Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Aureum Rosarium Theologiae

Liber 1

Prologus

Abyssus

Absolutum

Abstractum

Accidens

Actio

Addiscere

Adorare

Affectus

Affirmatio

Agere vel actio

Actus animae

Aliud alius alter

Amare vel amor

Amor dilectio et caritas

Amor de ab aeterno ad entia

Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria

Anima humana est ad dei imaginem

Apparere scilicet Deum in creatura

Appropriata divina ubi proprie

Arbitrium liberum

Argumentalis processus an liceat in theologia

Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem

Asserere aliquid de deo

Attributa divina

Bonitas vel bonum

Caritas

Causa

Certitudo

Circumincessio

Cognoscere Deum

Compositio

Comprehensio

Conceptus

Consuetudo

Creare quomodo dicitur de Deo

Dependentia

Deus

Dicere vel dictio

Diligere vel dilectio

Distinctio quales habet modos vel quot

Diuinus

Donum

Elementum

Ens primo

Equalitas

Errare

Esse essentiae et esse existentiae

Eternitas

Evum et Eviternitas

Exclusiva dictio

Fidei christianae

Filius vel filiatio

Finis vel finalis

Finitum

Forma

Frui et uti

Generatio

Genus

Habitus

Hereticus

Hierarchia

Hilias

Hisocheies

Honestas

Identica praedicatio

Imago

Immediate

Immensitas

Immutabilitas

Incircumscriptibilitas

Incomprehensibilitas

Individium

Inesse

Infinitas

Ingenitum

Intellectus

Intentio

Iustitia

Liber

Liberum

Localis motus

Lumen Luminosum

Maior et Minor

Malum

Mens

Meritum

Misericordia

Missio

Mobile

Modus

Modus quo aliquid

Modi quibus aliqua

Modi quibus aliqua

Modi perseitatis

Moralis vel mos

Motus vel mutatio

Mundus

Natura et naturale

Necessitas

Negatio

Numerus

OBduratio

Obiectum

Obiectiva

Omnipotentia

Opinio

Ordo

Originari

Passio

Pater

Perfectio

Permissio

Persona

Possibile et impossibile

Potentia

Praxis

Precipere

Predestinatio

Predestinatio

Praedicatio

Praepositiones

Praesentia

Primum et prioritas

Principium

PRivatio

Processio

Proprie et proprietas

Providentia

Pulcritudo

QUiditas

Quo est et quod est

Ratio

Reduplicativa

Relatio

Reprobatio

Revelatio

Sapientia

Scientia

Se

Si

Solus

Sophistice

Species

Spiratio

Subiectum

Substantia

Summum

Theologia

Transferre

Trinitas

Vertias

Vestigium

Virtus

Vita

Univocum

Voluntas

Voluntas

Xristus (Christus)

Ydea (Idea)

Ypostasis (Hypostasis)

