Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

How to Cite

Next

Liber 1

1

ARISLOIELIS DE COELO LIBER BRIMVS Cum Auerrois Cordubensis Commentariis. SVMMAE LIBRI in Primo tractatu istius libri continentur Decem Summae magnae. Prima est de substantia istius artis. Secunda de definitione corporis naturalis, eo quod ipsum solum inter omnia alia corpora est completum. Tertia in demonstratione, quod mundus est perfectus. Quarta in demonstratione eiis, quod est corpus esse simplex, rotundum, dissimilis naturacuius libet corporum simplicium motorum motu rectoQuinta in demonstratione, quod hoc corpus non est graue, neque leueSexta in demonstratione, quod non accipit generationem, neque corruptionem, neque aliquam sperum motuum, nisi localem tantum, & quod numerus simplicium est quinque Septima, quod totum est finitae quantitatis. Octaua, quod mundus est vnus numero tantum. Nona, quod non est extra mundum neque vacuum, neque plenum. Decima in demonstratione, quod mundus neque gnrabilis est, neque corruptibilis, neque habet potentiam corruptionis, & quod impossibile est aliquod generabile esse incorruptibile, neque aliquod non generabile esse corruptibile. SCientia de natura ferem plurima videtur, circa corpora & magnitudines, & horum passiones, atque motus, adhuc autem circa principia, quae talis substantiae sunt. natura enim constantium haec quidem sunt corpora, & magnitudines, haec autem corpus habent, & magnitudinem, haec vero principia eorum, quae habent, sunt.

2

SVMMA SECVMDA De definitione Corporis naturalis, & eius perfectione. & Tertia de mundiperfectione. COntinuum igitur est, quod diuisibile est in semer diuisibilia. corpus, vero, quod omniquaque diuisibile est. Magnitudinis autem ea quidem, quae ad vnum, linea: qua autem ad duo, planum: quae vero ad tria, corpus. & praeter has non est alia magnitudo, propte. rea quod ipsa tria omnia sunt, & ipsum ter omniquaque. Quemandmodum enim aiunt & Pythagorei, ipsum omne, & omnia tribus determinata sunt. finis. enim & medium, & principium numerum habent eum, qui ipsius omnis est: haec autem eum, qui trinitatis est. Quapropter a natura accipientes, tanquem leges illius, & ad facrificia deorum hoc vtimur numero. Assignamus ant & appellationes ad hunc modum. duo enim ambo quidem dicimus, & duos ambos, omnes autem non dicimus: sed de tribus hanc appellationem dicimus primum. haec ant, quemadmodum dictum est, sequimur, propterea quod natura ipsa sic inducit.

3

Qua propter, quoniam omnia, & omne, & per fectum secundum formam non differunt abinuicem, nisi in ipsa materia, & in quibus diitr, corpus vtique solum erit est magnitudinibus per fectum. solum enim terminatum est tribus: hoc autem est omne. tripsiautem cum sit diuisibile, omniqua que diuisibile est. aliorum autem hoc quidem ad vnum, hoc autem ad duo. vt enim numerum adepta sunt, sic & diuisionem, & continuitatem. hoc enim ad vnumcontinuum est, hoc autem ad duo, hoc vero omniquaque tale.

4

Quaecunque igitur magnitudines diuisibiles sunt, & continus hae sunt. Si autem & continuae, omnes diuisibiles sint, nondum manifestum est ex iis, quae nunc. Sed illud quidem manifestum est, quod non est in aliud genus transitio, quemadmodum ex longitudine in supficien, in corpus autem ex supficie, non enim adhuc talis perfe cta erit magnitudo. necesse enim e fieri egressum secundum defectionem. non est autem possibile perfectum deficere: omniquaque enim est, Vnumquodque igitur corporum, quae in partis forma sunt secundum rsitionem tale est. omnes enim habet dimensiones: sed ad propinquum tactu terminatum est. quapropter modo quodam multa corporum vnumquodque est. psum autem omne, cuius haepartes sunt, perfectum necesse est esse, & quemadmodum nomen ipsum significat, omniquaque, & non hac quidem, hac autem non. De ipsius igitur vniuersi natura, siue infinita sit secundum magnitudinem, siue finita secundum totam molem, posterius consyderandum est.

5

SVMMA QVARTA Demonstrat circulare, simplexque dari corpus, ab vnoquoque simplicium mobilium motu recto sua naturadiuersum. DE iis autem, quae secundum speciem ipsius partes sunt, nunc dicamus, hoc facto principio. Omnia enim naturalia corpora, & magnitudines, secundum semobiles secundum locum esse dicimus naturam enim motus principium ipsis esse dicimus. Ois autem motus qui secundum locum fit, quem vocamus lationem, aut rectus, aut circularis. aut ex his mistus est: simplices enim hi duo soli. causa autem est, quoniam & magnitudines hae simplices solum sunt, recta, & circularis. Circularis igitur est, qui circa medium fit, Rectus autem, qui sursum, & deorsum. Dico autem sursum quidem eum, qua a medio: Deorsum vero eum, qui ad medium.

6

Quare necesse est, omnem esse simplicem lationem, hanc quidem a medio, hanc vero ad medium, hanc autem circa medium. & videtur sequi secundum rationem hoc ea, quae a princi¬ pio: etenim & corpus perfectum est in tribus, & motus ipsius.

7

Quoniam autem corporum illa quidem sunt simplicia, haec autem composita ex his: (dico autem simplicia quidem, quaecunque motus principium habent secundum naturam, puta ignem, & terram, & horum sposies, & cogna¬ ta his:) necesse est & motus esse illos quidem simplices, hos autem mistos quodammodo: simplicium quidem simplices, mistos ant compositorum: moueri autem secundum praedominans.

8

Si igitur est simplex motus simplex autem est circularis motus & simpiicis corporis simplex est motus, & simplex motus simplicis corporis: (& enim, si compositi sit, secundum praedominans erit:) necessarium est esse aliquod corpus simplex, quod natum est ferri circulari motu secundum suam ipsius naturam.

9

Violentia enim contingit illo, qui alterius, & alterius est, secundum naturam autem impossibile: si vnus quidem sit vniuscuiusque simplicium motus is, qui secundum naturam.

10

Amplius, si motus praeter naturam contrarius est ei, qui secundum na turam est, & vnum vni contrarium, necesse est, cum simplex circularis sit, si non erit secundum naturam lati corporis, praeter naturam ipsius esse. Si igitur ignis, aut aliud quippiam talium est circulariter latum, contraria, quae secundum naturam ipsius est latio. erit circulari. sed vnum vni contrarium est: quae autem sursum, & deorsum inuicem contrariae sunt.

11

Si vero alterum est corpus, quod circulariter feratur praeter naturam, erit ipsius aliquis alius motus secundum naturam. sed hoc impossibile est. si enim qui sursum, ignis erit, aut aer: si autem qui deorsum, aqua, aut terra.

12

At vero & primam quidem necessarium est esse talem lationem. perfectum enim prius natura est imper fecto. circulus autem perfectorum est, recta vero linea nulla. neque enim infinita: haberet enim terminum, atque finem. neque finitarum vlla: extra enim omnes aliquid est: augeri enim contingit quan cunque. Quare, si prior motus prioris sit natura corporis, circularis autem prior recto, qui vero super reicta simplicium corporum estset enim ignis super recta sursum fertur, terrae vero deorsum ad medium,) necesse est & circularem motum alicuius simplicium esse corporum. mistorum enim lationem, diximus esse secundum praedominans in mistione simplicium.

13

Ex his igitur manifestum est quod esse nata est quaedam substan tia corporis alia, praeter eas, quae hic sunt, consistentias, diuinior, ac prior his omnibus.

14

Atque, si quis adhuc accipiat omnem esse motum aut secundum naturam aut praeter naturam, & eum, qui alii praeter naturam est, esse alteri secundum naturam, quale qui sursum, & qui deorsum fiunt, patiuntur, ille enimi gni, hic autem terrae praeter naturam, & secundum naturam est, quare necessarium est et circularem motum (quoniam his praeter naturam est) alterius cuiusdam esse secundum naturam.

15

Ad haec autem, si est circularis alicui latio secundum naturam: palam est quod erit vtique aliquod corporum simplicium, ac primorum quod natum est: quemadmodum ignis sursum, & terra deorsum circulariter ferri secundum naturam. Si autem praeter naturam feruntur ea, quae feruntur circula riter, circulari latione, mirabile. & omnino irrationabile est continuum solum hunc motum, & sempiternum existentem, praeter naturam esse. videntur enim in aliis citissime corrumpi quae praeter naturam sunt. Quare, scilice est ignis id, quod circumfertur, quemadmodum aiutem quidam, non minus ipsi motus iste praeter naturam est, quam qui deorsum: ignis enim motum, eum videmus esse, qui a medio secundum rectam.

16

Quapropter ex omnibus his, aliquis ratiocinando crediderit, quod est aliquod praeter corpora, quae hic, & circa nos sunt, alterum separatum, tanto honorabi liorem habens naturam, quanto quidem plus distat ab iis, quae hic sunt.

