Text List

Articulus 24

Articulus 24

An divinae sapientiae convenienter attribuantur possessio, conceptio, parturitio, etc., quae sibi attribuit sapiens ?

ARTICULUS XXIV. An divinae sapientiae convenienter attribuantur possessio, conceptio, parturitio, etc., quae sibi attribuit sapiens ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit: "Sanctus, sanctus, sanctus, etc." Super hoc enim accipienda est diffinitio sanctitatis posita in libro de Divinis nominibus, ubi sic dicit: Sanctitas est ut secundum nos dicatur ab omni immunditia libera, et perfecta, et omnino immaculata munditia sive puritas. Deinde accipiatur expositio auctoritatis inductee de Proverbiis, bi, Dominus possedit me in initio viarum suarum, etc.

1. Videtur enim non convenire : quia possessio rerum est extrinsecarum, et hoc non convenil sapientiae.

2. Praeterea, Qualiter conveniat e1 ab eterno ordinari: ordo enim ponit prius et posterius dignitate, vel causa, vel loco, vel tempore: et nullum horum Filio convenit in comparatione ad Patrem.

3. Praeterea, Ad quid refertur conceptio ejus, et parturilio ? Ista enim sunt proprietates generationis carnalis, quae in divina generatione non conveniunt.

4, Praeterea, Quid vocat cardines orbis terrarum ?

5. Item, Quid est appendere fundamenta terre ?

6. Praeterea, Quid est sapientiam delectari ludendo coram Patre per singulos dies ?

Responstio ad primum, quod possessio transsumitur ad Filium secundum quod est ars Patris plena rationum omnium viventium: possessio enim habetur ad natum. In hoc ergo notat distinctionem Dei ab aliis artificibus, quos artem non habentes ad manum oportet meditari super partes materie, et cogitare super instrumenta: quod non requirit sapientia divina.

Ap a.tup dicendum quod ly, ordinata, dicit duo, scilicet ordinem nature qui est in divinis, quo alter est ex altero, non quo alter est prior altero: et ponit etiam causalitatem sapientie ut artis ad artificiatum in tempore, sicut causa eterna ordinatur ad causatum in tempore: et sic cessat objectio.

Conceptio autem sapientie dicit clausionem Filii in eadem substantia cum Patre. Parturitio autem dicit modum exeundi ab aeternis rationibus in res creatas quae exeunt ab arte illa.

Carpines autem sunt in quibus volvitur mundi conservatio: ut actio primarum qualitatum reducatur ad motum diversum in ccelo, et motus diversus reducatur ad motum primi mobilis unum, et ille motus ulterius reducatur ad primum movens, quod in se stabile manens dat cuncta moveri. In istis enim principis tamquam quibusdam cardinibus volvitur totus mundus, tam in motu locali supercelestium, quam in motu generationis et alterationis et augmenti et diminutionis generabilium et corruptibilium.

Ad aliud dicendum, quod appendere est librare per naturam ad centrum primi mobilis. /undare autem est speciem terre per naturam in loco medio generari et conservari, et ad illum per naturam moveri.

Devecrari autem coram Patre est ab omni opere requiescere in seipsa. Ludere autem est mire sapientie rationes in illustratione cujuslibet creature producere : quia dics est, quando per lucem sapienti res cognita producitur : eo quod etsi quaedam in natura permixta sint tenebris privationis, tamen in ipsa sapientia sunt in ratione plenae lucis et diei.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 24