Liber 2

Prologus

Abel

Actio

Accipiter

Actus bonus vel malus

Actus disputato

Adam

Aer

Angelica

Anima

Animalius

Animal

Annus

Apparitio

Aqua

Arbor

Arca

Arcus

Argentum

Armonia

Ars

Augumentum

Auis

Auris

Aurum

Babylon

Balsamum

Bellum

Benedictio

Benefactor

Beniuolentia

Bestia

Bonum

Cain

Casus

Causa

Celum

Cerebum

Complexio

Conscientia

Corpus

Costa

Creatio

Demones

Dies

Differentia

Digestio

Diluuium

Elementum

Embryo

Epacta

Error

Etas

Eternitas

Eua

Fons et Fluuius

Forma

Fortuna

Fructus

Generare

Gens

Gratia

Grana

Guma del Gumi

Habitus

Herbe

Hierarchia

Homo

Ignis

Ignorantia

Imago

Impressiones

Inferni

Infermitas

Innocentie

Intellectus

Intentio

Intrinsecum

Iusticia

Lac

Lachryma

Lapis

Liber

Libertas

Liberum arbitrium

Lignum

Lingua

Locus

Lux

Malum

Mare

Materia

Mel et cera

Membrum

Memoria

Mensura

Meritum

Metalla

Misericordia

Mons del Montes

Monstrus

Mors

Mortui

Motus

Mulier

Mundus

Natatile

Natura

Nebula

Nobilitas

Noe

Nutrimentum

Obedientia

Obiecta

Oleum

Operatio

Ordo

Originalis

Originalis

Paradisus

Passio

Peccatum

Pena

Pisces

Piata

Potestas

Principium

Prophetia

Proportio

Quattuor

Ratio

Ratio seminalis

Radius

Rapacia

Raptus

Reductio

Relatio

Reminiscetia

Reprobatio

Reptilia

Sanitas

Scientia

Semen

Sensualitas

Sensus

Serpens

Seruitus

Synderesis

Somnus

Sonus

Speculum

Tentatio

Tempus

Terra

Vegitabile

Ventus

Vermis

Vigilia

Vinum

Virtus

Vita

Volatile

Volutas

(X)Christus et Christia

Yris

Zodiacus

Liber 3

Prologus

Abba

Abraam

Adam

Adoptio

Adoratio

Adventus dei

Amicicia christi

Amor dei ad creaturas

Angelus

Anima

Anima separata

Annunciatio domini

Apostolus

Ars et scientia

Ascensio christi

Assumptio

Aurea et aureola

Baptismus

Beatitudo

Caput ecclesie

Character

Charitas

Celum

Cognitio christi

Communicatio idiomatum

Conceptio

Conceptio beate virginis

Concilium generale

Concupiscentia

Decima

Dies

Dilectio

Divinatio

Donum spiritus sanctus

Dulia

Fides

Filiatio

Filius

Fortitudo

Fructus

Furtum

Gratia

Homicidium

Honor

Incarnatio

Iuramentum

Iustitia

Lex

Luxuria

Mediator

Mendacium

Meritum

Mors

Nomen

Oratio christi

Passio christi

Periurium

Preceptum decalogi

Prudentia

Resurrectio

Sapientia

Sessio christi

Spes

Temperantia

Timor

Virtus cardinalis

Vita

Zelus

Epilogus

Liber 4

Prologus

Abel

Absolutio

Altare

Aqua

Aureola

Baptismus

Beatitudo

Beneficium

Bigamia

Calix

Character

Casus

Cathecismus

Circumcisio

Clauis

Confessio

Confirmatio

Contritio

Correctio

Chrisma

Damnati

Dos

Elemosyna

Emptio

Eucharistia

Excommunicatio

Extrema unctio

Ieiunium

Indulgentia

Infamia

Interdictum

Irregularitas

Iudex

Iudicium

Iustificatio

Matrimonium

Missa

Oratio

Ordo

Poenitentia

Poenitentia peccatorum venialium

Punitio damnatorum

Recidiuatio

Resurrectio

Restitutio

Sacramentum

Satisfactio

Scandalum

Sepultura

Simonia

Testamentum

Votum

Xenodocium

Prev

How to Cite

Next

Irregularitas

1

1

Irregularitas primo quid sit et quomo incurritur. Et dictur secum Sco. in. iiii. di. xxv. quod irregularitas est inhabilitas ad susceptionem et executionem actuum ordinum vel Irregularitas est impedimentum seu repulsio executionis diuini officii seu sacramenti ex canonica constitutione proueniens. vt ar. de tempore ordi. c vltim. Que quidem est introducta a iure positiuo. vt. xi. q. vii

2

¶ Item Deniel. licet in veteri lege fuerit praeordinata u persona Dauid. de conse. dis. i. c. i. Incurritur autem a iure ex quibus criminibus: et ex quibus non criminibus. Ex crimibus quattuor pertinentibus ad ordines vel actus eorum. Quorum vnum est simonia. Cum illo enim qui scit se simoniace ordinari solus papa potest dispensare. Secundum est furtum in ordine quod sic distinguitur. quia autem prohibetur per excomunicationem ne quis accedat nisi de isto cpatu: et prius legitime examinatus et receptus: aut non est talis prohibitio. In vtroque casu se furtiue ingerens efficitur irregularis. sed in primo non dispensatur nisi per papanm. I secundo dispesatur per episcotum. extra de eo qui furtiue ordies recipit. in textum et glo. Tertium crimen est ministerium et ordine non suscepto. extra de cle. non ordi. mini. Quartum est contumacia in non obsuando penas eclesiasticas scilicet extruncationem: suspensionem aut interdi ctum: puta celebrando in excommunicatione maiori. extra declerico excom. minist. Incurritur etiam irregularitas cirr ca non crimina: vt sunt enormis mutilatio passiua vel ifirmitas illegitimitas et fuitus. Sertus. enim non est ordinandus. quia est possessio dimini: et ideo non debet ab eo auferri eo inuito: quod si de facto fierit ordinatus domino inscio nec de nouo consentiente de bet sibi reddi qui postea non debet seruire nisi in actibus decentibus actum suum. Incurritur insuper irregularitas circa ea quae quandoque sunt crimina quandoque non. vt homicidium: bigamia. Sub homicidio continetur mutilatio actiua alterius hominis.

3

¶ Unde ad praedictorum clariorem declarationem hoc quaruntur aliqua scilicet

2

4

¶ Utrum simoniaci sint irregulares: et arguitur quod non. quia dare praecium pro sacramentis sine pacto et post sacramenti susceptionem non facit hominem irregularem. sed hoc faciens est simoniacus. Giesi enim pectiniam a Naaman accepit non ex pacto. et postquam cura tus fuerat: ergo non omnis simoniacus est irregularis. Item ignorantia inuincibilis totaliter excusat. sed potest accidere quod aliquis ordinetur vel beneficium ecclesiasticum consequatur per simoniam ipso de hoc habente ignorantiam inuincibilem. vt cum aliquis clam dat pecuniam ordinanti vel praelato vt ordinem vel beneficium conferat alii ignoranti: ergo talis non efficitur irregularis.

5

¶ In contrarium dicitur dist. xxxiii. maritum. Inter non promouendos numeratur ille qui per emptionem vel imitationem Simonis magi pecunia obtulerit: Respondetur secundum Rechar. in. iiii. dist. xxv. ar. ii. q. iii. quod simoniacus siuesit simoniacus propter ordinis susceptionem simonia ce siue propter beneficii ecclesiastici consecutionem irregularis est. quia tales iura decernunt sine dispensationem ad ordines promoueri non posse. Quod credo esse intelligendum si talis simonia commissa fuit ipso sciente quia si ipso ignorante inuincibili ignorantia fuit data pecunia vt ordinetur vel beneficium consequeretur. quamuis postquam statim huius rei noticiam habuerit teneatur re nunciare beneficio sic assecuto et desistere ab administratione ordinis sic suscepti quousque cum eo fuerit dipensatum. irregularitatem tamen non incurrit pro beneficii talis assecutione: quamuis secundum quid eam incurrerit pro tali ordinis susceptione inquantum in illo non debet ministrare sine dispensatione: non tamen est irregularis simpliciter. quia absque omni dispensatione in ordibus ante legitine susceptis ministrare post. et eoipso quod dispensatum est cum eo in ordine quem sic suscepit potest sine alia ad vlteriores ordines promoueri

6

¶ Sciendum tamen quod grauior est si monia in ordine quie in consecutione beneficii ecclesiastici. Unde cum illis qui ordinem scientur simoniace susceperunt: maxime commissa fuit simonia. et ex parte ordina ti et ordinatoris vel praesentatoris non est consuetum dispensare etiam in religione. extra de simo. ex tue. et cum simoniacis quibuscumque qui scienter spirituale vel spiritut li annexum simoniace susceperunt solus papa potest dispensare vel cui hoc commiserit. i. q. i. Erga. vbi impse papa eos omnino damnet ac deponendos apostolica auctoritate sancitur nisi violentur attractus fuerit. et extra et simonia. nobis fuit.

7

¶ Ad primum dicendum: quod Gie zi accipiendo pecunia a Naaman triplex incurrit peccatum. quia metitus est et famam domini sui lesit quantum in se fuit. et quia directe et ex intentione pecuniam pro beneficio spiritus sancti: quamuis iam exhibito exegit. Aliud enim est pro beneficio iam adepto liberaliter dare pecuniam non sicut praecium: sed loco actionis gratiarum quod licitum est. Et aliud pecuniam exigere: sicut praecium quod fecit Giexi.

