Text List

Prev

How to Cite

Next

Capitulum 7

1

Age autem, si videtur, bonam et eternam vitam et sicut sapientem et sicut sapientiam per se laudemus. Magis autem sicut sapientie omnis substantificativam et super omnem sapientiam et prudentiam superexistentem. Non enim tantum Deus superplenus est sapientia et prudentie ipsius non est numerus, set omnem super mentem et rationem et super sapientiam collocatur, et hoc supernaturaliter intendens divinus vere vir conmunis nostri et ducis sol stultum sapientius Dei hominibus dicit non solum quoniam omnis humana deliberatio error quidem est iudicatus ad stabile et manens divinorum et perfectissimorum intellectuum, set quoniam et consuetum est theologis contraria passione in Deo ea que sunt privationis, dicere. Ita et invisibbile dicunt eloquia clarissimum lumen et multum laudabilem et multum nominabilem, ineffabilem, innominabilem, et omnibus presentem, et ex omnibus inventum, inconprehensibilem et non investigabilem. Hoc ergo modo et nunc divinus Apostolus laudare dicitur stultitiam Dei quod apparet in ipsa preter rationem et conveniens ad ineffabilem et ante rationem omnem sursumagens veritatem. Set quod in aliis dixi, iuxta proprietatem nostram ea que sunt super nos accipientes et rationi conmixte sensibus infixi et nostris divina conparantes decipimur secundum apparens divinam et ineffabilem rationem ei exsequentes.

2

Oportet autem videre, mentem nostram habere quidem virtutem ad intelligendum per quam intelligibilia inspicit, unitionem autem excedentem mentis naturam per quam coniungitur ad ea que sunt supra ipsam. Secundum hanc igitur divina oportet intelligere non secundum nos set nos ipsos statutos et totos deificos. Melius est enim esse Dei et non nostri ipsorum. Ita enim erunt divina data cum Deo factis. Hanc igitur irrationabilem et amentem et stultam sapientiam et excedenter laudantes, dicimus quod omnis est mentis et rationis et omnis sapientie et prudentie causa et in ipsa est omne consilium et ab ipsa est omnis cogitatio et prudentia et in ipsa sunt omnes thesauri sapientie et cognitionis absconditi.

3

Etenim iuxta consequentiam iam predictorum, supersapiens et omnisapiens causa, et ipsius per se sapientie et totius particularis est substantificatrix. Et ipsa intelligibiles et intellectuales angelicarum mentium virtutes simplices et beatos habent intellectus non in divisibilibus ut divisibilibus aut a sensibus aut a sermonibus diffusis congregantes divinam cognitionem. Neque ab aliquo conmuni ad ista simul acte. Ab onmi autem naturali et multitudine munde existentes intellectualiter, inmaterialiter, uniformiter intelligibilia divinorum intelligit.

4

Et est ipsis intellectualis virtus et operatio munda et inmaculata puritate resplendens et conspicaci divinorum intellectualium simplicitate et inmaterialitate et divinitus unitio ad divinam et supersapientem et mentem et rationem, sicut est possibile, figurata. Propter divinam sapientiam et anime rationale habent. Diffusive quidem et circulo circa existentium unitatem circumeuntes. Et divisibili et largissimo varietatis deficientes ab unitivis mentibus. Multorum autem ad unum convolutione et intellectibus equalibus angelis, in quantum animabus est proprium et possibile, digne habite. Set et aliquis non peccet ab intentione, dicens sensus ipsos esse resonantiam sapientie.

5

Et quidem et demonum mens secundum quod mens est, ex ipsa est. In quantum autem est mens rationis depravate consequi quod desiderat, neque sciens neque volens, casum a sapientia magis proprie ipsam oportet appellare. Siquidem sapientie ipsius et omnis et mentis omnis et rationis et sensus omnis divina sapientia et principium est et causa et substantificatrix et perfectio et custodia et finis, sicut dictum est. Sic autem ipse Deus qui est supersapiens sapientia et mens et ratio et cognitor laudatur. Quomodo enim intelliget aliquod intelligibilium, non habens intellectuales operationes? Aut quomodo cognoscet sensibilia super omnem sensum collocatus? Et quidem omnia ipsum scire dicunt eloquia et nichil effugere divinam cognitionem. Set quod dixi multotiens, ut decet Deum, intelligere convenit. Etenim sine mente et non sensibile secundum excessum et non secundum defectum in Deo est ordinandum; sic et irrationabile reponimus ei qui est super rationem. Et inperfectionem ei qui est superperfectus et preperfectus. Et inpalpabilem et invisibilem caliginem lumini inaccessibili secundum excessum visibilis luminis. Quare divina mens omnia continet, ab omnibus segregata cognitione, secundum omnium causam, in se ipso omnium scientiam preaccipiens, antequam angeli fierent, sciens et producens angelos et cuncta alia intus. Et ab ipso, ut ita dicam, principio sciens et ad substantiam agens. Et hoc arbitror trahere eloquium, quando dicit Qui scit omnia antequam fiant ipsa. Non enim ex existentibus existentia discens novit divina mens set ex ipsa et in ipsa secundum causam omnium scientiam et cognitionem et substantiam prehabet et preaccepit non secundum visionem singulis se inmittens set secundum unam causa continentiam, omnia sciens et continens, sicut lumen secundum causam per se metipsum tenebrarum preaccepit visionem, non aliunde videns tenebras quam a lumine.

