Text List

Prev

How to Cite

Next

Capitulum 8

1

Set quoniam divinam veritatem et supersapientem sapientiam, et sicut virtutem laudant et sicut iustitiam theologi, et sicut salvationem et sicut liberationem, age et istas Dei nominationes, sicut est possibile nobis, reseremus. Et quod quidem thearchia ab omni quocumque modo et existente et cogitata virtute et segregata est et superat, non arbitror aliquem in divinis eloquiis conversatorum ignorare. Multotiens enim theologia et dominationem ipsi et ipsarum celestium virtutum determinans tradita est. Quomodo igitur ipsam theologi et sicut virtutem laudant ab omni segregatam virtute aut quomodo in ipsa virtutis nominationes accipimus.

2

Dicimus igitur quod virtus est Deus sicut omnem virtutem in se ipso prehabens et superhabens, et sicut omnis virtutis causa, et omnia secundum virtutem indeclinabilem et incircunfinitam producens et sicut ipsius quod est esse virtutem aut totam aut particularem causa existens, et sicut infinite virtutis non tantum eo quod omnem virtutem producit, set et eo quod est super omnem per se ipsam virtutem, et eo quod superpotest et infinite infinitas alias ab existentibus virtutes producere et eo quod nunquam possunt infinite et in infinitum producte virtutes super infinitam ipsius virtutem facientis virtutis hebetare actionem et eo quod ineffabilis et ignota et incogitabilis est cuncta excedens ipsius virtus. Que propter habundantiam possibilis et infirmitatem firmat et ultimas resonantiarum ipsius continet et fortiter tenet. Quemadmodum et in possibilibus secundum sensum videmus quod supersplendida lumina et usque ad visiones hebetes perveniunt et magnos sonos dicunt et ad auditus non valde facile recipientes sonos introire. Quod enim est omnino non audiens nec audit et quod universaliter est non videns nec vidit.

3

Ipsa igitur infinite virtutis Dei distributio ad omnia existentia vadit et nichil existentium est cui perfecte ablatum sit habere quandam virtutem. Set aut intellectualem aut rationalem aut sensibilem aut vivificam aut substantialem habet virtutem. Et ipsum etiam esse, si fas est dicere, virtutem ad hoc quod sit, habet a supersubstantiali virtute. Etenim unt deiformes angelicorum ornatuum virtutes ex ipsa et esse intransmutabiliter habent et omnes ipsorum intellectuales et inmortales sempiternos motus et fortitudinem ipsam et non minorabile desiderium boni ab infiniti boni virtute acceperunt ipsa inmittente ipsis posse et esse ista, et desiderant et semper esse et ipsum posse desiderare quod semper possint.

4

Procedunt autem ea que sunt indeficientis virtutis et ad homines et ad animalia et plantas et totam omnis rei naturam et firmat unitam et ad sui invicem amicitiam et conmunionem. At discreta ad hoc quod sint singula secundum propriam rationem et diffinitionem inconfusa et inconmixta. Et omnis rei ordines et discretiones ad proprium salvat bonum. Et inmortales angelicarum unitatum vitas inmaculatas custodit. Et celestes et illuminativas et stellares substantias et ordines invariabiles. Etenim posse esse facit. Et temporis circunvolutiones discernit quidem processibus, congregat autem restitutionibus. Et ignis virtutes inextinguibiles facit et aque influxiones indeficientes et aeriam effusionem terminat et terram in nichilo collocat et vite generativos ipsius partus indifferentes custodit, et elementorum in se invicem armoniam et concretionem inconfusam et indivisibilem salvat, et anime et corporis coniunctionem continet. Et plantarum nutritivas et virtutes sursummovet et fortiter tenet totarum substantiales virtutes. Et omnis rei indissolubilem mansionem firmat et deificationem firmat, ipsam donat virtutem ad hoc hiis qui deificantur, prebens. Et totaliter nichil est universaliter existentium ab omnipotente firmitate et ambitu divine virtutis segregatum. Quod enim universaliter nullam virtutem habet nec est nec erit aliqua ipsius omnino positio.

5

Et quidem dicit Elymas magus: Si omnipotens est Deus, quomodo dicitur aliquid non posse a nostro theologo. Inproperat autem divino Paulo qui dixit Deum non posse negare seipsum. Apponens autem hoc nimium timeo ne et stultitie debeam risum puerorum effrenorum edificationes et super arenam et infirmas dissolvere moliens et sicut contra quandam inpossibilem intentionem iaculari studens contra theologicam de iste deliberationem. Etenim sui ipsius negatio casus est a veritate. Veritas autem existens est et a veritate casus ab existente casus. Si igitur veritas existens est negatio autem veritatis est ab existente casus, ab existente cadere non potest Deus, et hoc non esse, non est. Sicut si aliquis dicat: non posse non potest, et non scire secundum privationem non novit. Quod sapiens non intelligens inmitatur pugilum inexpertos supponentes secundum quod videtur sibi ipsis et contra absentes illos viriliter pugne umbram facientes et aerem variis plagis confidenter percutientes oppinantur adversarios ipsos optinuisse et predicant se ipsos nec scientes illorum virtutem.