8

¶ Ad secundum dicendum quod ignorantia inuincibilis quamdtu durat a toto excusat ignorantem. sed postquam cessat homo tenetur quantum in se est malum corrigere quod ignorauerat. et ideo ille pro quo ignorante data fuit pecunia vt eligeretur ad aliqua dignitatem: vel ordinaretur vel beneficium ecclesiasticum sibi conferretur postquam venit ad noticiam facti: tenetur beneficium quod sic assecutus est resignare: et ab executione ordinis sic suscepti desistere nisi pecunia data fuisset in fraudem et in malum illius. extra de simo. nobis fuit. In hoc enim casuab alio data ipso penitus ignorante non nocet nisi ex post facto consentiat: alioquin contingere posset quod alicuius factum insidias inimico parantis ei damno sum existeret cui penitus displiceret: et aliquis de fraude sua commodum reportaret. extra de simonia. Si cut tuis.

3

9

¶ Utrum per homicidium contrahatur irregularitas: Arguitur quod non: quia Exo. xxxii. dixit Moyses leuitis. Consecrastis manus vras hodie domino vnusqusque in filio et in fratre suo vt detur vobis benedictio. Sed sicut dicit Magister sententiarum in. iiii. dis. xxiiii. quod ordo diaconatus a tribum leui nomen traxit. ergo videtur quod diaconibus liceat occidere homines ex iusta causa sicut licuit leuitis

10

¶ Item di. lc.t. Quia te. diciu de illo qui captus a saracenia videbatur homines interfecisse: quod quia non sua sponte illud fecisse cognoscitur inde canonice nullo modo iudicabitur. ergo non omne homicidium sequitur irregularitas.

11

¶ Item pro actu virtutis nulli debetur pena. sed quandoque homo in occidendo alium exercet actum virtutis iusticie: vt iudex suspendit latronem. ergo pro tali homicidio non incurrit quis irregularitatis penam

12

¶ Item pro eo quod homo tenetur facere de necitate salutis nullo modo repellendus est ab ordinis susceptione. sed homo in hac necesitate constitutus quod opor teat ipsum occidere vel occidi tenetur de necesitate occidere si potest: quia praeceptum charitatis est diligere magis se quam proximum. ergo per tale homicidium non contrahitur irregularitas

13

¶ Item homo agens contra latronem coram iudice seculari de crimine: non tamen criminaliter sed ciuiliter non efficitur irregularis si iudex secularis pro pter talem quaerelam ad penam mortis procedit. extra de homi postulasti. in textu et gloa Sed per istum qui querimoniam de posuit ille occiditur. ergo non per omne homicidium contrahitur irre gularitas.

14

¶ Item homo aliquando occidit hominem casu. sed casuale homicidium non reddit hominem irregularem. extra de homi. c. vl. Qui omnes casus fortuitos qui praeuideri non possunt forsitan non praeuidit non debet propter homi cidium sic casu commissum quo ad officium vel beneficium impediri.

15

¶ Item carentibus vsu libro ar. nihil imputatur. secundum Bern s. libro de libro ar. ergo si puer vel furiosus vel dormi ens: vel ebrius interficiunt hominem non propter hoc irregulares st

16

¶ In contrarium dicitur. xv. q. i. Si quis insaniens. qui mente alienata fiunt et si non imputantur ad penam tamen sacri¬ muneris executionem impediunt. ergo sunt irregulares. et multo fortius alii homicide: Respondetur secundum Rich. vbi supra. ar. v. q. iii. quod quoddam est homicidium simpliciter volum tarium. quoddam simpliciter non voluntarium. et quoddam parti volunm tarium et parti inuolutarium. Honicidium simpliciter volunta rium impedit cuiuslibet ordinis susceptionem de iure. Iura eim tlres prohibent promoueri et prius promotos in suscept ordibus mistrare id lest di. Miror. et c. sequen. Cuius prohibitionis potest assignari triplex ratio congruitatis. quia noluit deus vt Dauid qui multum sanguinem effuderat edificaret sibi domum: sed Salomodo filius eius. ii Reg. vi vbi glo. Uir saguinum dei templum edificare prohibetur. Alia est: quia sacerdos repraesentat christum qui fuit summe mitis et est. cuius mansuetudinem quae maxime apparet in hoc quod mori voluit pro nostra redemptione reducit ad memoriam officium misse. Homicidium vero represtentatio in crudelitatis. Unde sacerdos inquantum est homicida magis representat christi interfectores quam christum. Alia ratio est propter detestationem effusionis sanguins et eius horro rem. propter quae prohibuit dominus Noe et filiis eius vt carn. cum sanguine non comederent. Gen ix. Homicidium non voluntarium est cum aliquis carens vsu rationis occidihominem. In tali enim non est voluntarium nec inuoluntarium proprie loquendo. et talem homicidam si per culpam suam non incidit in defectum vsus liberiarbi. aliqui non reputant irregularem. quod probant per illud. xv.q. scilicet aliquos. vbi dicitur decarente vsu rationis. Qui hominem occidit. quomodo reus constituitur qui nescit quid fecerit. et illud capoisuolum Siquis insaniens. exponunt de illo qui per culpam sua vsu rationis priuatus est. Alii tamen dicunt illos esse irregulares quamuis non sint rei: quia non imputatur eis ad culpam nec ad aliam penam quam ad irregularitatem. Homicidium autem inuolum tarium est cum quis volens non occidere: occidere compellitur vt accipiatur manus eius violenter: et homo moueat brachium eius per violentiam. Uel qui contra volentem eum occidere virtit gladium ne ille cum cultello possit eum percutere. et ille ex ira irruat in eius gladium et percutiat eum. Et tale homicidium non inducit irregularitatem. quia proprie loquando talis homicida non est cum in occidendo non sit causa agens sed patiens. Qui enim brachium mouit violenter occidit. et irruens in gladium seipsum occidit Similiter cum aliquis incidit arborem et aliquis sub ipsa veniens opprim atur. succidens arborem irregularis non est: si quantum in se fuit volentem transire sub arbore sufficientur praemonuit silict dis. hi arborem. et c. sequentibus. Nomicidium partim voluntarium et partim inuoluntarium est cum quis positus in necessitate vt occidatur vel occidaoccidit: quia absolute non vult occidere: vult tantum occidere ne occidatur. et talis irregularis est. dis ilet de his clericis. sed cum talibus debet faciliter dispensari. I li etiam qui no voluntate sed casu hominem occidunt si de bitam diligentiam non adhibuerunt committunt homici dium partim voluntarium inquantum voluntarie omiserunt dehitam diligentiam adhibere. et partim inuoluntarium inquantum occidere nolebant. et tales irregulares sunt. dist. liro de his clericis. et c. eos vero. Nec tantum reputandus est irregularis qui occidit: sed etiam qui hominem mutilat membro. dist. lv. c. vltim. Talis enim condicioni dei est inimicus. eadem di. non tamen ita granis est irre gularitas ceteris paribus: sicuti illa que per homicidium est contracta.