6

Igitur se ipsam divina sapientia cognoscens cognoscit omnia, inmaterialiter materialia, et indivisibiliter divisibilia, et multa unitive, in ipso uno omnia et cognoscens et producens. Etenim secundum unam causam Deus omnibus existentibus esse tradidit, secundum eandem causam sciet omnia sicut ex ipso existentia et que in ipso preextiterunt et non ex existentibus sumit eorum cognitionem. Set et ipsis singulis eorum et aliis aliorum cognitionis erit largitor. Non igitur Deus propriam habet sui ipsius cognitionem, aliam autem conmunem, existentia omnia conprehendentem. Ipsa enim omnium causa se ipsam cognoscens vacat alicubi, si ea que sunt ab ipsa et quorum causa ignoravit. Igitur ita Deum existentia cognoscit non scientia que scit existentium set que est sui ipsius. Etenim angelos dicunt scire eloquia ea que sunt in terra non secundum sensus ipsa cognoscentes sensibilia quidem existentia, set secundum propriam deiformis mentis virtutem et naturam.

7

Preterea inquirere oportet, quomodo nos cognoscimus Deum nec intelligibilem nec sensibilem nec aliquid universaliter existentium existentem. Nunquid igitur verum est dicere quoniam Deum cognoscimus non ex natura ipsius. Ignotum enim hoc et omnem rationem et mentem excedens. Set ex omnium totorum ordinatione sicut ex ex ipso proposita et ymagines quasdam et assimilationes divinorum ipsius exemplarium habente ad illud quod est super omnia via et ordine secundum virtutem ascendimus in omnium ablatione et excessu et omnium causa. Propter quod et in omnibus Deus cognoscitur et sine omnibus et per ignorantiam. Et est ipsius et intellectus et sermo et scientia et tactus et opinio et fantasia et nomen et alia omnia. Et nec intelligitur nec dicitur nec nominatur. Et non est aliquid existentium nec in aliquo existentium cognoscitur. Et in omnibus et omnia est et in nullo nichil et in omnibus cunctis cognoscitur et ex nullo nulli.

8

Etenim et hoc recte de Deo dicimus et in existentibus universis laudatur secundum omnium proportionem, quorum est causa. Et est rursus divinissima Dei cognitio que per ignorantiam cognita secundum unitionem super mentem, quando mens ab aliis omnibus recedens postea et per se ipsam dimittens unita est supersplendentibus radiis, inde et ibi non scrutabili profundo sapientie illuminata. Et quidem et ex omnibus que dixi, ipsa est cognoscenda. Ipsa enim est, secundum eloquium, que est omnium effectiva et super omnia concordans et indissolubilis omnium coordinationis et ordinis causa. Et superfines superiorum vel priorum coniungens principiis secundorum. Et unam omnis conspirationem et armoniam pulchre operans.

9

Ratio autem Deus laudatur a sanctis eloquiis non tantum quoniam et rationis et mentis et sapientie est largitor set quoniam et omnium causas in se metipso preaccepit uniformiter. Et quoniam per omnia vadit pertingens, ut eloquia dicunt usque ad finem omnium, et ante hoc quoniam super omnem simplicitatem divina simplificatur ratio et ab omnibus est super omnia secundum supersubstantiale absoluta. Hec ratio simplex est et existens veritas. Circa quam sicut mundam et non erroneam totorum cognitionem, divina fides est que est manens credentium collocatio que istos collocat in veritate et in ipsis veritatem in intransmutabili ydemptitate simplicem veritatis cognitionem habentibus credentibus.

10

Si enim cognitio unitiva est eorum qui noverunt, ignorantia autem transmutationis semper causa et divisionis ignoranti ex se ipsa credentem in veritate secundum sermonem nichil movebit a causa que est secundum veram fidem, in qua permanentiam habebit inmobiliter et intransmutabilis ydemptitatis. Bene etenim novit qui veritati unitus est, quoniam bene habet, quamvis multi corripiant ipsum sicut extasim passum. Latet quidem, sicut est conveniens, ipsos ex errore per veram fidem extasim passum veritatis. Ipse enim novit se ipsum non, quod dicunt illi, furentem set ab instabili et variabili portatione circa largissimam erroris varietatem per simplicem et semper secundum eandem et eodem modo habentem veritatem liberatum. Ita igitur nostre sapientie principes et duces pro veritate moriuntur omni die testificantes sicut est conveniens et verbo omni et opere unitiva vera Christianorum cognitione omnibus ipsam esse et simpliciorem et diviniorem magis autem ipsam esse solam veram ut unam et simplicem Dei cognitionem.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 7