeritur item, an vita contemplatiua vitae actiuae praestet. Pro huius quaestionis solutione ante conclusionem aliquas notatiunculas pro nouitiis ponemus. Solum est hic sermo de vita humana separata a brutali. Sane in foedis corporis voluptatibus non est vita sed mors. Nec in voluptate honesta manemus tamquam in fine: omnia enim quae ordinantur circa exteriora vt tranquille viuatur ad actiuam vitam attinent, vt opera iustitiae, liberalitatis, & caetera id genus. Vita contemplatiua est in veritatis agnitione, potissimum nobilissimi obiecti, scilicet dei. Vacate & videte, quoniam ego sum dominus, dicit Psalmographus regius. Hoc Aristoteles in litera innuit. EtGregorius. S Moralium. Etiam est in contemplatione creaturarum pro quanto in eis relucet supremus ille artifex qui cuncta gubernat. Ad Romanos primo. Inuisibilia dei per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur. Aposteriore ab effectuum notitia in causae intelligentiam deuenimus. Propterea dicit Psalmista. Mirabilia opera tua & anima mea cognoscit nimis. Et alibi. Iditatus sum in omnibus operibus tuis, & in factis manuum tuarum meditabor. Expandi manus meas au te.

26

¶ Sedo, scito quod non est discrimen inter intellectum & voluntatem, imo est eadem res numero, hoc ex philosophia supponatur. Aristoteles per mentem & intellectum, voluntatem etiam intelligit. In lumine naturali diceret philosophus voluntatem debere deum diligere & eum magnificare, qui cuncta moderatur, a quo esse & viuere habemus, plus quam a parentibus, etiam secundum eum.

27

¶ His suppositis affirmatiue respondetur ad quaestionem, quod hanc Aristoteles eleganter in lumine naturali probat in litera. Felicitas tam speculatiua qui practica est in intellectu, haec in actiuo, illa in contemplatiuo: haec ab habitu prudentia, illa vero ab habitu sapientia, proficiscitur. Sapientia & habitus contemplatiuus, prudentiae est intellectui actiuo praestant. Item ex parte obiecti intellectus contemplatiui potissimum obiectum est causa prima: obiectum felicitatis politiae est humana politia. Addo philosophi viam esse consonam doctrinae Christianae. Dicit enim veritas Lucae. io. Maria optimam partem elegit, per Mariam autem vita contemplatiua intelligitur, vt Augustinus de verbis domini exponit. & Gregorius. &S. Moralium, & super Ezechielem & omnes in theologia sapientes.

28

¶ Contra hoc argumentor primo. Est in via mixta tam actiua quam contemplatiua, & ea sicut totum parti, vtrique praestat. Secundo, opus vitae actiuae est maioris meriti, ergo illa d vita est melior. Tertio, nemo debet relinquere meliorem vitam ob minus bonam. Dicit enim Apostolus primae ad Corinthios.. mulam ini charismata meliora: at quidnam a vitae contemplatiuae statu ad vitam actiuam & ad praelaturas euocantur, igitur. Quarto, dicit Gregorius super Ezechielem, quod nullum sacrificium est deo magis acceptum quam aelus animarum: at per animarum aelum quispiam se ad opera actiuae vitae accingit. Quinto, dicit Gregorius tertia homilia super Ezechielem, quod vita actiua prior est contemplatiua: sed quod est prius est melius, igitur. Sexto, homo plus assimilatur deo in actu felicitatis politicae quam in actu felicitatis contemplatiuae. Patet, quia per talem, homo est causa multorum operum sicut deus per intellectum est causa rerum. a. Metaphysicae. Septimo, felicitas politica in melioribus inuenitur, scilicet in regentibus qui reipublicae praesunt, qui secundum philosophum praestantiores esse debent. Octauo, felicitas politica laborat circa bonum commune quod est diuinissimum, primo Ethicorum: non sic autem de felicitate contemplatiua, igitur.

29

⁋ Ad primum respondetur, quod sermo est de parte vitae contemplatiuae, ad actiuam comparatae quae est illa praestantior. Maria optimam partem elegit, dicit Saluator, hoc est de illo aggregato vitae actiuae & contemplatiuae, totum tamen est praestantius, cum vitam actiuam bonam vitae contemplatiue superaddit.