17

¶ Ad primum dicendum quod non est similu de clericis ve. legis et noue. lex enim vetus penam sanguinis infligebat: quia erat lex timoris non autes lex noua quia est lex amoria.

18

¶ Ad secundum dicendum quod secundum glo. ibidem illud verbum debet inselligi secundum rigorem canonicum: quia talis misericorditer toleratur in quo notatur talis indigere dispensatione: quamuis cum eo faciliter debeat dispensari. Uel dicendum quod ille hoc fecerat ineuitabit li necesitate et cum moderamine inculpate tutele. sic autem hominem occidens nec peccatum nec irregularitatem incurrit.

19

¶ Ad tertium dicendum quod pro actuvirtutis incurri potest hec pena quae est irregularitas: quia per actum virtutis potest homo facere factum: crudelitatem representans pro quae repraestentatione est magis ineptus ad represtentandum masuetudinem christi.

20

¶ Ad quartum dicendum quod in casupraedicto homo non tenetur de necesitate occidere quamuis possit: tenetur tamen se defendere cum moderamine inculpate tutele. et si ex hoc mors alterius sequatur non imputatur ei ad peccatum nec ad irregularitatis penam: si tamen ipset percutiat vt occidat et mors sequatur: quamuis aliter se liberare non posset irregularis est: sed cum eo debet faciliter dispensari. Unde dicitur extra de homi. Interfecisti. quod si presbyter sine odio liberando se et sua furem vel latronem interfecerit non deponatur: tamen quamdiu viuit proenitentiam agat in quo datur ipsum intelligi esse irregularem: non tamen irre gularitate graui. Quod autem dictum est quod homo tenetur se defendere non est intelligendum cum volens occidere persequitur in eo fidem vel bonos mores: tunc enim melius sacut mortem patienter pro christo sustinendo quam se defendendo exemplo Mauricii et sociorum eius.

21

¶ Ad quintum dicndum quod hoc intelligitur si iudex ipsum grauius puniat quam natura quaerimonie requirat. Si enim homo proponeret per hunc modum Ego conqueror de isto quia occidt patrem meum: non tamen petato vt moriatur sed vt mihi de pecunia satisfaciat et iudex quaerimonia probata ipsum suspenderet: deponens quaerimoniam esset irregularis: quia si ille durius punitus sit quam natura pecaitionis requireret: non tamen durius quam natura quaerimonie requireret. Si tamen aliquis rem suam repetens a latrone coram iudice seculari qua aliter rechriste non poterat non imponens illi latrocinium sed tantum affirmans et probans rem suam. illam etiam si iudex postea inquirat et inueniat quod ille rem detinebat furtiue eam receperat et illum suspedat: ille qui rensuam repetiuit irregularis non est. quia iudex ad plus processit ex officio suo quam natura quaerimonie requireret.

22

¶ Ad sextum dicendum quod hoc intelligendum est quando homo datu operam rei licite: et adhihet omnem diligentiam quam debet vt periculum homicidii euite tur. Unde decretalis illa loquitur de quodam praesbytero quiquandam aduocauit in adiutorium ad edificationem et clesie: et cum praesbyter quoddam lignum dissolueret: ille homo cum ligno ruit in erram et mortuus fuit Qui praesbyter alta voce ita vt omnes intelligere poterant praemonuit circumstantes vt omnes sibi cauerent Unde merito talis non fuit irregularis. Simili mosdo nec sacerdos pulsans campana ad missam: si campana cadat super aliquem euntem sub campauili. extra de homi. Iaam. sacerdos. Siter nec aliquis ludens cum alio habente cultellum ad latus: et ipsum proiiciens ad terram cadens super eum impingat in cultellum illius: et ex hoc moriatur ille qui cultellum portabat non est irregularis. extra de homi. lator praesentium.

23

¶ Ad vltim mum dicendum quod illud verbum intelligendum est de impuatione quo ad culpam et penam quae non debetur nisi culpe qualis pena non est irregularitas. vt superius dictum est. Audiui tamten quaendam magistrum dicentem etiam ebrium occidentem ir regularem non esse: quamuis illud homicidium fuerit voluntarium in sua ca. quia suus potus excessiuus non ordinabatur ad homicidium et dum fecit factum: vsu liar. carebat. Sed contra hanc opinionem est directe decre tum ad partem secundam allegatum. Et illud quod dicit philosophus. iii. Ethic. quod ebriis debentur duplices increpationes. dominus est enim eius: quod est non inebriari.

4

24

¶ Sed dci. quid si clericus quera tur de tali actu: et respondeat quod debetur pena mortis: Responcetur secundum Panor. extra de excel. praela. c. ex litteis. quod autm crimen imminet imponendum de praesenti. et sic si ex consilio suo generali vel speciali sequatur homicidium est irregularis. Si vero non sequatur ex sua responsione: quia omnino iudex erat dispositus illum occidere: et iste interrogatus fuit a quodam alio et huiusmodi. quia sic non est irre gularis. Similiter non est irregularis quando crimen non imminet puniendum de praesenti: quamuis respondeat quod mereturmortem. et sic debet intelligi. extra de excels. praela. gloex lris.