17

SVMMA CVIMTA Corpus circulare, & simplex nec graue esse, nee leue. QVoniam autem eorum, quae dicta sunt, haec quidem supponuntur, haec autem ostensa sunt, manifestum est quod neque leuitatem, neque grauitatem habet corpus omne, Oportet autem supponere quid dicimus graue, & leue, nunc qui dem: sufficienter quoad in praesentia est opus, diligentius autem rursus, cum consyderabimus de substantia ipsorum. Graue igitur sit, quod ferri natum est ad medium. Leue autem, quod a medio. Grauissimum autem, quod omnibus substat, quae deorsum feruntur. Leuissimum vero, quod omnibus super eminet, quae sursum feruntur. Necesse est autem omne, quod fertur aut deorsum, aut sursum, aut leuitatem habere, aut grauitatem, aut ambo, non autem ad idem: ad alia enim sunt grauia, & leuia, vt aerad aquam, & ad terram aqua¬

18

Corpus igitur, quod circula riter sertur, impossibile est habere grauitatem aut leuitatem. ne que enim secundum naturam, neque prae ter naturam contingit ipsum moueri, aut ad medium, aut a medio. Nam secundum naturam non inest ipsi quae super recta fit latio: vna. ni erat vniuscuiusque simplicium: qua re erit idem alicui eorum, quae sic feruntur. praeter naturam autem lato aliquo, si qui deorsum fit, praeter naturam est:, qui sursum fit, erit secundum naturam. si vero qui sursum praeter naturam, qui deorsum secundum naturam. posuimus enim contrario rum, cui alter praeter naturam est, alterum esse secundum naturam,

19

Quoniam autem ad idem fertur totum, & pars secundum naturam, vt to¬ ta terra, & parua gleba, accidit primo quidem ipsum neque leuitatem habere vllam, neque grautatem,. aut enim ad medium, aut am medio posset ferri secundum suam ipsius naturam. Deinde, quod impossibile sit moueri eo, qui secundum locum fit, motu aut sursum, aut deorsum detractum. neque enim secundum naturam contingit moueri motu alio, neque praeter naturam aut ipsum, aut particularum vllam. eadem enim ratio est de toc to,, & parte.

20

SVMMA SESTA Circulare, simplexque corpus, nec generabile, nec corruptibile, nec alterius mutationis, praeterque localis motus, susceptiuum esse: simpliciaque corpora quatuor esse nuero. Similiter autem rationabile est existimare de ipso, & quod in generabile, & incorruptibile, & inau gmentabile, & inalterabile sit, propterea quod sit quidem mne id, quod generatur, & ex contrario, & subiecto quodam: & corrumpitur, similiter & subiecto quodam & a contrario, & in contrarium, quemadmodum in primis dictum est sermonibus. contrario rum autem & lationes contrariae. Si igitur huic nihil contrarium contingit esse, ex eo quia lationi circulari non sit aliquis contrarius motus, recte videtur natura id, quod futurum erat in ganeorabile, & incorruptibile, exemisse a contrariis. in contrariis enim est generatio, at quod corruptio.

21

At vero & id omne, quod augmentatur, augetur a cognato adueniente & resoluto in materiam. huic ant non est, ex quo factum sit. Si autem est & inaugmentabile, & incorruptibile, eiusdem intelligentiae est existimare & inalterabile esse. est enim alteratio motus secundum qua litatem. qualitatis autem habitus quidem, & dispositiones non sine mutationibus fiunt, quae secundum passiones fiunt, vt sanitas, & morbus. secundum autem passionem quaecunque transmutantur naturalium corporum habentia videmus omnia & augmentationem, & diminu tionem, vt & animalium corpora, & partes ipsorum, & plantarum, similiter autem & ellitorum.

22

Quare, si circulare corpus neque augmentationem habere comtingit, neque diminutionem, ronnabile est & inalterabile esse. Quod igitur sempiternum, & neque augmentationem habens, neque diminutionem, sed insenescibile, & inalterabile, & impassibile est primum corporum, si quis suppositis credit, manifestum ex dictis est, Videtur autem & rsitio iis, quae apparent, attestari: & ea, quae ap parent, rationi. Oens. enim homines deDiis habent existimationem: & omnes eum, qui sursum est locum Deo tribuunt, & harbari, & Graci, quicunque putant esse Deos, tanquam videlicet immortali inmortale coaptatum sit. impossibile enim aliter. Si igitur est aliquid diuinum. quemadmodum & est, & nunc dicta de prima substantia corporum dicta sunt bene. Accidit autem & hoc per sensum sufficienter, quo ad humanam dixisse fidem. in omni enim prae terito tempore, secundum traditam inuicem memoriam, nihil videtur transmutatum, neque secundum totum vltimum coelum, neque secundum partem ipsius propriam vllam. Videtur autem & ipsum nomen ab Antiquis traditum esse vsque ad tempus praesens, hoc modo existimantibus, quo & nos dicimus neque enim semel, neque bis, sed infinities oportet putare easdem peruenire opiniones ad nos. Quapropter tanquam altero quodam existente primo corpore praeter terram, & ignem, & aerem, & aquam, aethera appellauerunt supremum locum, a currendo semper sempiterno tempore, ponentes ipsidenominationem. Anaxagoras autem abutitur nomine hoc non bene: nominat enim aethera per igne.

23

Manifestum est autem ex dictis, & cur maiorem impossibile sit esse numerum dictorum corporum simplicium. simplicis. enim corporis necesse est motum simplicem esse: solos autem hos esse dicimus simplices, cum, qui circularis est, & cum, qui super recta fit: & huius duas partes, hanc quidem a medio, hanc vero ad medium.

24

Quod autem non est circulari lationi contraria alia latio ex multis vtique quispiam accipiat fidem. Primum quidem, quod circunflexae rectam opponi maxime ponimus

25

Concauum. enim & conuexum non solum adinuicem opponi vnt, sed & recto, combinata, adeptaque compositionem. Quare, si contrarius aliquis est, cum, qui super recta fit, maxime necessarium est contrarium esse circulari motui.

26

Qui autem super recta fiunt, inuicem opponuntur propter loca. sursum enim & deorsum & loci est differentia, & contrarietas.

27

Deinde, si quis existimet eandem esse rationem, quae & in recta, & in circunflexa est (eani enim quae ab A ad B fit, lationem contrariam esse ei, quae a B ad Aeam, quae super recta fit, dicit. haec enim finita est circunflexae autem infinitae vtique erunt circa eadem signa.

28

Similiter autem & quae in semicirculo vno sit, vt quae a C ad D. & quae a D ad C. eadem enim est ei, quae super diametro est, semper¬ enim vnumquodque distare secundum: rectam ponimus.

29

Similiter autem etsi quis, circulum faciens, eam, quae super altero semicirculo est, lationem conttariam ponat ei, quae in altero, vt in toto circulo eam, quae ab E ad E, semicirculi o, ei quae ab E ad E, in semicirculo ri. Si autem & istae sunt contrariae, at non prosecto ea, quae super toto circulo fiunt lationes, inuicem propter hoc contrariae sunt.

30

At vero neque ea, quae ab A ad B est, circularis latio, contraria est ei, quae ab A ad C. ex eodem enim in idem motus est. contraria autem latio determinata est ex comtrario in contrarium esse.

31

Si autem circularis circulari esset contraria, frustra vtique esset altera. in idem enim. Praeterea necesse est quod circulariter fertur, vndecunque incipit, ad omnia similiter peruenire contraria loca. Sunt autem loci contrarietates sursum & deorsum, ante & retro, dextrum & finistrum: lationis autem contrarietates secundum locorum sunt contrarietates,

32

Si enim aequales essent, non vtique esset motus ipsarum. si autem alter motus dominaretur, alter vtique non esset, quare, si ambo essent, frustra vtique alterum esset corpus, non motum suo motu. frustra enicalceamentum hoc dicimus, cuius non est calceatio. Deus autem & natura nihil frustra faciunt.

33

SVMMA SEBTIMA Mundum finitae esse quantitatis. SEd, quoniam manifestum est de his, & de reliquis consyderandum est. Et primum vtrum sit quoddam corpus infinitum, quemadmodum plurimi Antiquorum Philosophorum putauerunt, an hoc sit vnum quid impossibilium. sic enim aut illo modo se habere, non aliquid parum, sed totum refert, ac omnino ad eam, quae de veritate est, speculationem. fere enim hoc est principium contrarietatum omnibus, qui aliquid de tota natura enuntiarunt, & fuit, & erit vtique. siquidem modica transgressio am veritate descendentibus fit longe decies milies maior. vt si quis minimam quandam esse dicat magnitudinem: hic enim minimum introducens, maxima vtique amoueret Mathematicorum. Huius autem causa est, quia principium virtute maius est, quam magnitudine. quapropter quod in principio modicum est, in fine fit perquam magnum. infinitum autem & principii, & quantitatis virtutem habet maximam. quare nihil absurdum est, neque irrationabile admirabilem esse differentiam ex eo, quod sumptum sit, quod est aliquod corpus infinitum.

34

Quapropter de ipso dicendum est, a principio resumentibus: Necesse est igitur omne corpus aut simplicium, aut compositorum esse. quare & infinitum autem simplex erit, aut compositum. At vero & quod finitis simplicibus necesse est fnitum esse compositum, manifestum est. quod enim ex finitis & multitudine, & magnitudine componitur, finitu est & multitudine, & magnitudine, tantum enim erit, quam ta sunt, ex quibus est compositum.

35

Restat igitur videre vtrum comtingat aliquod simplicium infinitum esse magnitudine, an hoc impossibile. prius itaque, cum tractauerimus de primo corporum, sic consyderemus & de reliquis. Quod igitur necesse sit omne corpus, quod circulariter fertur, finitum esse, ex his manifestum est. Si enim infinitum sit corpus, quod circulariter fertur, infinitae erunt quae a medio eiiciuntur: infinito rum autem distantia infinita est: distantiam autem dico linearum, extra quam nullam est sumere magnitudinem, tangentem lineas: hanc ergo necesse est infinitam esse: finitarum enim semper erit finita. Amplius autem semper est data maiorem accipere, quare quemand modum numerum dicimus infinitum, quia maximus non est, eadem ratio & de distantia. Si igitur infinitum non est pertransire: infinito autem exi stente, necesse est distantiam infinitam esse, non vtique contingeret coelum moueri circulariter. coelum autem videmus circulo ferri. & ratione etiam determinauimus quod alicuius est circularis motus,

36

Amplius a finito tempore, si abstuleris finitum tempus, necesse est & reliquum esse finitum, & habere principium. si tempus, autem incessus habet principium, est principium etiam motus: quare & magnitudinis, super qua incessit, similiter autem hoc & in aliis. Sit itaque linea, in qua A C E infinita ad alteram partem, quaest E alia autem, in qua B B, ad vtramque partem infinita. Si itaque describat circulum linea A C E, am centro C feretur circulariter linea A C E, secans aliquando lineam B B tempore finito, totum enim tempus, in quo circulariter latum est coelum, finitum est: & ablatum igitur, quo secans ferebatur. erit igitur aliquod principium, quo primum linea A CE lineam B B secuit. sed impossibile est. non est igitur circulariter verti infinitum: quare neque mundum, si esset infinitus.