30

⁋ Ad secundum dicitur, quod interdum ita est, sed crebrius est oppositum. Et ex parte contemplationis maius est meritum in dei contemplatione & mirabilium eius eum diligendo, colendo. magnificando, hoc est maius quam bene operari circa proximum. Si enim detur vnus actus actiuae vitae praestantior hoc vel illo opere vitae contenplatiuae, nihil ad rem. Sic aliquod opus est temperantiae quod vnum opus fortitudinis transcendit sub quo est a toto genere. Optimus actus vitae contemplatiuae optimo actui vitae actiuae praestat, sicut.. Topicorum dicit philosophus. Melius est philosophari quam ditari. At egenti est satius ditari quam philosophari: sic licet in casu actus vitae actiuae sit actu vitae contemplatiuae melior, non tamen absolute.

31

⁋ Ad tertium dicitur, quod suscipiens praelaturam non deserit dulcedinem vitae contemplatiuae. Praelatus nunc cum Martha circa subditos est sollicitus, nunc vero cum Maria contemplatur. Et ita concionator peritus Christum imitando. qui se ad partem aliis exemplum orandi relinquens retraxit. Gregorius in Pastorali ait sic. Rector in actione praecipuus sit prae cunctis in contemplatione suspensus. Et August. r. de Ciuitate dei. "Ocium sanctum quaerit charitas, veritatis negocium iustum suscipit necessitas charitatis: quam sarcinam si nullus imponit percipiendae atque intuendae vacandum est veritati. Si autem imponitur sustinenda est propter charitatis necessitatem". Pro nunc non insisto an homo teneatur maius meritum ob melius meritum deserere, cum illa circunstantia maioris meriti relinquendi faciat minus turgere. hoc aliubi disseruimus.

32

⁋ Ad quartum dicitur, quod in primis est aelus proprie animae procurandae. Eccli. 5. Miserere anime tuae placens deo. Modo in dei contemplatione & eius dilectione, & in hac tramquillitate vitae homo est maxime sui sollicitus, cum autem non negligat aliorum aias sedo tamen in toto post suam. Charitas, vt phibent incipit ab habente.

33

⁋ Ad quintum distinguo maiorem, vel prioritate perfectionis, & sic negatur, vel prioritate generationis & sic conceditur. Vnde homo antequam conscendit ad hanc contemplationis celsitudinem debet prius in campo vitae actione se exercere. Et dicit Gregorius. &. Moralium, quod vita actiua in virtutum dispositionem est dispositio ad veram contemplatiuam, quia tollit impedimenta vitae contemplatiuae per iracundi am inflationem illiberalitate um & caetera vitia impeditur quispiam plurimum a vita contemplatiua, insistere circa quisquilias has an relatio distinguatur a fundamento & termino & similia a vita contemplatiua est alienum: oportet primum disponere vitam in virtutum operibus & tum bonum principium habet ad ingressum scholae contemplatiuae.

34

⁋ Ad sextum dicitur in actu contemplatiuo magis deo assimilamur quam in actu intellectus actiui: quia per illum deum contemplamur, vt deus semper seipsum contemplatur in quo est sua beatitudo. Creaturas in se contemplatur quia sua essentia est sibi creaturarum notitia actualis.

35

⁋ Ad septimum respondetur conformiter ad tertii solutionem, quod qui praesunt in vtraque vita sunt vel esse debent perfecti, cum optimi sint: modo optimus est contemplatiuus, & felicitas actiua ob contemplatiuam & eius finem ordinatur, vt superius philosophus probauit.

36

⁋ Ad octauum respondetur, quod contemplatiua vita laborat circa obiectum communissimum in causando quod alia producit conseruatque continuo, & communitas causatiua est praestantior communitate multitudinis creaturarum.

37

⁋ Dubitatur, quomodo manuducamur cognoscere in deo esse summam felicitatem. Respondetur hoc pacto censemus luminibus orbatos miseros & in luctu positos, cui astipulatur Thobias, qui angelo salutanti respondit. Quale gaudium mihi erit cum lumen caeli non videam. Visus est omnium exteriorum sensuum longe gratissimus, primo Metaphysicae: quo sensu mundi theatrum intuemur. Thobias gaudio exiliebat, cum ab angelo visum recepit & sibi gratulabatur ac si ab inferis rediuisset. Quod oculis corporeis est tam iocundum, hoc daeus iustitiae sol & solis factor est mentis iubar immarcessibile, proinde optabilissimum fuerit videre deum.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 8