5

25

¶ Utrum existens in bello si aliquis ibi occisus fuerit sit irregularis: licet ipse non occiderit: Respondetur quod si bellum est iniustum omnes irregulares sunt qui fuerunt ex parte iniuriantium si illuc fuerunt vt bellantibus praeberent auxilium: consilium vel fauorem secus si causa pacificandi vel causa iusta iuerunt. ar. a contrario sensu. dis. l.t c. quantum. tamen secundum Ray. ab episcopoterit cum eis dispensari. Si vero bellum est iustum tunc omnes qui occidunt vel mutilant sunt irregulares: nisi sit talis necessitas quod alias mortem euadere non possint. Alii autem qui non occidunt nec mutilant non sunt irregulares: licet ibi multi occidantur imo licet clericis hortari ad bellum si sit contra rempublicam autem ecclesiam aut fidem catholicam: non tamen licet arma eius sumere. imo dicit Hosti. extra de cle. percus. quod clericus qui praestat opem oppressis lcobsessis iniuste et ad iuuat repellentes iniuriam proiiciendo lapides et huiusmodi dummodo non occiderit quod non est irregularis. et sic cioe.

6

26

¶ Utrum plati et alii qui intersunt vindicte sanguinis sint irregulares: Respondetur secundum Astex. quod non: nisi ad hoc dederint auxilium: consilium vel fauorem. vel nisi intersint tanquam autoritatem praestantes. vt de exces. praela. ex liteis. MPanor. tamen tenet quod si habent iurisdicionem temporalem ibi quod efficiuntur irregulares exhibendo praesentiam vbi vindicta fit sanguinis si mors vel mutilatio sequatur: quia videntur operem praestare. di. l. c. Si quis. Secus de in latis qui non habent iurisdicionem temporalem: grauiter tamen peccant. Similiter qui non liberat ab iniusta morte: vel qui non pascit fame morientem secundum Astex. quia lex promotionis factum requirit. xv. q. i. Si quis. Sed melius videtur quod sit irregularis si mors sequatur. quia ibi non solum est omissio: sed etiam commissio. ar. de homi. c. Petrus. et de simo. c. Mattheus.

27

¶ Utrum verberans aliquem causa correctionis si ex vulnere mortuus sit efficiatur irregularis: Respondetur quod sic. vt de homi. c. praesbyterum. et c. decetero. Sed quid si conualuit et iterum recidiuauit: nihilomi nus est irregularis quia causa semper subfuit. de pe. dist. iii. si quis. quod intellige quando recidiuum fuit sine alia culpa. ar. de cle. perculs. praeterea. Quid de illis quisimul proiiciunt lapides: et lapis vnius aliquem inter ficit: Respondetur quod omnes si ignorant a quo proiectus sit debent abstinere ab officio. ar. c. significasti. Alii. contradicunt dicendo neminem in dubio repellendum. ar. c. continentia. et c. petitio. de homi. debet intelligi quando conscientia eum remordet. vnde nemo eorum est repellendus nisi se repellat. ar. c. praesentium dici cle. percus. Hostien. tenet quod relinquandi sunt conscientie sue. et ideo si aliquibus ex eis videtur quod ipsi neminem interfecerunt non erunt irregulares. Si vero conscientia eis dictat quod sic tunc abstineant. vt in c. significasti. Et hoc intellige in proiicientibus in iusto bello: quia secus si causa ludi et no adhibita debita diligentia.

28

¶ Unde circa praemissa nota aliquas regulas quas ponit frater Angelus in sua summa.

29

¶ Prima est quod nec iudex aliquis magister seu doctor in dubio debet aliquem iudicare irregularem. ar. de pe. dist i. pene. Secunda quod in dubio quilibet debet se reputare. irregularem vt in di. l.t c. ad audientiam. Et ideo in foro conscientie maxime quando non est de hoc infamatus est relinquendus conscientie sue. extra de homi. ex littetis. sed Tertia est quod ad hoc vt quis incurrit irregularitatem ex homicidio est necesse quod interueniat: vel consiliumvel praeceptum: vel factum: vel defensio vel cooperatio oc cidentis. secundum Innocen. in dicto c. ad audientiam. sed Quarta est quod oportet quod causa homicidii vt sit ir regularis sit propinqua: secus de remota. non enim faper est homicida ideo quia facit cultellum. vt extra de homi. c. tua. nisi animum habuerit occidendi: vel diligentiam debitam non adhibuit: aut non cogitauit ea que cogitare debuit. extra de homi. c. persby ter.

30

¶ Quinta regula quod furiosus vel infans occidens non est irregularis nisi sit dolicapax. extra de homi. cle. furiosus.

31

¶ Sexta regula quod existens solum in culpa leuissima homicidii dando operarei licite non est irregularis. extra de pe. et remis. c. quesitum

32

¶ Sed quid de clerico qui dicit ducenti bus latronem. Claudite os ne clamet: vel videte ne tales liberent eum: Respondetur quod irregularis est si mors probabiliter fuisset impedita alias non. s¶ Quid de interrogato si talem vidit et indicat: vel si non potest ire nisi per duas vias: dicit per istam non iuit: et illi cum sequentes occidunt: Respondetur quod si sciuit vel scire debuit quod persona talis quaerebatur ad mortem vel mutilationem irregularis est. Secus si pro¬ babiliter crediderit quod propter aliam causam: et eius mens non fuit corrupta.

33

¶ Quid de clerico qui cum socio latronem capit et ligat et postea clerico insciolatronem ne fugiat socius occidit

34

¶ Respondetur quod irregularis est quia fines defensionis exc essit. extra de homi. c. suscepimus. in gloria. Sed clericus ille qui ad spiciandum vadit super equum qui ex petulantia fractis habenis puerum occidit non est irregularis: quia nec voluntate nec facto occidit: nec rei illicite dabat operam. Intellige si frenum de facili non erat frar gibi le: et impe clericus erat peritus in dirigendo equo: et bene praeuidit que debuit.

