Articulus 22
Articulus 22
Utrum hoc nomen, Deus, habeat plurale?
Deinde objicitur de hoc quod dicitur : "Eritis sicut dit, scientes bonum, etc." Videtur enim, quod nomen, Dews, non habeat plurale.
1. Deus enim dicit formam incommutabilem: forma autem incommutabilis non habet pluralitatem: ergo in plurali dictum non habet significationem.
2. Item, Deus nominat primum prin- cipium : prima autem principia non possunt esse plura : ergo, etc.
3. Item, Anselmus : Deus est majus quam aliquid excogitari possit : sed talia non possunt esse plura: ergo intellectus hujus nominis, Deus, repuguat pluralitati.
4. Item, Cum dicitur, Socrates, forma Socratis significatur in nomine cum individuantibus, quam impossibile est eamdem numero inalio inveniri, et ideo plurali caret : ergo similiter, cum intellectu hujus nominis, Deus, claudantur ea que impossibile est alii convenire,videtur hoc nomen, Deus, in plural: non habere : hee autem sunt omnipotentia, providentia universalis mundi: sicut dicit Augustinus in libro de Civitate Det, quod Philosophi Deum diffinierunt, quod esset anima, motu, et ratione mundum gubernans.
SED CONTRA 4. Genes. iii, 5: "Eritis sicut dii". Et, Exod. xx, 3 : Non habebis deos alienos coram me, Et, Psal. xux, 1: Deus deorum, Dominus locutus est. Et, Deuter. xxx, 37: Ubi sunt dii corum, in quibus habebant fiduciam ? Et, 1 ad Cor. vin, 5: Hist sunt qui dicantur dii, sive in ce@lo, sive in terra (si quidem sunt dir multi, et domini multi).
2. Et si dicatur sicut quidam respondent, quod Sancti volunt quandoque magis non grammatice logui ut significantus proferant, quam grammatice et minus significanter proferre : quid dicetur de Philosophis qui deos multos esse dicebant et colebant : sicut dict Plato : Dii deorum quorum opifex paterque ego sum, etc. : ergo videtur, quod habeat in plurali.
3. Praeterea, Supra habitum est, quod imponitur ab actu aliquo modo communicabili : ergo videtur, quod habeat in plurali, vel quod possit habere.
4, Praeterea, Quidam Philosophus dicit, quod universale dicitur quatuor modis, scilicet, quia actu convenit pluribus ut homo: vel, quia etsi non actu, tamen potentia, ut domus septangula etsi nulla sit, tamen multe esse possunt. Item, quod nec actu nec potentia : sed de ra~ tione forme est communicabile, ut sol, luna, terra. Item, quod opinione communicabile est. ut chimera. Ergo videtur, quod cum hocnomen, Deus, communicabile sit opinione, quod possit habere plurale.
5. Item, Magister exponit, dz, id est, divine persone. Gum ergo divine, quod ab ecadem forma imponitur latine, recipiat plurale, videtur etiam latine dici diz in plurali.
Sorrmio. Dicendum, quod omnium sententia Magistrorum est, quod secundum proprietatem Grammatice hoc nomen, Deus, plurale non habeat, sicut probant prime inducte rationes : co quod licet imponatur ad aliquo actu communicabilt, non famen est communicabilis nisi secundum quid, sicut providentia, ct circuitio, ut supra determinatum est: et ideo nec quantum ad hoc cur imponi- tur nomen communicabile est, nec etiam quantum ad hoc a quo imponitur potest habere plurale.
Ab AUCTORITATES ergo istorum respondendum est, sicut dicunt Magistri, quod propter significantiam majorem improprie sunt locuti: quia ad hoc quod nomen habeat in plurali simpliciter, non sufficit quod habeat pluralitalezn suppositorum, sed etiam oportet quod essentia et forma importata per nomen dividatur et multiplicetur in illis: sicut Socrates, et Plato, et Cicero sunt tria supposita hominis, et tres homines, et tria animaha, et tres substantiae : unde cum forma importata per ly, Deus, vel quasi forma sive natura non multiplicetur in suppositis suis, non potest proprie loquendo habere in plurali.
Ap tw quod objicitur de Philosophis, dicendum quod Deus secundum opinionem, est deus qui habet unum particulare sicut Asculapius vel Neptunus, et hujusmodi: et sic non accipiuntur termini in sua propria significatione, et ideo sic pluraliter locuti sunt ipsi: tamen iidem quando proprie divinitatem consideraverunt, dixerunt non esse nisi unum Deum, quem vix etiam puri mente attingere possunt.
Ad aliud dicendum, quod nullo modo est universale hoc nomen, Deus: quia opinio vocatur ibi a Philosopho quae est de ente quod est in opinione tantum, et cujus forme in opinione non repugnat pluralitas: sed Deus est secundum rem, cujus nature repugnat pluralitas, ut habitum est.
Ad aliud dicendum, quod divine derivativum est non propter significatum, sed propter modum significandi: quia est nomen possessivum, et si ipsum habeat plurale, non oportet propter hoc quod suum primitivum habeat plurale: sicut socraticus habet in plurali, non tamen Socrates: et hoc contingit propter diversum modum siguificandi.
On this page