37

Amplius autem & ex his manifestum est quod infinitum impossibile sit moueri. Sit enim linea A, quae feratur iuxta lineam B, finita iuxta finitam. necesse est igitur simul & lineam A am linea B absolui, & lineam B a linea A. quantum enim alteraacceperit alterius, & altera illius tantum. Si igitur ambae moueantur in contrarium, velocius vtique absoluentur. si autem iuxta manentem feratur, tardius eadem celertate moto eo, quod iuxta fertur.

38

Sed illud quidem manifestum est quod impossibile sit infinitam per transire in tempore finito, in infinito ergo. ostensum enim est hoc prius in iis, quae de motu. Refert autem nihil, aut finitam ferri iuxta infinitam, aut infinitam iux taillam. cum enim haec mutatur iux ta illam, et illa mutatur iuxta hanc similiter mota. & non mota. verum, si moueantur ambae, citius absoluentur: quamuis aliquando nihil prohibeat eam, quae mouetur luxta quiescentem, velocius per transire, quam eam, quae contra mouetur, si quis secerit eas, quae contra mouentur, ambas ferri lente, eam autem, quae iuxta quiescentem, multo illis ferri velocius. Nullum est igitur ad rationem im pedimentum quod iuxta quiescentem: quandoquidem motam contingit lineam A iuxta motam lineam B tardius transire. Si igitur, infinitum est tempus, quo finita, quae mouetur, absoluitur, & id in quo infinita per finitam mota est, necesse est infinitum esse. Impossibile est igitur infinitum moueri omnino. si enim etiam periminimam moueatur, necesse est vt infinitum fiat tempus: at vero coelum circumit, & vertitur totum circulo in tempore finito: quare circumit circuli totam, quae intus est, vt A B, finitam. Impossibile est igitur, id infinitum esse, quod circulo fert.

39

Insuper, quemadmodum lineam, cuius finis est. impossibile est esse infinitam, sed, si ad longitudinem. & superficiem similiter, qua finis est, non contingit. cum autem, fuerit finita, nusquam. vt quadrangulum infinitum, aut circulum, aut sphaeram, quemadmodum neque pedale infinitum. Si igitur neque sphaera, neque quadrangulum, neque circulus est infinitus, non existente autem circulo, neque vtique circularis latio erit. similiter autem non infinito existente, neque vtique erit infinita. si vero circulus infinitus non sit, non vtique mouebitur circulariter infinitum corpus,

40

Amplius autem, si C centrum sit, linea autem A B infinita, & linea E ad rectum infinita, & linea C D, quae mouetur, nunquam absoluetur a linea E, sed semper se habebit quemadmodum linea C E: se cat enim, qua est E. non igitur circulariter fertur infinita.

41

Praeterea, si infinitum sit caelum, moueatur autem circulo, in tempore finito infinitum erit pertram siens. Sit enim caelum quidem, quod manet, infinitum, quod autem in hoc mouetur, aequale, quare si transit circulariter, infinitum cum sit, infinitum aequale sibi per transiuit in tempore finito. sed hoc erat impossibile.

42

Est autem conuersim dicere quod, si finitum est tempus, in quoreuolutum est, & magnitudinem eam, quam pertransiuit, necesse est esse finitam: aequale autem si bi pertransiuit: finitum igitur et ipsum est,

43

Quod igitur id, quod circulo mouetur, non est interminatum, neque infinitum, sed habet finem manifestum est.

44

At vero neque id, quod ad medium, neque quod a medio fertur, in finitum erit. contrariae enim sunt lationes, quae sursum, & quae deorsum: contrariae autem ad contraria loca. contrariorum autem, si alterum determinatum est, & alterum determinatum erit: medium autem determinatum est, si enim vndecumque feratur deorsum id, quod substat, non contingit ttansire vltra medium. determinato ergo medio, & eum, qui sursum est, locum necesse est determinatum esse. si vero loca definita sunt, & terminata, & corpora erunt terminata.

45

Amplius, si sursum, & deorsum definita sunt, & medium necesse est esse definitum. si enim non est definitum, infinitus vtique erit motus. hoc autem quod impossibile sit ostensum est prius. determinatum ergo est medium, quare & corpus, quod in hoc aut est, aut fore potest. at vero, quod sursum, & deorsum fertur, corpus potestin hoc fore: natum est enim hoc quidem a medio moueri, hoc vero ad medium.

46

Ex his itaque manifestum est, quod non contingit corpus esse infinitum. Et ad haec, si grauitas non est infinita, neque vtique horum corporum vllum erit infinitum. necesse enim est infiniti corporis infinitam esse & grauitatem. Eadem autem, roto erit & de leuitate. si enim est infinita grauitas, est & leuitas, si infinitum sit, quod superfertur.

47

Patet autem ex his. Sit enim finita, & sumatur infinitum qui dem corpus in quo A B grauitas autem ipsius in quo C. auferatur, igitur ab infinito finita magnitudo, in qua B D: & grauitas eius sit in quo E. Ipsum igitur E ipso Cminus erit: minoris enim grauitas minor est. mensuret itaque minor quotieslibet: & vt grauitas minor ad maiorem, ita B D ad B E fiat: contingit enim auferri ab infinito quantumuis.

48

Si ergo proportionales sunt, magnitudines grauitatibus, minor autem grauitas minoris est magnitudinis, & maior vtique erit maioris: aequalis ergo erit finiti, & infiniti grauitas. Amplius, si maioris corporis maior est grauitas, ipsius C B maior erit grauitas quam ipsius, TB quare finitigrauitas quam infiniti maior erit. et inaequalium etiam magnitudinum eadem grauitas erit: inaequale enim finito est infinitum. Nihil autem refert grauitates commensurabiles sint, an incommensurabiles. etenim, si incommensurabilia sint, eadem erit rotio. vt si E tertio mensurans excedat C grauitatem: magnitudinibus enim B D tribus totis sumptis maior erit earum grauitas, quam ea, in qua C, quare idem erit impossibile Amplius autem, contingit & commensurabiles sumere. nihil enim refert incipere a grauitate, an a magnitudine. Vt si sumatur commensurabilis grauitas ipsi C, ea in quo E, & ab infinito auferatur, id quod habet grauitatem, in quo est, vt B D. de inde vt grauitas ad grauitatem B D, ita ad aliam fiat magnitudinem, vt ad B E, contingit enim infinita existente magnitudine quam tumuis auserri. his enim sumptis conmensurabiles erunt & magnitudines, & grauitates inuicem.

49

Nihil igitur refert ad demonstrationem magnitudo, similis sit grauitatis, an dissimilis. semper enim est assumere aeque grauia corpora ipsi B D, ab infinito quantauis aut auferendo, aut addendo.

50

Quare manifestum est ex dictis quod non erit infiniti corporis finita grauitas. infinita igitur. si ergo hoc impossibile est, & infinitum aliquod esse corpus impossibile est.

51

At vero quod infinitam quandam esse grauitatem impossibile sit ex his manifestum est. Si enim tanta gra¬ uitas per tantum in hoc tempore mouetur, tanta & adhuc in minori. & eam analogiam, quam grauitates habent, tempora econtrario habebunt. vt, si dimidia grauitas in hoc, dupla in dimidio huius.

52

Praeterea finita grauitas omnem finitam lineam transibit in quo dam tempore finito. Necesse est igitu ex his, si qua est infinita grauitas moueri quidem, quatenus tantaest, quanta finita, & amplius: non moueri autem quatenus proportione quidem secundum excessus oportet moueri: contrariae autem maiorem in minori. ratio autem nulla est infiniti ad finitum, minoris autem emporis ad maius finitum, sed semperin minori: minimum autem non est.

53

Neque, si eset, vtilitas vellam vtique esset. alia enim quaepiam finita maior sumpta fuisset in eadem ratione, in qua infinita ad alteram esset: quare in aequali tempore, prer aequale vtique moueretur infinita finitae. sed impossibile est. At vero necesse est, si in quantouis tempore, finito au tem, mouetur infinita, & aliam in eodem hoc finitam grauitatem, moueri per quoddam finitum.

54

Impossibile est igitur infinitam esse grauitatem, similiter autem & leuitatem. & corpora ergo infinitam habentia grauitatem, & leuitatem est impossibile. Quod igitur non est infinitum corpus palam est & per ea, quae particularia sunt, speculantibus hoc modo, & vniversaliter consyderantibus, non solum secundum ritiones, quae in iis, quae circa principia dictae sunt a nobis. determinatum est enim & ibi vniversaliter prius de infinito quomodo est, & quomodo non est, sed & nunc alio modo.

55

Post haec autem considerandum est etiam, si infinitum quidem conpus non sit vniuersum ipsum, verum enim vero tantum quidem sit, vt plures sint coeli. Forte enim vtique quis hoc dubitabit, quod quem admodum, qui circa nos, mundus constitutus est, ita nihil, phibeat & alios esse plures coelos, plures quidem vno, non tamen infinitos,

56

Primum autem dicamus vni uersaliter de infinito. Necesse est itaque corpus omne aut infinitum esse, aut finitum. &, si infinitum, aut dissimilare omne, aut similare. &, si dissimilare, aut ex finitis speciebus, aut ex infinitis.

57

Quod igitur non possibile est ex infinitis manifestum est, si quis nobis finat manere primas suppositiones. Finitis enim primis motibus existentibus, necesse est et species simplicium corporum esse finitas. simplex enim est simplicis corporis motus. simplices au tem finiti motus sunt. necesse autem semper est motum habere omne corpus naturale. At vero, si ex finitis erit infinitum, necesse est & partium lvnanmquamque esse infinitam. dico autem, vt aquam, aut ignem. sed impossibile est: ostensum est enim quod neque grauitas, neque leuitas est infinita.