7

35

¶ Utrum clericus qui pugnantibus arma ministrat sit irregularis: Respondetur quod sic: si aliquis occidatur. ar. extra de homi. sicut dignum. Et appeslatione armorum veniunt etiam fustes et lapides. ff. deverbo. sig scilicet armorum. Tamen secundum Innocen. et Hostien. non est irregularis clericus si in bello iusto ministret balistam alicui tantum vt se defendat et sua: nec credit illum aliquem occidere: sed tantum se et sua defendere. Similiter si lanceam vel ensem ministret ratione praedicta: et tamen ille occidit. Tutius tanmeum est dicendum quod in vtroque casu sit irregularis: quia non licet clerico imediatum sic ministerium in mortem alicuius exhibere extra de penis. quod in dubiis.

36

¶ Sed an portantes ligna propter zelum fidei ad cremadum heraticos sint irregulares: Respondetur secundum Rodo. quod si ligna quae portauerunt sunt cooperata ad mortem sunt irregulares. Si autem nihil cooperata sunt: puta quia iam erat mortuus sic non sunt irregulares: vel saltem episcopus potesibdispensare. Si autem dubitant sic sine dispensationem pape non debent ministrare. di i l.t hi. qui. et extra de homi. ad audientiam.

37

¶ Sexto contrahitur irregularitas accipiendo ordines in excommunicatione maiori. extra deco qui furtim. c. i. Et licet inferior a papa talem possaliquando absoluere ab excommunicatione: non tamen dispensare: si tamen ignoranter hoc fecerit si efficiatur religiosus ab bas dispensabit.

38

¶ Septimo contrahitur irregularitas cum aliquis minores ordines et subdiaconatum vna pie suscipit. extra de eo qui fur. or. c. cum hi. Sed cum istis potest episcopus dispensare vt in ordinibus non furtiue susceptis ministrent: sed non in ordine sic suscepto aut vlterius.

39

¶ Octauo contrahitur irregularitas per iterationem sacramentorum illorum in quibus imprimitur character scienter factam siue quo ad administrantem siue quo ad suscipientem. ar. di. lxviii. c. i. Et licet quidam hoc teneant generaliter de omnibus sacramentis in quibus imprimitur character. tamen Scotus in. iiii. di. iiii. q. vlti. tenet et bene quod pro iteratione solum baptismi contra hitur: et non pro iteratione aliorum sacramentorum. Cum irregularitas si pena quae non debet imponi nisi vbi inuenitur in iure et ideo cum non inueniatur nisi in haptismo. extra de apo. c. ii. ideo scienter rebaptizatus deponendus est. ar. de conse. di. iiii. c. quibus. et c. eos. Si laicus non potest ordinari. et finaliter concludit Scotus quod sicut ignorantia facti probabilis excludit conferentem ab irregularitate sic et suscipientem. Ignorantia vero iuris rebapti¬ zati non excusantur ab irregularitate.

40

¶ Sed quid si quis dubitat an sit baptizatus vel confirmatus vel ordinatus

41

¶ Respondetur quod potest ordinari. quia dicitur de conse. di. i. solennitates. quia non dicitur iteratum quod nescitur esse factum. Nono contrahitur irregularitas apostatando a fide latholica: sicut fecit Iulianus apostata. xi. q. iii Uerum est si apostatauerunt propter iustum timorem. si erant sacerdotes solus papa dispensabit. Si vero diaconi vel inferioris gradus: epircotus potrit dispensare. Siautem apostatauerut sine aliquo timore sed voluntarie sic solus papa dispensabit. vt dist id lest ca. praesbyteros. Sed diceres. Nunquid idem erit de fide in facto heretico: Respondetur quod si clericus erat poterit post penitentiam et abiurationem in ordine suscepto ministrare: sed in suscipiendis tam clerici quam laici sunt irregulares. vt i. q. vii. Saluberrimum. Idem est de eo qui in contemptum ecclesie ab heretico se fecit ordina ri cum quibus papa dispensat

42

¶ Decimo contrahitur ir regularitas cum incurrit infamiam iuris vel facti sicut sortilegi si sunt notorii debent deponi clerici et in monasterio trudi. xxvi. q. v. Non opertet. Et re pelluntur a promotione. extra de accu. omnipotens deus et dist. lxxxi. Daniel. et suspendit iam promotum secundum quod crimen impedit. et talibus est simile iudicium

43

¶ Und decimo irregularitas contrahitur perbigamiam. quia bigami non possunt promoueri: vt patuit supra diffuse titulo Bigamia.

44

¶ Duodecimo contrahitur in regularitas cum quis ordinatur ab episcopo excommunica torquia executionem conferre non potest qui causa non habet i. q. i. gratia. Si tamen hoc fecit ignoranter episcopus dispensare potest. tam in susceptis quam in suscipiendis. Si veroscienter: solus papa. de epo qui resigna. cpisceapatum. ca. ii. Unde licet heretici: excommunicati: scismatici: depositi: suspensi: interdicti et degradati verum corpus christi conficiant et ordines veraciter conferant: si veram formam seruent ecclesie. vt i. q. i. domino. Tamen a talibus ordinati executionem non habent. et sic tales ordinationes dicuntur irrite. de scisma.

45

¶ Tertiode cimo incurritur irregularitas cum quis recipit ordines ab eo qui renunciauit episcopatui: quod sic est intelligendum. quia si renunciauit solum loco et non dignitati sic remanet episcopus Et qui de licentia proprii episcopi ab eo recipit ordinem non est irregularis. Si vero sine licentia proprii praelati: sic est irregularias extra de or. ab episcopo qui resig. c. i. Si vero talis episcopus resignauit non solum loco sed etiam dignitati. tunc ordinatus a tali cum licentia sui episcopi in minoribus non est irregularis. Sed si sine licentia sui praelati vel maiores ordines a tali receperit scientur vel ex ignorantia crassa: sic est irregularis: et solus papadispensat. Si autem ex ignorantia probabili sic etiam irre gularis est. sed episcopus potest dispensare: vt in dicto c. i. Et ex hoc patet quod cpiseatus est ordo in quo imprimitur character: quia vere confert ordinem et characterem eius. quia non reordinantur sed dispensantur vt ministrent. licet alidicant contrarium.

