Articulus 21
Articulus 21
Utrum in uno principio omnia facta sunt, vel in diversis, ut dicunt Manichei ?
Deinde transeundum est ad illud capitulum, in quo principaliter intendit prohare distinctionem personarum, et per consequens essentiae unitatem : et quia fecerat digressionem exponendo verba Milarii, ideo dicit : "Nunc vero ad propositum, etc."
Dubium autem incidit de hoc quod dicit: In principio creavit Deus celum et terram, Videtur enim Manichzis non in uno principio celum et terram fecisse : sed in uno ccelum, id est, regionem lucis, ct spirituum : et in alio terram, id est, regionem tenebrarum, et pugne carnis adversus spiritum : quod nituntur sic probare :
1. Nihil idem eodem modo se habens facit diversa : ergo multo minus contraria : sed Deux maxime idem est eodem modo se habens : ergo non facit contraria : sed incorruptibilia, et corruptibilia sunt con- traria : erga ipsa non sunt ab eodem principio.
2. Item, Sapientissimi artificis non est suo operi facere repugnans : cum autem anima ad imaginem Dei creata, sit opus incorruptibile Dei, ideo Deus non fecit ci repugnans : sed caro repugnat ei, et aggravat eam : ergo creator anime nonest plasmator corporis. Sapient. 1x, 15 : Corpus enim quod corrumpitur aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem. Et Apostolus, ad Galat. v, 17: Caro concupiscit adversus spiritum, etc.
3. Praeterea, Malum fit in mundo: omne autem quod fit, ab aliquo fit : ergo malum fit ab aliquo. Detur illud esse liberum arbitrium, sicut dicunt Catholici : aut ergo fit a libero arbitrio tantum, aut a libero arbitrio secundum quod Deus operatur in ipso et movet ipsum, sicut prima causa est in secunda et movet eam. Si primo modo : ergo liberum arbitrium est primum principium mali, et per consequens sunt duo principia : unum boni quod est Deus, allerum mali quod est liberum arbitrium. Si secundo modo: ergo bonus Deus est auctor mali: non ergo debet esse ejusdem punitor: quia nemo justus illius rei est punitor cujus ipse est auctor.
4. Similiter, dicit Augustinus quod Deus non facit aliquid quo opus suum fiat deterius : sed malo fit homo deterior: ergo bonus Deus non facit illud nec in se, nec in alio: ergo oportet, quod sit ab alio principio quod est Deus tenebrarum : quia malum, ut dicit Damascenus, est tenebra intelligibilis. Si forte dicatur, quod malum nihil est: et ideo non oportet ut habeat principium existens. Conrad : Deus non punit pro nihilo supphclis aeternis : sed malum punitur aeterno supplicio: ergo malum non est nihil, sed aliquid, et ita redit primum : vel si fiat vis in malo, videbitur eadem ratio procedere de peccato quae facta est de malo,
Ad idoc solvendum dicendum est, quod non est nisi unum principium, eo quod principium mali esse non potest: quia illud aut esset summum malum, ita quod non posset esse pejus : aut haberet aliquid de bono. 8: primo modo, tunc esset non ens, ut supra est habitum : quia ens est unum optimorum quod omnia desiderant. Si secundo modo, tunc jam esset compositum, et non principium, et aliquid esset in ipso de causatis a bono principio, quod. non potest esse : et ideo principium mali efficiens, quod sit per substantiam suam mali causa, esse non potest.