58

Amplius necessarium est infinita magnitudine esse & loca ipsarum. quare & motus infinitos omnium esse. hoc autem est impossibile, si ponamus veras esse primas suppositiones, et neque quod deorsum fertur in infinitum posse ferri, neque quod sursum secundum eandem rationem. impossibile enim est id fieri, quod non contingit esse factum. similiter in ipso, tale, et tantum, & ipso, vbi. dico autem si impossibile est factum esse album aut cubitale, aut in Agypto esse, & fieri aliquid horum impossibile est. Impossibile est igitur & ferri illuc, quo nullum, quod fertur, peruenire potest.

59

Praeterea, etsi discretae sunt, nihilominus continget, qui ex omnibus, ignem infinitum esse.

60

Sed corpus est quod vndique dimensionem habet. Quare, quomodo possibile est plura quidem esse dissimilia, vnuniquodque autem eorum infinitum esset omnienim ex parte vnumquodque infinitum esse oportet.

61

At vero neque infinitum totum similare contingit esse. Primum enim non est alius praeter istos motus: habebit igitur vnum horum. si autem hoc, accidet autem grauitatem infinitam esse, aut leuitatem infinitam. at vero non potest corpus, quod circulo fertur, esse infinitum: impossibile enim est in finitum ferri circulo, nihil enim refert hoc dicere, aut dicere coelum infinitum esse. hoc autem ostensum est quod sit impossibile.

62

At vero neque omnino contingit infinitum moueri. aut enim secundum naturam mouebitur, aut violentia. & si violentia, est ipsi & qui secundum naturam est: quare & locus alius proprius, in quem feratur. hoc autem impossibile est.

63

Quod autem omnino impossibile sit infinitum a finito pati aliquid, aut finitum facere, ex his, manifestum est. Sit enim infinitum, in quo A, finitum autem, in quo B, tempus autem, in quo mouit ali quid, aut motum est, in quo C. siritaque ab ipso B ipsum A calefactum est, aut pulsum, aut aliquid aliud passum, aut etiam quoduis motum in tempore, in quo C, sit D ipso B minus, & minus in aequali tempore minus moueat. sit autem, id, in quo Et, ab ipso D alteratum. quod itaque est D ad B, hoc erit B ad finitum aliquod.

64

Sit itaque quod aequale quidem est, in aequali tempore aequale alterans: quod autem minus est in aequali minus: quod autem maius, maius: tantum autem quantum proportionale erit id quidem, quod maius est ad minus. Non igitur infinitum ab vllo finito mouebitur in vllotempore. minus enim aliud in aequali tempore a minori mouebitur ad quod id, quod proportionale est, finitum erit. infinitum enim ad finitum in nulla proportione est.

65

At vero neque infinitum vlloin tempore mouebit finitum. Sit enim in quo A infinitum, B vero finitum, tempus, in quo C. igitur D in C minus ipso B mouebit. sit E. quod itaque est B, & B totum ad E, ipsum E eandem rationem sit habens ad D. mouebit igitur E ipsum B E in C. finitum igitur, & infinitum in aequasi tempore alterabunt. sed impossibile est. in minori enim quod maius est supponebatur, sed sumptum tempus idem semper faciet: quare non erit tempus vllum, in quo mouebit. At vero in infinito quidem non est mouisse, neque motum esse: finem enim non habet: actio autem, & passio habent.

66

Neque infinitum igitur ab infinito contingit aliquid pati. Sit enim A infinitum, & B, tempus autem, in quo passum est B ab A, in quo C D. Pars igitur in¬ finiti, in quo est, quia totum B passum est non in tempore aequali idem. supponatur enim in minori tempore moueri quod minus est. sit E motum ab A in tempore D. quod itaque est D ad C D, hoc est ipsum E ad aliquid ipsius B finitum. hoc igitur necesse est ab A motum esse in tempore C D. ab eodem enim supponatur in maiori, & minori tempore maius, & minus pati quaecunque proportionaliter tempori diuisa sunt.

67

In nullo igitur tempore finito possibile est infinitum ab infinito motum esse. in infinito ergo. sed infinitum quidem tempus non habet finem: quod autem motum est, habet.

68

Si igitur omne corpus sensibile habet virtutem actiuam, aut passiuam, aut ambas, impossibile est corpus infinitum sensibile esse.

69

At vero & quaecunque quidem corpora in loco sunt, omnia sensibilia. non est igitur vllum corpus infinitum extra caelum. At vero neque vsque ad aliquid. nullum igitur omnino corpus extra coelum est. si enim intelligibile sit, erit in loco: extra enim & intra, locum significant. quare erit sensibile, Se sibile autem nullum est non in loco.

70

Rationabilius autem est agi gredi & sic. Neque enim circulo possibile est moueri infinitum, similare existens. medium enim infiniti non est: quod vero circulo circa medium mouetur. At vero neque super recta possibile est ferri infinitum. oportebit enim alterum esse tantum locum infinitum, in quem feretur secundum naturam, & alium tantum, in quem praeter naturam.

71

Amplius, siue natura habeatu motum eundi in rectum, siue vio lentia moueatur, vtroque modo oportebit infinitam esse mouentem potentiam. etenim infinitainfiniti est, & infiniti infinita vis: quare erit & mouens infinitum. Ratio autem est in iis, quae de motu, quod nihil finitorum virtutem habet infinitam, neque infinitorum quic quam virtutem habet finitam. Si igitur id, quod secundum naturam, & praeter naturam contingit moueri, erunt duo infinita, & quod mouet sic, & quod mouetur.

72

Amplius, quid est id, quod infinitum mouet: Si enim ipsum seipsum moueat, animatum erit. hoc autem, quomodopossibile, infinitum esse animal: Si autem aliud quid est mouens, duo erunt infinita, & mouens, & quod mouetur, differentia secundum formam, & potentiam.

73

Si autem vniuersum non sit continuum, sed, quemadmodum dicit Democritus, & Leucippus disterminata sunt vacuo, necessarium est omnium vnum esse motum. disterminata enim sunt figuris. naturam autem esse dicunt ipso rum vnam, quemadmodum si aurum esset vnumquodque, segregatum. Horum autem, quemadmodum dicimus, necessarium est eundem esse motum. quo enim vna gleba, & tota terra fertur, atque totus ignis, & scintilla in eundem lo¬ cum, quare neque leue simpliciter vllum erit corporum, si omnia habent grauitatem. si autem leuitatem, graue nullum erit.

74

Praeterea, si grauitatem habet, aut leuitatem, erit aut vltimum quid vniuersi, aut medium: hoc autem est impossibilel, cum infinitum sit. omnino autem, vbi non est medium, aut vltimum, neque hoc quidem est sursum, hoc autem deorsum, nullusque lationis locus erit corporibus. hoc autem non existente, motus non erit. ne cesse enim est moueri aut secundum naturam, aut praeter naturam. haec autem determinata sunt locis, et propriis, & alienis.

75

Praeterea, si vbi praeter naturam aliquid manet, aut fertu, necesse est cuiusdam alterius esse hunc locum secundum naturam (hoc autem credibile est ex inductione), necesse sanem est non omnia grauitatem habere, aut leuitatem. sed haec quidem, haec vero non. Quod igitur infinitum non sit corpus ipsius vniuersi ex his manifestum est.

76

SVMMA OCTAVA Mundum vnum numero esse. Propositiones enumerantur, quibus haec quaestio absoluitur. Cap. I Vr autem neque plures esse coelos possibile est dicamus. hoc enim dixiIellmus consyderandum esse, siquis non putat viversitetr ostensum esse de corporibus quod impossibile est extra mundum hunc esse quoduis ipsorum, sed solum de in definite positis dictam esse rationem. Oia enim & manent, & mouentur violentia, & secundum naturam. & secundum naturam quidem, in quo manent non violentia, & feruntur, & in quem feruntur, & manent: in quo autem violentia, & feruntur violentia: & in quem violentia feruntur, violentia & manent. Amplius, si violentia haec latio fit, contraria secundum naturam.

77

Demonstrationem assignat, ostendentem vnum esse niundum. Cap. I Dmedium ant, quod hic est, si violentia feratur terraillinc, hinc feretur illuc se cundum naturam. &, si manet hic, motus, qui illine fit, non violentia fit, & feretur huc secundum naturam. vnus enim est motus secundum naturam.

78

Praeterea necesse est omnes mun dos ex eisdem esse corporibus similiter autem existentes secundum na turam. At vero & corporum vnum quodque necessarium est eandem habere potentiam, vt dico ignem, & terram, & quae inter haec media sunt. Si enim aequiuoca haec & non secundum eandem spiem dicuntur ea, quae illic, & quae apud nos sunt, & ipsum vniuersum aequi uoce dicetur mundus. Palam est igitur quod hoc quidem a medio ferri natum est, hoc autem ad medium ipsorum, si omnis ignis eiusdem specieicum igne est, & aliorum vnumquodque, quemadmodum &, quae in hoc sunt, partes ignis. Quod autem necesse sit sic se habere ex iis, quae circa motus dictae sunt, suppositionibus manifestum. nam & motus finiti se: & vnumquodque elitorum dicitur secundum vnumquemque motuum.

79

Quare, si & motus iidem sunt, & elementa necesse est esse vbique eadem. Natae sunt igitur ferri & ad hoc quidem medium terrae partes, quae in alio mundo sunt, & ad hoc quidem extremum, qui ibiest, ignis. sed impossibile est. Si enim hoc accidat, necesse est ferri sursum quidem terram in proprio mundo, ignem autem ad medium. similiter autem & eam, quae hic est, terram a medio ferri secundum naturam, dum ad medium, quod illic est, fertur, propterea quod mundi sic positi sunt adinuicem,

80

Aut enim non ponendum est eandem esse naturam simplicium corporum in pluribus coelis, aut dicentes sic medium vnum, & extremum facere necesse est. hoc autem, cum sit absurdum, impossibile est mundos vno plures esse.

