Text List

Articulus 5

Articulus 5

An omne verum scitum sit a Spiritu sancto inspiratum ?

ARTICULUS V. An omne verum scitum sit a Spiritu sancto inspiratum ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicitur in notula incidente: "Non approbe quod in oratione dici, etc."

1, Videtur enim, quod omne verum sit a Spiritu: sancto scitum et dictum : super illud enim quod dicit Apostolus, I ad Corinth. xu, 3: "Nemo potest dicere: Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto", dicit Glossa Ambrosii : Omne verum a quocumgue dicatur, est a Spiritu sancto.

2. Item, Constat, quod Caiphas non ex intentione prophetabat : et tamen dicit Evangelista’, quod propter dignitatem officii Spiritus dedit ei verum dicere, quia Jesus esset moriturus pro gente.

3. Item, Augustinus in libro de dZagistro, probat multis rationibus, quod frustra laborat exterior magister nisi adsit interius docens: ergo videtur, quod omne verum sit a Spiritu sancto.

Sed contra: Est verum in propositionibus primis et in artibus hberalibus ad quod homo suflicit ex doctrina hominis, et propria inventione : ergo non est necesse advenire ibi novam gratiam docentem.

Solutio. Dicendum, quod ista disputatio non est contra notulam: quia Augustinus dicit, quod mali nihil verum vident: et hoc retractavit, quia mali multa habent a Deo. Si tamen non fiat vis in hoc, dicimus quod in anima ad hoc quod accipiat scientiam veritatis exiguntur quatuor : intellectus possibilis qui paratus sit recipere : et secundo, intellectus agens cujus lumine fiat abstractio specierum in quibus est veritas, vel verum illud : et tertio, res objecta per ima~ ginem, vel seipsam, de qua est veritas illa: et quarto, principia et dignitates que sunt quasi quaedam instrumenta proportionantia compositiones et divisiones possibiles et impossibiles et necessa~ rias ex quibus verum accipitur. Inter hac quatuor, primum est recipiens tantum : secundum autem est dans lumen suum tantum : tertium est recipiens ab agente intellectu, et dans lucem veritatis distincte possibili: quartum autem est motum ut instrumentum, et movens compositionem et divisionem ejus in quo est verum scitum vel quesitum. Unde quidam Philosophi dixerunt, quod ista sufficerent ad cognitionem veri quod est sub ratione. Sed aliter dicendum, scilicet, quod lux intellectus agentis non sufficit per se, nisi per applicationem lucis intellectus increati, sicut applicatur radius solis ad radium stella. Et hoc contingit dupliciter, scilicet, secundum lumen duplicatum tantum, vel etiam triplicatum : duplicatum ut si fiat conjunctio ad lumen intellectus increati, et illud lumen est interior magisler. Quandoque autem fit ad conjunctionem intellectus angelici et divini: quia Philosophi quidam animam posuerunt instrumentum intelligentie, eo quod intelligentia imprimit in eam suas illuminationes. Et hoc vocat Dionysius reductionem nostre hierarchiae per hierarchiam Angelorum, et Augustinus dicit hoc contingere mullis modis. Et hoc vocant quidam Philosophi continuationem intellectuum : quia etiam ipsi dixerunt, quod nihil videtur nisi per lucem primam.

Ab Hoc ergo quod quaeritur, Utram exigitur apposilio gratia nove, Dicendum quod si gratia vocalur quodlibet donum a Deo gratis datum. tunc non fit hoc sine gratia: imo dicit quidam Philosophus, quod etiamsi aliquid sciatur in ha-= bitu, non fiet conversio ad actum nisi per conversionem ad lucem intellectus increati.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 5