Articulus 8
Articulus 8
Quid melius dicitur de Patre, Filio, et Spiritu sancto, quod unum sunt, vel quod unum est ?
ARTICULUS VIII. Quid melius dicitur de Patre, Filio, et Spiritu sancto, quod unum sunt, vel quod unum est ?
Deinde quaeritur de his quae dicuntur in secunda parte quae incipit, ibi, "Omnes autem Catholici." Thi enim est quedam notula quae dicit : "Ubi dixerunt de Patre et Filio : qui gignit, et quem gignit, unum est." quaeritur enim ibi de ratione retractationis Augustini. Cam enim ly es¢ sit verbum substantivum, et signilicet substantiam : videtur potius sequi humerum essentiae, quam numerum personarum : et ita dicendum erat, quod Pater et Filius unum est.
Solutio. Dicendum, quod licet ly est significet substantiam, tamen signat eam ut actum, et per consequens ut in aliquo supposito quod reddit sibi personam : etcum verbum numerum accipiat a substantia supponente sibi, numerato illo supposito, necesse est intelligi numerari actum : et ila verbum necesse est poni in numero plurali: et ideo melius dicitur, unum sunt, quam, unum est. Objectio autem procedit de substantia significata, ut in quiete, sicut nominaliter significatur.
On this page