Ap primum dicendum, quod hoc intelligitur de causis per motum causantibus, sicut ccelum, et stella, et cetera corpora physica : quia uno modo motus non efficitur nisi ab una forma quecumque sit illa : sed diverso motu in accedendo et recedendo ad stellas et motus diversos in obliquo circulo in quo intersecant se circul: planetarum, in quo aliquo modo sunt stella omnes, fiunt diverse conjunclones, et respectus et preventiones, et ascensus, et descensus: et ideo tunc causantur diversa. Deus autem non operatur per hunc modum : ipse enim stabilis manens dat cuncta moveri. Et 1deo uno modo ipse existens per rationes ideales diversas in sua sapientia operativa existentes, potest causare diversa, et ctiam confraria in illis contrariis quorum utrunique est ens : sicut sunt contrarie forme, ut album, et nigrum : sed corruptibile et incorruptibile, et justum et injustum, bonum et malum non sunt sic contraria : quia unum est a forma, alterum a privatione quae estin materia, quae non est nisi defectus, ut dicunt Anselmus et Augustinus : et ideo causam agentem non habet: sed potius causa agens habiltum qui opponitur tali privationi, si deficit ab aliquo principiorum habitus, tunc in actione sua incidet privatio praeter intentionem agentis, et praeter hoc quod aliquid agat ad ipsam, sed potius ex hoc quod non habuit in opere habitus sufficientiam principiorum quae ad habitum exigebantur: sicut est videre in cacitate in pupilla: non enim hoc est ex intentione vis formative oculi quod non est lumen in oculo, sed potius quia deficit materia vel aliqua materie dispositio quae ad visum requirebatur, cum vis formativa oculum formaret. Et sic causatur corruptibile : quia deficit virtus receptiva incorruptionis ex parte materiae in qua forma inducitur, eo quod non est removibilis a contrarietate pugnante.
Ad aliud dicendum, quod pugna carnis ad spiritum tripliciter consideratur, scilicet, in causa quae est fomes originalis peccati, et appetitus contrarii: et hanc causam peccatum induxit, et non Deus. Si autem consideretur ut peena, tunc est a Deo juste pro peccato ipsam infligente, etsic ulique bona est, quia justa est: et omne quod justum est, bonum est, ut dicit Augustinus. Tertio, consideratur in causa dissolutionis corporis, et sic fit a principiis pugnantibus in corpore, que inducit corruptionem ex defectu materia, et sic ex privatione quae est in materia incidit praeter intentionem agentis et nature. Et hoc est quod dicit Dionysius, quod non corrumpitur quid existentium nreundum quod existens : sed circa exitens corrumpuntur modi, commensurationes, et harmonie ex infirmitate proprii habitus.
An id quod objicitur de malo, dicendum quod malum non habet causam unde sit, sed habet causam unde incidat pricter intentionem cause, et praeter hoc quod agat ad illud : quia ad illud quod nihil est, agi non potest. Liberum enim urbitrium potentia activa est, et secundum quod conjungitur his quae informant actus, sic fiunt actus ejus : et si conjunzitur in deliberando cum conversione ad honum nature, fit actus ejus inductivus illius boni, et habet hoc bonum finem : ni autem conjungitur cum bono virtutis politics, erit actus ejus informatus ab illo bono : et si conjungitur actus ejus hono gratia, erit iteruam habens formam et finem illud bonum: si autem non conjungitur alicui horum, sed potius deflectitur ab omnibus his, tunc incidet peccatum ex infirmitate et privatione eorum qua ad opus rectum exigebantur.
Si autem quaeritur, quae sit causa defletionis illius? Dicendum cum Augustino, quod est conversio ad bonum commutahile, non secundum quod bonum est, nec secundum quod commutabile est, sed secundum quod ponitur finis ultimus appetitus liberiarbitrii : sic enim abstrahit ab eo quod est vere finis : etideo etiam ista conversio non causat malum secundum quod est ens, id est, secundum quod conversio estadbonum commutabile, sed potius secundum quod est abstrahens a fine incommutabilis boni, et hoc est privatio : et ideo malum non habet principium nisi deficiens. Et de hoc in libro secundo plura dicentur,
Ad hoc autem quod objicitur, quod secundum hoc malum nihil est, et Deus puniens peccatum vel malum, pro nihilo punit, Dicendum, quod licet nulla essenlia sit, tamen nonnullam essentiam ponit : privatio enim qué nulla essentia est, supponit tamen materiam deformatam in carentia habitus debiti. Ita malum et peccatum licet in eo quod hujusmodi, nulla essentia sint, supponunt tamen actum defurmatum privatione habitus et finis debiti : et 1deo pro illo, cum sit in potestate nostra, merito punitur peccator.
On this page