46

¶ Quartodecimo incurritur ir regularitas cum quis recipit ordinem ab alienoepiscopo sine licentia sui praelati secundum aliquos et or¬ dinator est suspensus per annum a collatione omnium ordinum. extra de tempore or. c. eos. li.o vi. intellige si ordinatus erat clericus aliter non incurritur: et licet ordina tor sit statim suspensus: ordinati tamen non sunt ipso iure irregularescilicet sunt suspendendi. Et si celebrent antequam suspendantur non efficiuntur irregulares secundum Hostien. quamuis grauiter peccent antequam eorum praelati habeant ratam talem ordinationem. fallit hoc quando praelati sunt suspensi manifeste propter alienorum ordinationem: quia tunc subditi sine eorum licentia ab alienis ordinari possunt. Sed si vltramotani ab episcopo Cismontano ordines susceperint sine licentia episcopi de cuius diocesi traxerut originem: vel in cuius diocesi beneficia ti sunt que constet per patentes litteras causam rationabi lem continentes quare ipsos nolit vel non possit ordinare sunt suspensi ipso iure tali suspensione quod si celebrant efficiuntur irregulares: et non poterunt absoluia tali suspensione nisi a papa. vt in dicto c. i. de ten. or. li. vi. Et hec pena habet locum in quibuscunque ordinibus receptis ab episcopo italico ab vltramontano quocumque. sed non habet locum in italico ordinato ab vltramontano episcopo. vt ibidem tenet glor. nec habet locum in existentibus intra montes.

47

¶ Quintodecimo contrabitur irregularitas cum quis ordines recipit extra tempora statuta. di. lxxv. c. vlti. et extra de tempo. ordi. c. ii. Innocen. tamen et Hostien. tenent quod non sint ipso iure suspensi ab ordine suscepto: sed debent suspendi. Conceditur tamen episcopis dispensatio in susceptis vt ministrent. c. consultationi. Sed secundum Rodo. non poterit dispensare in suscipiendis cum ibi non dicatur nisi de susceptis. Ille tamen episcopus qui ordinauit non dis pensabit sed successor illius. vt ar. in dicto c. consulti.

48

¶ Sextodecimo incurritur irregularitas cum quis per saltum promotus administrat in ordine superiori secundum Hosti. et solus papa dispensabit. Sed archi. lii. dist. c. solicitudo. tenet quod talis non est suspensus nisi talis qui est in mortali: sed est suspendendus. et ideo si celebrat antequam suppleatur omissum peccat mortaliter: sed non efficitur irregularis. Quia non inuenitur in iure qui etiam in tali ordine suscipit characterem. fallit hoc in episcopo qui nisi sit sacerdos non recipit characterem cpiscepalem. Sed Ray. dicit verius quod suscipit characterem sed non executionem si non est sacerdos. extra de exces. praela. c. ex litteis. Sed si est sacerdos licet non habuerit aliquem aliorum ordinum etiam suscipit executionem: quia potest conferre omnes ordines praeter illum quem non habet. i. q. i. gratia. licet peccat mortaliter. Et si daret illum ordinem quem non habet incideret in penam sequentem. Decimoseptmo irregularitas contrahitur cum quis administrat in ordine quem habet. extra de cler. non or. mini. c. i. et. ii Et nota quod praedicta pena concum habet si exercet aliquid deputatum certo ordini tanquam in officio constitutus: puta diaconus legit euangelium vt diaconus: subdiaconus epistolam vt subdiaconus et huiusmodi. secus si legeret no tanquam in tali officio: sicut si monialis legit cuangelium in matutino. xxvii. q. i. diaconissa. et in gloria. Et cle¬ ricus deficiente subdiacono in solennitatibus indutus sine manipulo cantat epistolam. extra de vita et hone. cleri. vt quisquis praesbater. quia non est irregularis secundum Inno. et Hostien. Panor. vero in dicto c. tenet quod non effugiet irregularitatem si cum vesti bus sacris cantat epistolam vel euangelium. Secus si sine vestibus cantat epistolam. Et hec opinio est ve rissima. quia si indutus mini strat calicem diacono vel praesbytero quod est proprium officim subdiaconi et principalis actus ordinis. Et opinio Hostien. debet intelligi quando solum cantat epistolam etiam cum dalmatica sed sine manipulo et sine oblatione caltcis diacono. et talibus sic administrantibus in ordinibus non susceptis non dispensat nisi papa secundum Hostien. vt ad maiores ascendat. Sed in susceptis episcotus poterit dispensare. sed tene primum secundum Panor. extra de consuetu. c. quanto. Predicta intellige vera nisi exercentibus actum deputatum ordini sacro. Quia secundum sanc. Thoma in. iiii dist. xxiiii. officia quattuor ordinum minorum licite possunt a non ordinatis exequi.

49

¶ Item quod tale quid exerceat non excludo: quia licet peccet mortaliter: non tamen erit irregularis. xv. q. i. illa.

50

¶ Item reo ritur ad hoc quod non faciat ignoranter. quia si probabiliter crederet se ordinatum non esset irregularis

51

¶ Item quod non sit mere laicus. quia talis non incuireret irregularitatem secundum directo. lib. iii.

52

¶ Sed pone quod quis in ordinatione sua omisit aliquid quod certum est non esse de substantia sed tamen debet suppleri: nunquid si antequam suppleatur administrat in tali ordine erit irregularis

53

¶ Respondetur quod non. Nam licet non debeat ministrard donec fuerit suppletum quod erat omissum. extra de sacra. non iteram. tamneo quia ista suspensio non est propter delictum: ideo peccant mortaliter ante suppletionem ministrando sed non est irregularis: vt notat Panor. extra de cle. excommuni. mini. c. si celebrat. de viciato corpore ministrante qui non efficiter irregularis secundum eum. Quidam tamen tenent contrarium sed non est credendum: quia nullo iure illud probant.