81

Dubitationes soluit, quibus existimari potest plures esse mundos. Cap. S Sistimare autem aliam esse naAturam simplicium corporum, si distent minus, aut plus a quid enim refert tanta dicere lona Ptuspriis locis, irrationabile est, gitudine distare, an tantas different enim secundum rationem eo magis quo plus: forma autem eadem est.

82

At vero necesse est aliquem esse motum ipsorum. Quod enim mouentur manifestum est. Vtrum igitur vi omnibus moueri, & contrariis dicemus: Sed quod non natum est omnino moueri, impossibile est hoc vi moueri. Si igitur est aliquis motus ipsorum secundum naturam necesse est eorum, quae eiusdem sunt speciei, & singulorum ad vnum numero locum existere motum, vt ad hoc aliquod medium, & ad hoc aliquod extremum. Volumus modo perscrutari, vtrum motus corporum non sit violentus, aut motus eoruio sint violenti etia. Dicamus ergo quod corpus, quod impossibile est moueri omnino, in. possibile est moueri violente. Si ergo motus corporum mundorum sit naturalis, erunt motus partium consimilium formarum necessario ad eundem locum scilicet aut ad aliquod medium, aut ad aliquod extremum.

83

Si autem ad specie eadem, plura autem, quia & singula pluraquidem sunt, specie autem vnumquodque indifferens est, non huic, quidem partium, huic autem non, tale erit, sed similiter omnibus. similiter enim omnes secundum speciem indifferentes sunt adin¬ uicem, numero autem altera est quaecunque a quacunque.

84

Dico autem hoc, quoniam si partes, quae hic sunt, & quae in altero mun do, adinuicem similiter se habent, & sumpta hinc nihil differenter se habet ad aliquam earum partium, quae in aliquo alio mundo sunt, & quae in hoc ipso, sed similiter differunt enim nihil specie abinuicem.

85

Quare necessarium est autem dimouere has suppositiones, aut medium vnum esse, & extremum. hoc autem existente, necesse est & coelum vnum solum esse, & non plures, his eisdem argumentis, & eisdem necessitatibus.

86

Cap. 4 QVod autem sit aliquid, quo nata est terra ferri, & um¬ ignis, palam est & ex aliis. omnino enim quod mouetur, ex quodam in quiddam muta tur. & haec, ex quo, & in quod, specie differunt. omnis enim mutatio finita est: vt quod sanatur, ex morbo in sanitatem, & quod augmentatur ex paruitate in magnitudinem, & quod fert igitur: etenim hoc sit alicunde aliquo, oportet igitur specie differre, ex quo, & in quod natum est ferri quemandmodum id, quod sanatu, non quo contigerit, neque quom vult mouens. & ignis ergo, & terra non in infinitum feruntur, sed ad opposita: opponuntur autem secundum locum sursum, & deorsum: quare ista sunt termini lationis.

87

Quando quidem & qui circulo habet quodammodo opposita ea, quae secundum diametrum, vniuerso autem non est contrarium quic quam, quare & his aliquo modo motus ad opposita fit, & finita. Necesse est igitur esse aliquem finem, & non in infinitum ferri.

88

Coniectura autem est non in infinitum ferri, & terram quidem, quanto propinquior fueriemedio, velocius ferri, ignem autem quanto ei, quod est sursum. si autem infinitum esset, infinita vtique esset & velocitas. si vero velocitas, & grauitas, & leuitas vt enim quod inferius magis tendit velocitate quam alterum, grauitate vtique est velox, sic, si infinitum esset huius incrementum, & velocitatis incrementum infinitum vtique esset.

89

At vero neque ab alio hoc quidem ipsorum sursum fertur, hoc autem deorsum, neque visquemandmo dum quidam aiutem per extrusionem. tardius enim moueretur maiorignis sursum, & maior terra deorsum: nunc autem contra semper maior ignis velocius fertur, & maior terra in suum locum. Neque velocius vtique propem finem ferrentur, si vi, & extrusione mouerentur. omnia eni ab eo, quod vim attulit, lon, gius existentia, tardius feruntur & vnde vi, illuc feruntur non vi¬

90

Ex prima Philosophia demonstrationem assignat. Cap. S Vare ex his speculantibus est accipere fidem de ¬ iis, quae diximus, sufficienter: Praeterea autem & per eas, quae ex prima Philosophia sunt rationes, ostendetur vtique, & ex eo, qui circulariter fit, motu, quem necessarium est sempiternum similiter hic esse, & in aliis, mundis. Manifestum autem etiam sic fiet consyderantibus quod necesse est vnum esse coelum.

91

propinquam affert. Cap. S. nnARibus enim existentibus corporeis elementis, triaerunt & loca elementorum. Vnus quidem subsistentis corporis, qui circa medium est. Alter autem eius, quod circulariter fertur qui quidem est extremus. Tertius, qui inter haec medius est, qui medij est corporis. necesse est enim in hoc esse id, quod superfertur. si enim non in hoc, extra erit. sed impossibile est extra: hoc enim sine grauitate, hoc autem habens graui¬ tatem. magis autem deorsum est cuiusuis corporis grauitatem habentis locus, si qui in medio est, ipsius grauis est. At vero neque praeter naturam: alij enim erit secundum natu ram. aliud autem non est. necesse est igitur vt in medio sit. huius autem ipsius quae sint differentiue posterius dicemus. De corporeis igitur elementis, & quae sint, & quot, & quis vniuscuiusque locus, insuper autem cmnino quot secundum multitudinem, sint ipsa loca manifestum est non bis ex dictis. Quod autem non solum vnus est, sed & impossibile esse plures, insuper autem quod sempiter nus, cum incorruptibilis sit, & ingenerabilis, dicamus, primum dubitatione facta de ipso.

92

Dubitationem comnemorat, quae dubitari potest plures esse coelos, eamque soluit. Cap. 7 VIdebitur enim vtique sic consyderantibus impossibile vnum, & solum esse ipsum. In omnibus enim, & quae natura, et quae ab arte facta sunt, & constant, aliud est ipsa per seipsam forma, et mista cum materia. vt sphaerae alia forma, & aurea, & aenea sphaera. & rursus circuli alia forma, & aeneus, & ligneus circulus. nam quod quid erat esse sphaerae, aut circulo dicentes, non dicemus in ritione aurum, aut aes, tanquam non exstant haec de substantia. si vero aeneam, aut auream dicemus: etiam si non possumus intelligere, aut sumere aliud aliquid praeter singulare, quandoque enim nihil, prohibet hoc accidere, vt si solus vnus sumatur circulus: nihilo enim minus aliud erit esse circulo, & huic circulo. & illud quidem forma, hoc autem forma in materia, & eorum, quae singularia sunt. Quoniam igitur coelum est sensibile singularium vtique erit: sensibile enim omne in materia existit. si autem singularium, aliud erit esse huic cae lo, & coelo simpliciter. Alterum igitur, est hoc coelum, & coelum simpliciter: & hoc quidem vt sposites, & forma, il lud autem vt cum materia mistum. Quorum autem est forma quaedam, & species, eorum aut sunt, aut esse possunt plura singularia. Siue enim sint species, quemadmodum dicunt quidam, necesse est hoc accidere. siue etiam separatum nihil talium sit, non minus. in omnibus enim sic videmus, quorunmcunque substantia in materia est, plura, & infinita esse ea, quae eiusdem sunt speciei, quare aut sunt plures coeli, aut contingit plures esse. Ex his igitur suspicabitur vtique aliquis & esse, & contingere plures esse coelos.

93

Considerandum autem est rursus quid horum diciter bene, & quid non bene. Aliam igitur esse formae rationem eam, quae sine materia est, & eam, quae in materia est, & bene dicitur. sitquod hoc verum. sed nihilominus nulla necessitas est propter hoc plures esse mundos: neque contingit esse plures, si iste ex tota est materia, quemadmo dum & est,

94

Sic autem magis forte erit, quod dicitur, manifestum. Si enim simitas curuitas est in naso, aut carne, & caro est materia simitatis, si ex omnibus carnibus vna fiat caro, & existat in hac simitas, nihil vtique aliud autem esset simum, aut contingeret fieri. similiter autem &, si carnes, & ossa materia sunt in homine, si ex omni carne, & ossibus non potentibus dissolui hon fieret, non vtique contingeret alium esse hominem. similiter autem & in aliis. omnino enim quorumcumque sub¬ stantia est in subiecta quadamma teria, horum nihil contingit fieri, non existente aliqua materia.

95

Coelum autem est quidem eorum, quae singularia sunt, & eorum, quae ex materia. sed, si non ex parte ipsius constat, sed ex vniuersa, esse quidem ipsius coeli, et huius coeli aliud est, non tamen aute erit aliud, aut vtique continget fieri plures, propterea quod hoc materiam comprehendit vniuersam. Hoc igitur ipsum restat ostende. re quod ex vniuerso naturali, & sensibili constat corpore.

96

Ostenditur causa, quare Mundus sit unus, & non plures, Cap. 4 qud Icamus autem primum Aquid dicimus esse caelum, & quotupliciter vt magis nobis manifestum fiat quod quaeritur. Vno igitur modo caelum dicimus substantiam extre mae vniuersi circumlationis, aut corpus naturale, quod in extrema est circumlatione vniuersi. consueuimus enim maxime extremum, & sursum vocare coelum, in quo & diuinum omne collocatum esse dicimus. Rursus autem alio modo corpus continuum extremae circumlationi ipsius vniuersi, in quo Luna, & Sol, & quae dam astrorum sunt. etenim haec in caelo esse dicimus. Praeterea aliter dicimus coelum contentum corpus ab extrema circumlatio ne. totum enim, & vniuersum consueuimus dicere caelum.

