Articulus 4
Articulus 4
Utrum lux divina excellat capacitatem nostri intellectus ?
Quidquid enim est excellens potentiam ejus cujus actus est supra ipsum, hoc modo quo excellens corrumpit potenfiam: lux autem divina est excellens: ergo corrumpit intellectum : ergo non beatificat, quod falsum est. Primum probatur per sensus qui corrumpuntur ab excellentiis sensibiluam. Secundum autem scribitur in Liffera.
Prarerea quaeritur, Quid vocat figi ? In excellenti enim secundum quod excellit non figitur id quod excellitur: ergo videtur cum acies nostre mentis excellatura luce divina quod non figatur in ipsa. Si hoc detur, Contra: Quod non contingit intelligi, non contingit significari: excellens secundum quod hujusmodi, non contingit intelligi: ergo non contingit significari, quod falsum est: quia multis modis nobis significatam est.
Detwpe quaeritur de hoc quod dicit per justitiam fidei. Quare enim justitia magis dicitur esse fidei, quam allerius virtutis ?
Sontutio. Dicendum, quod est excellens duplex, scilicet excellens harmoniam commixtionis, et excellens virtutem secundum quod accipitur abstracta ab organo corporali: et primo modo dictum excellens corrumpit organum per se, et virtulem quae est in organo per consequens. Secundo modo dictum excellens non corrumpit, sed perficit nobilissime.
Ad aliud dicendum, quod figt in excellenti contingit dupliciter, scilicet, in eo quod est excellens, vel secundum quod est excellens. Primo modo contingit aciem mentis figi in excellenti. Secundo modo non: quia sic est extra id quod excellitur.
Si vero quaeritur, Qualiter significatur excellens, cum secundum quod excellit sit extra aciem meritis quam excellit? Dico sine prajudicio, quod non significatur aliquo nomine quod sic datur ei. nisi secundum quid et non perfecte. Et ad hoc ponamus simile. Ponamus per impossibile aliquam lucem esse infinitam, vel lineam : et circulum finitum attingere aliquid de luce, vel linea illa: et sit circulus habens virtutem intellectivam et interpretativam, quod scilicet ipse intelligat quid apprehendit, et sciat etiam alii significare : significabit cireulus id quod tangit esse quidem intra se et esse lucem, vel lineam : sed non totum line, vel lucis intra se contineri, imo infinita esse extra ipsum et hoc non esse divisum ab eo quod ipse apprehendit : unde significabit id quod accipit quasi m universali, scili- cet esse de natura lucis, vel linew : sed quia videtur non totum in se claudi, sed evcedere se, non potest ipse significare ipsum secundum omnes differentias sue nature, et secundum totum, nisi secundum quid, scilicet, secundum quod est infinite excedens ipsum : et dicet: A me approhensa est lux, vel linea infinite me rvcedens. Similiter est de acie creata ad substantiam increatam ; quia id quod acripil est substantia divina, et Deus, et pruna veritas, et lux: sedsecundum quod est excellens aciem, non scitur nisi secundum guid, scilicet secundum significationem infinitam.
Ad hoc quod ulterius quaeritur de justilia fidei, dicendum quod justitia stat pro justitia generali, cujus secundum ralionem primus actus est fidei: quia qui vull justificari, necesse est quod primo convertat se ad Deum per fidem: quia aliter in eo non fiet limor, nec spes que movent ad peenrtentiam : et de hoc alibi expedietur.
On this page