Articulus 7
Articulus 7
An nihil fructuosius inveniatur quam in materia de Trinitate ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit: "Nec fructuosius aliquid invenitur, etc." Moralitates enim sermonum fructuosiores sunt: quia convertunt homines a peccato.
Solutio. Vis potest fieri in hoc quod dicit, "fructuosius:" quia fructus est refectio in fine qui est summum bonum, et hoc non est nisi Deus Trinitas : moralilates autem possunt esse utiliores. Vel dicatur, quod scientia Trinitatis est fruclus omnis Scientia : quia omnis scientia et omnis conversio animarum est ut illa habeatur in qua est beatitudo: et ita predicationes non habent aliquid ulilitatis, nisi ab ista, secundum quod sunt ad eam ordinals.
On this page