97

Tripliciter igitur cum dicatur coelum, totum ab extrema contentum circumlatione necesse est ex omni. constare naturali, & sensibili corpore: propterea quod neque vllum est extra caelum corpus, neque contingit esse. Si enim est extra extremam circumlationem corpus naturale, necesse est ipsum, aut simplicium esse corporum, aut composito rum, & aut secundum naturam aut praeter naturam sese habere. Simplicium igitur nullum vtique erit. quod enim circulariter fertur ostensum est quod non potest permutare suum ipsius locum. At vero neque id, quod a medio, esse potest, neque quod sub stat. secundum enim naturam non vtique erunt. alia enim ipsorum sunt propria loca. Praeter autem naturam si sunt, alii cuidam erit secundum naturam, qui extra est, locus. cum enim, qui huic praeter naturam est, necessarium est alii esse secundum naturam. sed non est aliud corpus praeter haec. Non ergo est possibile vllum simplicium corporum extra coelum esse. si autem non simplicium, neque mistorum: necesse est enim & simplicia esse, misto existente.

98

At vero neque esse est possibile, aut enim praeter naturam erit, aut secundum naturam, & aut simplex, aut mistum, quare rursus eadem veniet ratio. nihil enim refert considerare si est, an fore potest. Manifestum est igitur ex dictis quod neque est extra, neque fore contingit vllius corporis molem. ex tota enim est propria materia totus mundus. materia. enim ipsi est naturale corpus, & sensibile. Quare neque nunc sunt plures coeli, neque fuerunt, neque contingit fore plures, sed vnum, & solum, & perfectum est hoc caelum.

99

SVMMAMOMA Extra mundum nec plenum, nec vacuum dari. Imul autem manifestum est quod neque locus neque vacuum, neque tem pus est extra caelum. omni enim loco corpus esse pos sibile est. Vacuum autem esse dicunt, in quo non est corpus possibile autem est esse. Tempus autem est numerus motus, motus autem sine naturali corpore non est.

100

Extra autem coelum quod neque est, neque contingit esse corpus ostensum est, Manifestum igitur est quod neque locus, neque vacuum, neque tempus est extrinsecus. Quapropter neque quae illic sunt, nata sunt in loco esse, neque tempus ipsa facit sene scere, neque vlla transmutatio vllius eorum est, quae super extima disposita sunt latione, sed inalterabilia, & impassibilia, optimam habentia vitam, & per se sufficientis simam, perseuerant toto aeuo. Et enim hoc nomen diuine enuncia tum est ab Antiquis. finis enim quaod comtinet vitae vniuscuiusque tempus cuius nihil est extra secundum naturam, aeuum vniuscuiusque vocatum est. Se cundum eandem autem rationem & totius caeli finis, & finis omne tempus, ac infinitatem continens, aeuum est, ab eo, quod sit semper, sumpta de nonatione, immortale, & diuinum. vnde & aliis pendet, his quod dem exactius, his autem obscurius esse, & viuere. Etenim, quemadmodum in vulgaribus sententiis circa diuina saepe declaratur ratio nibus, quod diuinum ipsum intransmutabile esse necesse est omne, primum, ac maxime sumum, quod sic sehiins, attestatur iis, quae dicta sunt. neque enim aliud melius est: quod moueat: illud enim esset vtique diuinius. neque habet prauitatem vllam, neque indigens suorum bonorum vllo est. Et incessabili vtique motu mouetur rationabiliter. omnia enim quae mouentue, quiescunt, cum venerint in proprium locum. eius autem corporis, quod circulariter mouetur, idem est locus, vnde incoepit, & inquem finit.

101

SVMMA BECIMA Incorruptibilem esse mundum, eique nullam corruptionis inesse potentiam: & fieri non posse aliquid esse genitum, non interiturum, nec quicquam periturum esse, quod ingenitum extiterat. Antiquorum de Mundi generatione, corruptioneque sententias commemorat, easque refellit. C. I HIs autem determinatis dicamus post haec vtrum sit igenerabilis, an generabilis, & incorruptibilis, an corruptibilis, narratis prius aliorum opinionibus. contrariorum enim demonstrationes dubitationes de contrariis sunt. Simul ant & magis vtique credibilia erunt dicenda iis, qui ante audierint dubitatorum sermonum iustificatio nes, nam videri in dicta causa condemnare, minus vtique nobis inerit. etenim oportet eos arbitros esse, non aduersarios, qui veritatem sunt iudicaturi sufficienter

102

Genitum igitur omnes esse dicunt. Sed genitum, hi quidem sempiternum, Alij vero corruptibilem, quemandmodum quodcumque aliud eorum, quae natura constant, Quidam antem vicissim, quandoque quidem sic, quandoque autem ali ter se habere patientem corruptio nem, & hoc semper perseuerare sic, quemadmodum Empedoeles Agrigentinus, & Heraclitus Ephelius. Genitum igitur esse, sempiternum tamen esse dicere, impossibilium est. fola enim haec ponenda sunt rationabiliter, quaecunque in multis, aut omnibus vi¬ demus esse. de hoc autem accidit contrarium. omnia enim, quae generantur, & corrumpi videntur.

103

Amplius autem quod non habet principium sic se habendi, sed non potest aliter habere prius per omne guum, impossibile est & mutari. erit enim aliqua causa, quae, si prius esset, possibile vtique esset aliter habere quod impossibile est aliter se se habere. Si autem prius ex aliter habentibus constitutus est mundus, si quidem semper sic habentibus, & impossibilibus aliter habere, non vtique factus est. Si autem factus est, necesse est scilicet & illa possibilia esse aliter habere, & non semper sic se habere, quare & constituta dissoluentur, & dissoluta prius constituta fuerunt. & hoc infinities, aut sic habebat, aut poterat. Si autem hoc, non vtique erit incorruptibilis, neque si aliter habebat aliquando, neque si possibile sit aliter habere.

104

Auxilium autem quod quidem eorum conantur afferre sibiipsis, qui dicunt incorruptibilem qui dem esse, sed facto, non est verum. Similiter enim dicunt iis, qui designationes describunt, & seipsos dixisse de generatione, non tanquam generato aliquando, sed doctrinae gratia, tanquam qui magis cognoscant, si, velut designationem, viderint factum.

105

Hoc autem est: quemadmodum dicimus, non idem. in effectione enim designationum, positis omnibus esse simul, idem accidit, in horum autem demonstrationibus non idem, sed impossibile, quae enim accipiuntur prius, & postrius, subcontraria sunt.

106

Ex inordinatis enim aliquando ordinata facta esse dicunt. simul autem idem inordinatum esse & ordinatum impossibile est, sed necesse est generationem esse separantem, & tempus. in designationibus autem, nihil tempore segregatum est. Quod igitur est impossibile simul sempiternum esse ipsum, & factum esse manifestum est.

107

Vicissim autem constituere, atque dissoluere nihil aliud facere est, quam extruere ipsum, sempiternum quidem, sed mutantem formam: quemadmodum siquis ex puero virum factum, & ex viro puerum, quandoque quidem corrumpi, quandoque autem esse putet. palam enim est quod & seinuicem elementis conuementibus, non quiuis ordo sit, & constitutio, sed idem: praesertim & seeundum eos, qui hunc sermonem dixerunt, qui dispositio nis vtriusque causam faciunt ipsum contrarium. Quare, si totum corpus continuum existens, quandoque quidem sic, quandoque autem illo modo disponitur, & perornatur: vniuersi autem constitutio mun dus est, & coelum: non vtique mun dus fiet, ac corrumpetur, sed dispositiones ipsius.

108

Omnino autem factum corrum pi, & non reuerti. vno quidem existente, impossibile est. priusquam enim fieret, semper existebat, quae ante ipsum erat, constitutio, quam non factam non possibile esse dicimus transmutari. infinitis autem existentibus contingit magis. At vero & hoc, vtrum impossibile sit, an possibile, erit manifestum ex iis, quae posterius.

109

Sunt autem quidam, quibus fieri posse videtur, & ingenerabile quippiam existens corrumpi, & genitum incorruptibile perdurare, vt in Timaeo. ibi enim ait Timaeus coelum factum quidem esse, non tamen esse corruptibile, sed fore quidem reliquo semper tempore. ad quos naturaliter quidem de coelo solum dictum est, vniuersaliter autem de omni speculantibus erit & de hoc manifestum.

110

An dari possit ingenitum corruptibile, aut genitum incorruptibile. Cap. 4 PARS PRIMA Quod modis generabile, & corruptibile, ingenerabile, & incorruptibile dicatur: causaque: assignatur, cur, vbi sunt nomina aequiuoca, eorum primum signifcata enumerare oporteat. PRimum autem diuidendum est quo modo ingenerabilia & generabilia, dicimus & corruptibilia, & incotruptibilia, Multipliciter enim cum dicantur, & si nihil refert ad rationem, necesse est intellectum indeterminate se habere, si quis eo, quod multipliciter diuiditur, tanquam indiuisibili vtatur. immanifestum enim est secundum quam naturam ipsiaccidit quod dictum est,

111

Dicitur autem Ingenerabile vno quidem modo, si sit aliquid nunc, quod prius non erat, sine generatione, & mutatione, quemandmodum quidam tangi, & moueri dicunt. non enim generari dicunt id, quod tangitur, neque id, quod mouetur Vno autem, si quid, quod potest fieri aut factum esse, non est. similiter enim & hoc ingenerabile, quia contingit fieri. Vno vero, si quid omnine impossibile est factum esse, vt quandoque quidem sit, quandoque autem non. Impos sibile autem dicitur dupliciter, aut enim simpliciter, quia non verum est dicere quod factum vtique erit, aut qua non facile, neque cito, aut bene.

112

Eodem autem modo & Genera bile. Vno quidem, si quod non erat prius, posterius sit, siue genitum, siue absque generatione quandoque qui dem non sit, rursus autem sit. Vno autem, si possibile sit, siue veritate definito possibili, siue facilitate. Vno vero, si generatio ipsius sit ex eo, quod non est, in id, quod est, siue iam existente, sed per generationem existente, siue etiam nondum existente, verum contingente.