6

Nos autem dicta theologi, secundum quod est possibile, coniectantes, Deum superpotentem laudamus sicut omnipotentem sicut beatum et solum potentem, sicut dominantem in potestate potentem in suo evo, sicut secundum nichil ab existentibus excedentem, magis autem et superprehabentem omnia existentia secundum virtutem supersubstantialem et omnibus existentibus posse esse et hoc esse secundum habundantiam excedentis virtutis copiosa effusione largientem.

7

Iustitia autem rursus laudatur Deus sicut omnibus secundum dignitatem distribuens et conmensurationem et pulchritudinem et bonam ordinationem et ornatum, et omnes distributiones et ordines segregans unicuique secundum vere existentem iustissimam diffinitionem. Et omnibus proprie operationis ipsorum causa existens. Omnia enim divina iustitia ordinat et terminat et omnia ab omnibus inmixta et non confusa salvat, omnibus existentibus convenientia unicuique donat secundum dignitatem unicuique existentium supervenientem.

8

Et si ista recte dicimus quicunque divine inproperant iustitie, latet se, sui ipsorum iniustitiam manifeste condempnantes. Dicunt enim debere inesse mortalibus inmortalitatem et inperfectis perfectum et per se mobilibus per aliud inmobilem necessitatem et invariabilibus ydemptitatem et infirmis esse perfecte potentiam et temporalibus esse eterna et natura motis esse inmutabilia et temporales delectationes esse eternas et totaliter ea que sunt aliorum aliis attribuunt.

9

Oportet autem videre divinam iustitiam in hoc vere existentem veram iustitiam, quod omnibus tribuit propria secundum uniuscuiusque naturam et omnino in proprio salvat ordine et virtute. Set dicat aliquis non esse iustitie homines sanctos dimittere non adiutos a pravis cruciatos. Ad quod dicendum est quod si illi quos dicit sanctos, diligunt quidem ea que sunt super terram, ab inherentibus materie zelata a divino omnino ceciderunt amore et non novi quomodo sancti vocentur iniuriam facientes vere amabilibus et divinis propter inzelabilia et inamabilia ab eisdem non religiose reprobatis. Si autem vere existentia amant, letari quidem convenit quedam desiderantes, quando desiderabilia consequuntur. Aut nunquid tunc magis appropinquant angelicis virtutibus, quando, sicut est possibile, desiderio divinorum recedunt a materialium passibili affectione luctantes ad hoc valde viriliter in adversitatibus pro bono? Quare verum est dicere quod hoc magis est divine iustitie proprium non mollire et destruere optimarum animositates materialium donationibus, nec si aliquis convenit hoc facere dimittere non adiutos set collocare ipsos in pulchra et inflexibili statione et tribuere ipsis talibus existentibus secundum dignitatem. Ipsa enim divina iustitia et salvatio totorum laudatur, propriam uniuscuiusque et munde ab aliis substantiam et ordinum salvans et custodiens et causa munde existens in totis proprie operationis.

10

Si autem aliquis salvationem laudet et sicut ex peioribus tota salvatorie abripientem omnino alicubi nos et hunc laudatorum lar- gissime salvationis recipiemus et hanc ipsam salvationem primam totorum rogabimus ipsum diffinire que omnia in se ipsis intransmutabilia et fortia circa priora salvat et omnia custodit non pugnantia et bellantia singula sui ipsorum rationibus ordinata et omnem inequalitatem et alienam operationem ex totis exterminat, et proportiones uniuscuiusque constituit non valentes cadere ad contraria nec transire. Quantum et ita salvationem aliquis laudabit, non longe ab intentione sancte theologie sicut omnia existentia salvatoria omnium bonitate a casu propriorum bonorum libertatem secundum uniuscuiusque eorum qui salvantur suscipit natura. Propter quod et liberationem ipsam nominant theologi, in quantum non sunt vere existentia ad nichil esse cadere et in quantum et si aliquid ad peccatum et inordinatum fallatur et minorationem quandam patiatur perfectionis propriorum bonorum hoc a passione et infirmitate et privatione liberat implens minus habens et paterne infirmitatem supportans et suscitans a malo. Magis autem statuens in bono et percussum bonum adimplens et ordinans et statuens et ornans inordinationem ipsius et inormatum et integrum perficiens et ab omnibus maculatis solvens.

11

Set de istis quidem et de iustitia dictum est, secundum quam omnium equalitas mensuratur et diffinitur et omnis inequalitas que est secundum privationem equalitatis que est in ipsis singulis, exterminatur. Etenim inequalitatem si quis accipiat differentie in toto ad tota, et huius iustitia est servativa non concedens conmixta tota in totis facta turbari, custodiens autem existentia secundum speciem in qua unumquodque esse naturam habet.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 8