54

¶ Decimooctauo incurritur irregularitas quando quis excommunicatus interdictus vel suspensus existens celebrat vel facit aliquid attributum certo ordini etiam minori: puta accholytus: exorcista et huiusmodi: et dispensatur solum per papam. extra de reg. iu. c. i. li. vi. Secus si attentat aliquid exercibile etiax per laicos. vt quia cantat Requiem eternam vel versum praesalmi et huiusmodi. quia licet grauiter peccet non euitando communionem sibi interdictam tamen non efficitur irregularis. Sed an excommunicatus minori excommunicatlone efficiatur irregularis si celebrat: Respondet Panor. extra de cleri. excommu. ministram. c. Si celebrat. quod non quia potest exercere que sunt iurisdicionis et conferre sacramenta: et collatio tenet. tamen peccat mortaliter scienter hoc faciendo et sine nec essita te. Ratio autem quare non efficitur irregularis est. quia minor excommunicatio non inducit suspensio¬ irregularitas ratione criminis secundum Inno. extra detenpo. ordi. c. ex tenore. quod si crimen est occultum posperactam absolutionem potest promoueri. Si vero est manifestum quamuis non sit enorme sed mediocre non potest sine dispensatione etiam post paractam poenstentiam. Et dicitur manifestum si conuictus est in iudicio: vel timore probationis confessus est vel operis publicat one. Et potest episcopus dispensare in criminibus minoribus adulterio. In maioribus autem solus papa. extra de iudi c. at si clerici. Nam peccans mortaliter notorie notorietate iuris non potest promoueri. dist. xxv. primum itaque. in glosa. Episcopus tribus in casibus potest dispensare contra canonem et cocilium: licet expresse ei non concedatur. Primo ratioe consuetudinis si est praescripta. Secdndo ratione magne necessitatis. Tertio quando canon dicit posse fieri dispensationem licet aliter expresse non indulgeat. ar. de sen. excommuni. nuper.

55

¶ Uigesimo cum quia in sacris existens contrahit matrimonium: vt supra Bigamia.

56

¶ Aigesimoprimo contrahitur irregularitas per solennem penite ntiam factam: vt dist. let ex penitentibus. Potest tamen episcotus dispensare in minoribus ordinibus propter neccessitatem ecclesiedist. eadem Placuit. In maioribus vero solus papa. Dicunt tamen Inno. et Hostien. quod hoc non seruat curia. Et sic videtur quod hodie non habeat locum hec irregularitas.

57

¶ Uigesimosecundo vicio ad ueniente in corpore siue aproposito siue a casu. Nam vt notatur dist. lv. quod autem sunt sponte viciati in quo cunque membro et tuc non possunt promoueri. et promoti deiiciuntur eodem c. penitentes. quia sunt homicide. dist. eadem. qui partem. Hostien. tenet quod potest episcopus dispensare si tale membrum est occultum excepto in castrato. Et dicit quod cum religioso potest dispensare vt cum pede ligneo celebret. Si vero apparet non potest nisi papa: quando fuit in culpa viciationis. extra de corpore vici. c. i. Dicit tamen glosa quod siquis haberet digitos superfluos possit sibi praecidere sicut et vngues et dentes nimis pro lixos: intellige quando possit fieri incisio sine per culo et deformitate. Aut non sunt sponte viciati sed casum: vt puta ab hostibus vel propter. egritudinem siue a se siue a medicis. et tunc si non parit nimiam deformitatem posset promoueri. extra de cleri. egro ca. praesbyterum. Si vero alias sunt viciati a casu distingue. aut dabant operam rei licite. sic non possunt promoueri. aut rei licite: et tunc si sunt viciat in membris minimis non repelluntur. Si vero in magnis membris non possunt. vt si in oculo habet enorme vicium: vel in manu. dist. lv. Si euangelica. Similiter si modicum quod generat scanda lum. extra de corpo. vici. c. i. Similiter qui patium tur morbum caducum vel sunt demoniaci si frequenter inuaduntur non possunt ordinari nec ministrare. vii. q. ii c. i. Similiter leprosi non debent promoueri: sed promoti celebrare possunt. ar. distin xlix. §. hinc. Et cpirscus habet iudicare an genere deformitatem

58

¶ Uigisimotertio incurritur irre gularitas ratione illegitimiatis. extra de filiis praesby. c. i. In minoribus ordinibus episcopus potest dispensare: sed non ad sacros ordines. Sed si efficiuntur religiosi possunt pro moueri de iure communi ad sacros ordines. Sed in secularibus etiam secretis non debet sine dispensatione promoueri: nec promotus ministrare. extra de tem. or. c. finali.

59

¶ Uigesimoquarto contrahitur irregularitas cum quis adultus vsque egritudinem differt baptismum accipere di. lvii. c. Si quis. et hoc verum nisi postea eius studium et fides probabilis fuerit aut hominum raritas exegerit: alias non potest ordinari sine dispensatione pape: nec perbaptismum tollitur hec irregularitas vt dicit glo. licet homicidium tollatur etc.

60

¶ Uigesimoquinto incurritur in regularitas si religiosus claustrum egreditur ad aud endum leges vel physcam si ante duos menses non fuerit reuersus: et papa dispensabit. ne cleri. c. vlti. Uicesimosexto contrahitur irregularitas quando episcopus sn sbyter vel diaconus praetextu iniuste excommunicationis habet recursum ad imperatorem: et solus papa dispensat xxiii. q. vlti. c. penultimo. Et ampliatur ad omnes qui sut sub ecclesiastica regula praedicta irregularitas: sed non ipso iure sicut in dictis.

2

61

Iregularitas se cundo quomodo tollatur: Respondetur quod tribus mo. dis. Primo per baptismum deletur omnis ir regularitas contracta ante baptismum cum peccato secundum archi. xxvi. di. c. deinde. vt irregularitas homicidum vt praedictum est. Irregularitas verobigamie: quia propter defectum sacramenti contrahitur non tollitur. di. xxvi. c. acutius Secundo tollitur per religionis ingressum. vt nota. gloextra de aposta. c. ii. sed non omnis. sed ea quae non prouenit ex delicto proprio. extra de fili. praesby. c. i. ita quod potest promo ueri ad ordines: sed non ad praelationem sine dispensatione. Tertio tolliter per dispensationem pape qui in omni irregularitate potest dispensare cum omnis irregularitas sit de iure positiuo. xi. ii. vii. Item Daniel. et ita tenet Inno cen. extra de renunci. c. nisi.

PrevBack to TopNext