113

Et Corruptibile autem, & In corruptibile similiter. Aut eniquod prius aliquid est, posteris autem non est, aut contingit non esse, corruptibile esse dicimus, si ue corruptionem subiens aliquando & mutationem, siue non. Est autem quando, & quod per corruptionem contingit non esse, corruptibile esse dicimus. Et adhuc aliter quod facile corrumpitur, quod dixerit aliquis vtique facile corruptibile.

114

Et de incorruptibili eadem rotioAut enim quod sine corruptione quandoque quidem est, quandoque autem non est. vt tactus ipsos, quia, cum prius sine corruptione sint, posterius non sunt. Aut existens quod dem. impossibile autem non esse, Aut etiam non futurum aliquando, nunc autem existens. tu enim es, & tactus nunc, sed tamen corruptibilis: quia erit aliquando, quando neque te esse verum erit dicere, neque haec tangere. Maxime autem, proprie quod quidem est, sed impossibile est corruptum esse sic, vt nunc existens posterius non sit, aut contingat non esse. Aut & id, quod nondum corruptum est, contingit autem posterius non esse. Dicitur autem incorruptibile, & quod non facile corrumpitur.

115

PARS SECVNDA Quo pacto aliquid dicatur habere potentiam, aut non habere. Quauem lege potentiae, & imporentiae dofiniantur. ITaque, si haec sic se habent, comsyderandum est quomodo dicimus possibile, & impossibile Propriis sime enim dictum incorruptibile est eo, quod non possit corrumpi, neque aliquando quidem esse, aliquando autem non Dicitur autem & ingenerabile quod impossibile est, & quod non potens est fieri sic, vt prius quidem non sit, posterius autem sit, vt diametrum commensurabilem.

116

Si igitur aliquid potest mouere per stadia centum, aut leua re pondus, semper ad plurimum dicimus. vt talenta leuare centum, aut per stadia ambulare contum: quamuis & partes, quae in fra sunt, possit, si & excessum. tam¬ quam oporteat definiri potentiam ad finem excessus. necesse est igitur id, quod secundum excessum tot potest, & quae infra sunt, posse. vt si talenta centum leuare, & duo. & si per stadia centum, & per duo posse ambulare. Potentia autem ipsius excessus est. Et vtique si quid non potest tantum, secundum excessum nobis dicentibus, & plura non potest. vt non potens per mille ambulare stadia, manifestum est quod neque per mille & vnum.

117

/Nihil autem nos turbet. determinetur enim secundum excessus finem id, quod proprie posse diciter. Forsi tan enim instabit vtique quis quod non necesse sit quod dictum est. Videns enim stadium, non vtique, quae infra sunt, videbit magnitudines. sed contra potius potens videre punctum, aut paruum audire sonum, & maiorum habebit Se sum. Sed nihil refert ad rationem. determinetur enim aut in potentia, aut in re excessus. id enim, quod dicitur, manifestum est. visus enim, qui minoris est, excedit, velocitas autem, quae est maioris.

118

Determinatis autem hic, dicere oportet id, quod deiceps est, Si itaque sunt quaedam possibilia & esse, & non, necesse est tempoaliquod plurimum ipsius esse & ipsius non esse determinatum esse. dico autem quo possibile est rem esse, & quo possibile est non esse, secundum quodcunque praedicamentum: vt hominem, aut album, aut tricubitum, aut aliud quodcunque talium. si enim non erit, quam tum quoddam, sed semper proposito maius, & quo non est mihus, infinito erit tempore idem possibile esse, & non esse alio infinito. sed hoc impossibile.

119

PARS TERTIA Impossibile este aliquid esse perpetuum, & ei inesse potentiam ad priuationem. PRincipium autem sit hinco A Nam impossibile, & falsum non idem significat. est autem Impossibile & Possibile, & Falsum & Verum ex suppositio ne quidem: dico autem vt triangulum impossibile est duos rectos habere, si haec. & diameter commensurabilis est, si haec. sunt autem simpliciter & possibilia & impossibilia, & falsa & vera. Non igitur idem est, & falsum aliquid esse simpliciter, & impossibile simpliciter. te enim non stana tem dicere stare falsum quidem est, non autem impossibile. similiter autem & citharizantem, non autem cantantem cantare dicere, falsum quidem est, sed non impossibile. simul autem stare, & sedere, & diametrum commensurabilem esse non solum falsum est, sed & impossibile. Non igitur idem est supponi falsum, & impossibile. accidit autem impossibile ex impossibili. Sedendi igitur, & standi simul habet: potentiam. quia quando habet illam, & alteram: sed non sic, vt simul sedeat. & stet, sed in alio tempore.

120

Si itaque aliquid infinito tempore plurium habet potentiam, non est in alio tempore, sed hoc simulquare, si quid infinito tempore. existens, corruptibile est, potentiam habebit vtique, vt non sit. Si itaque infinito tempore est, sit id, quod potes, scilicet non esse. simul igi tur & erit, & non erit secundum actum. falsum igitur accidet vtique, qua falsum positum est: sed, si non ipos sibile esset, non vtique & impossibile esset id, quod accidit. Omne igitur, quod semper est, simplici ter incorruptibile est. similiter autem & ingenerabile. si enim generabile, erit possibile tempore aliquo non esse.

121

PARS QVARTA Nil dari aeternum corruptibile, nec generabile aeternum. COrruptibile enim id est, quod prius quidem erat, nunc autem non est, autquod contingit aliquando posterius non esse, Generabile autem est: quod contingit prius non esse. Sed in quo, id quod semper est, possibile sit vt non sit, nullum est tempus aut finitum, aut infinitum. etenim finito tempore potest esse, si & infinito. non igitur contigit vnum, & idem semper posse esse, & non esse. at vero neque negationem, ceu in quam non semper esse. impossibile est ergo & semper quidem aliquid esse, atque corruptibile esse. Similiter autem neque generabile. duorum enim terminorum si impossibile sit posteriorem sine priore existere, si hunc impossibile existere, & posteriorem, quare, si quod semper est, non contingit aliquando non esse, impossibile est & genenerabile esse.

122

BARSCVIMTA Quibus in rebus iuueniatur generatio, & corruptio. Et quod generabile, aut corruptibile non possit esse aeternum, Voniam autem negatio eius quidem, quod semper potest esse, est, quod non semper potest esse, quod autem, semper potest non esse contrarium est, cuius negatio est quod non semper potest non esse, necesse est negationes amborum eidem inesse, & esse medium eius, quod semper est, & eius, quodsem per non est, id, quod possibile est esse, & non esse. vtriusque enim negatio quandoque existet, si non semper sit, Quare, si & quod non semper non est, erit quandoque, & non erit, & quod non semper potest esse sanem, sed quandoque est ita, vt & non sit, idem igitur erit possibile esse, & non. & hoc est amborum medium.

123

Ratio autem vniuersalis haec est. Sint enim A, & B nulli eidem possibilia inesse: omni autem A, aut C B. aut D: necesse est itaque cui neque A inest, neque B omni inesse C D. sit itaque E medium inter A B. contrariorum enim quod neutrum est, medium est. huic itaque necesse est ambo inesse, & D, & C. omni enim aut A, aut C inest. quare & ipsi E, quoniam igitur A impossibile, ipsum C inerit. eadem autem ratio & in ipso D.

124

Neque igitur quod semper est, neque quod semper non est, generabile, aut corruptibile est. Manifestum autem est quod, & si generabile. aut corruptibile est, non sempiternum est. simul enim erit possibile semper esse, & possibile non semper esse. hoc autem quod impossibile sit, ostensum est prius.

125

PAR SEXTA Ingenerabile, & incortupt ibile conuertibiliter aeterno competere, Onne igitur, si & ingene rabile est, atque ens, hoc ne cesse est sempiternum essesimiliter autem & si incorruptibile sit, atque ens: Dico autem ingenerabile & incorruptibile ea, quae, proprie dicuntur. Ingenerabile quidem, quod est nunc, & prius non erats verum dicere non esse. Incorruptibile autem quod nunc existens, posterius non verum erit dicere non esse. An, si haec quidem adinuicem sequuntur, & quod ingenerabile incorruptibile est, & quod incorruptibile est ingenerabile, necesse est & sempiternum vtrumque sequi, & si quid ingenerabile sempiternum, & si quid incorruptibile sempiternum.

126

PARS SEPTIMA Generationem, & corruptionem conuersim dici. MAnifestum est autem & ex definitione ipsorum. etenim necesse est, si corruptibile sit, generabile esse. aut enim ingenerabile, aut generabile est. si enim ingenerabile est, & incorruptibile esse supponitur. &, si generabile, corruptibile esse necesse est. aut enim corruptibile, aut incorruptibile est. sed, si incorruptibile, igenerabile esse supponebatur.

127

Sin vero non inuicem se sequuntur incorruptibile, & ingenerabile, non necesse est autm ingenerabile aut incorruptib ile, sempiternum esse. Quod autem necesse est sequi ex his manifestum est. generabile enim, & corruptibile sequuntur seinuicem. Palam autem est & hoc ex prioribus. nam inter id, quod semper est, & quod semper non est, est medium id, quod neutrum sequitur: hoc autem est generabilel, & corruptibile. possibile enim est & esse, & non esse vtrunque de terminato tempore. dico autem vtrunque & esse, & non esse quan to quodam tempore.

128

Si ergo est quod generabile, aut corruptibile, necesse est hoc medium esse. Sit enim A, quod semperest, B autem quod semper non est, C vero generabile, D autem corruptibile. necesse est itaque C medium esse inter A, & B. horum enim ad neutrum terminum tempus est, in quo aut A non erat, aut B erat. generabile autem est necesse aut actu, aut potentia esse, ipsis autem A B neutro modo. quanto igitur quodam, & determinato tempore ipsum C & erit, & rursus non erit. similiter autem & in ipso D corruptibili. ge nerabile igitur, & corruptibile vtrunque est. sequuntur igitur seinuicem generabile, & corruptibile.

129

Si itaque, in quo est, ingenerabile, id autem in quo eEt, generabile, id vero, in quo C incorruptibile, id autem, in quo it, corruptibile, Ipsaigitur TH quod sequuntur seinuicem ostensum est. Quando itaque sic posita sunt, vt haec, velut E quidem, & H consequentia, E vero, & E nullum eidem, quodlibet autem horum alterum, similiter autem & ipsa CH, necesse est & ipsa E C sequi seinuicem. Sit enim E non sequens S, ipsum igitur E sequetur: quod libet enim aut E, aut E. at vero & H id, quod E, ipsum igitur C sequetur H. sed supponebatur impossibile esse. Eadem autem ratio est quod C sequatur E. sed sic se habet ingenerabile, in quo E ad generabile, in quo est, vt & in corruptibile, in quo C, ad corruptibile, in quo H.

130

Quoniam textus Auerrois a commen IO. psque ad Bo. non correspondent verae literae Aristotelis, neque ipsa iuxta illos diuidi concinne potest, ideo eam non diuisam vsque ad illum locum conneximus. Dicere autem nihil prohibere generatum quippiam esse incorruptibile, & ingenerabile existens corrumpi, semel existente, huic, quidem generatione, huic autem corruptione, perimere est datorum aliquid. Aut enim infinito, aut quanto quodam determinato temporel possurt omnia aut agere. aut pati, aut esse, aut non esse. & infinito, propterea quod determinatum est aliquo modo infinitum tempus, quo non est maius. quod autem aliquo pacto est infinitum, neque infinitu est, neque determinatu. Praeterea, cur potius in hoc signo id, quod semper erat prius, corruptum est, aut id, quod non erat infinitum, generatum, estesi enim nihil potius, infinita autem sint signa, palam est quod infinito tempore erat aliquid generabile, & corruptibile. potest igitur non esse infinito tempore. simul enim habebit potentiam vt non sit, & sit, ipsum quidem prius, si corruptibile, ipsum autem posterius. si generabile. quare, si posuerimus esse quae possunt, opposita simul erunt. Am plius autem & hoc similiter in omnisigno existet. quare infinito tempore existendi, & non existendi habebit potentiam. sed ostensum est quod impossibile est hoc. Amplius, si prius potentia existit actu, omni existet tempore & quod ingenerabile est & non ens infinito tempore, fieri autem potest. simul igitur non erat, & existendi potentiam habebat, et tunc existendi, & posterius infinito tempore. Manifestum est autem & aliter quod impossibile sit quod corruptibile est non corrumpialiquando. semper enim erit isimul & corruptibile, & incorruptibile actu, quare simul erit possib ile & semper esse, & non semper, corrumpitur igitur aliquando corruptibile. &, si generabile est, factum est: possibile enim est factum esse, & non semper esse. Est autem & sic consyderare quod impossibile est aut factum aliquando quippiam incorruptibile perdurare, aut quod ingenerabile est, & semper prius existens corrumpi. nihil enim a casu aut incorrupti. bile, aut ingenerabile esse potest. /Quod enim a casu est, & quod a fortuna, praeter id, quod semper, & quod vt plurimum, aut est, aut fit. quod autem in finito tempore. aut simpliciter, aut ab aliquo tempore est, aut semper, aut vt plurimum existens est. Necesse est igitur natura talia quandoque quidem esse, quandoque autem non talium autem eadem potentia est contradictionis & materia causa est vt sint, & non sint. quare necesse est simul existe. re actu opposita. At vero neque verum est dicere nunc quod est in priore anno, neque in priore anno quod nunc est. Impossibile ergo est id, quod non est aliquando, posterius sempiternum esse. habebit enim posterius, & eam, quae est, non exstendi potentiam. Verum non eam, vt tunc non sit, quando est sexistit enim actu ens, sed in anno priore, & praeterito tempore. Sit itaque id, cuius habet potentiam, existens actu. erit igitur verum dicere nunc quod non est in priore anno. sed impossibile est, nulla enim est potentia ipsius fuisse, sed ipsius esse, aut futurum esse. Dicamus modo quod non generabile, scilicet A, differt a generabili, scilice C, & quod non corruptibile, scilicet B differt a corruptibil, scilicet H, & non cadunt A, & C insimul super idem, neque B, & ri cadunt etiam insimul: super idem. sicut diximus superius. impossibile est enim vt idem sit factum nouen, & aeternum. & impossibile est etiam vt idem sit corruptibile, & non corruptibile cilicet semper infinitum.

131

Manifestum est igitur quod C, & H consequuntur se, & cadunt super idem. idem enim potest esse generabile, & sub corruptione. Oem ergo generabile est corruptibile, et omne corruptibile est generabile. & similiter A, & B cadunt. super idem, & consequuntur se, quoniam idem potest esse non generabile, & non corruptibile. sicut igitur est non generabile, erit non corruptibile, & sicut est non corruptibile, erit etiam non generabile.

132

Dicens autem non esse impossibile vt aliquid generatum sit non corruptibile, & aliquod antiquum corruptum, quasdam destruit, propositiones, quas posuimus, & soissos, quos fecimus. facit enim non conruptibile generatum, & antiquum non generabile facit corruptum.

133

PARS OCTAVA Destruit sententiam dicentis hic esse aliquid aeternum corruptibile, aut genitum incorruptibile, aut habens potentiam ad corruptionem non corrumpi¬ PErscrutandum est igitur de hoc, dicendo quod quilibet ha bet potentiam aut patiendi, aut agendi, aut vt sit ens, aut vt sit non ens, & hoc aut in tempore infinito, aut in tempore finito, habente principium, & finem. & tempus infinitum est etiam terminatum, cum post ipsum non sit tempus, neque inuenitur, tempus maius illo. infinitum autem in aliquo tempore non est aeternum infinitum, neque etiam est terminatum, habens principium, & finem.

134

Et etiam illud, quod in primo est aeternum ens, deinde fuit corruptibile in tempore eius, quod est infinitum, scilicet in tempore eius, quod non fuerit primo non ens, deinde in postremo fuit non ens, et in alio tempore. Si igitur tempora non diuersantur, quia sunt infinita, manifestum est, ex quo diximus quod aliquid generatum fuit in tempore infinito, & quod aliquid fuit corruptibile, & est aeternum infinitum in tempore. quod est impossibile. Generatum enim impossibile est vt sit isemper. & etiam corruptibile impossibile est vt sit aeternum, sed tamen possunt esse ens, & non ens. quoniam corruptibile habet potentiam, vt non sit ens in postremo, et generabile habet potentiam, vt sit non ens in primo.

135

Dicamus autem quod contraria non conmueniunt insimul in aliqua hora temporis infiniti, quoniam, si conueniunt in aliquo tempore, tunc idem habebit potentiam vt fit, & non sit in tempore infinito, quod est impossibile, sicut declarauimus superius.

136

Et dicamus etiam quod potentiaest ante actum scilicet quod res habet potentiam vt sit aliquid, antequam faciat ipsum. Et, cum ita sit, erunt res, secundum quod dicunt, semper sine fine, se illud, quod semper fuit ens, & illud, quod in postremo fuit ens, vt sint semper sine fine. semper erunt res habentes potentiam vt sint, & non habent potentiam vt sint ens in tempore, & vt sint non ens in tempore infinito insimul.

137

Et dicemus etiam alium sermonem, per quem declarabimus errorem dicentis quod possibile est aliquid esse non generabile, quod possibile est vt sit non generabie, & cum hoc sit corruptibile & quod corruptibile possibile est vt sit generatum. Erit ergo, secundum quod dicunt corruptibile, non corruptum in aliquo tempore, quoniam, si non corrumpitur, erit corruptibile, & non corruptibile in actu. tunc igitur est possibile vt idem semper sit ens, & non sit semper ens. &, si hoc impossibile est, ergo corruptibile corrumpitur in alio tempore. & similiter igitur generabile fuit in tempore, & non fuit omnino. possibile est igitur vt aliquid sit generabile, & non fuit semper ens.

138

Volumus etiam perscrutari desermone illorum alio modo. & dicamus quod impossibile est vt non generabile cadat in aliquo tempore sub corruptione: impossibile est enim vt aliquid sit non generabile, & corruptibile fiat sine factore casu. facta enim sine actore raro sunt: &, cum fuerint, cito de struuntur, & consumuntur: permanens autem in aeternum, & perma nens in tempore infinito non fit sine factore omnino. Et, cum ita sit, natura est faciens omnia aeter na necessario: & ipsa facit vt idem sit ens, & vt sit non ens in tempore, et tempore, & vt quaedam sint semper entia, & quaedam non entia semper in tempore infinito. & cauma istius est potentia istius naturae, & elementum eius. Non est ergo possibile vt aliquid semper sit non generabile, & semper corruptibile. quod, si fuerit possibile, tunc contraria erunt in actu necessario. quod est impossibile. dicens enim quod modo est annus praeteritus, & quod annus praeteritus est modo, mentitur in suo sermone. & apparet falsitas eius in suo sermone quod aliquid sit aeternum, & corruptibile in aliquo tempore. habet enim potentiam in tempore vt sit non ens, sed non est in tempore praeterito neque in tempore, in quo est ens in actu.

139

Similiter autem & si prius, sem- piternum existens, posterius non est. habebit enim potentiam eius, quod actu non est, quare, si posuerimus quod possibile est, verum erit dicere nunc quod hoc est in priore anno, & vniuersaliter in praeterito tempore.

140

Et naturaliter autem, & non vniversitletr consyderantibus, impossibile est, aut quod sempiternum erat prius, corrumpi posterius, aut quod prius non erat, posterius sempiternum esse. corruptibilia enim omnia, & generabilia, & alterabilia sunt. alterantur autem, contrariis. & ex quibus constant quae natura sunt, & ab eisdem ipsis corrumpuntur.

Back to TopNext

On this page

Liber 1