Articulus 25
Articulus 25
Quomodo intelligitur hoc quod dicitur, Tu, Bethlehem ?
Deinde quaeritur de expositione auctoritatis Michwe: "Tu, Bethlchem, etc." Dicendum, quod sensus est : Parvulus quidem es spatio et numero habitatorum in millibus Juda, hoc est, in Juda in quo sunt tot millia habitatorum vel vicu- lorum : tamen magnus vicus es dignitate : quia ex te, etc.
"A diebus." Pluraliter dicitur, "A diebus," non quod aeternitas habeat partem, ut infra probabitur : sed dici- (ur in comparatione ad res temporales, ut sit sensus : A diebus, id est, ab aeterno, respectu cujus in temporali re accipiuntur multi dies.
Irem nota, quod auctoritates induct in hoc capitulo, Trinitatem innuunt novem modis. Primo, ex consignificato numeri pluralis, sicut, Elohim vel dit. Secundo, ex propriis nominibus personarum, sicut, Verbo Domini, etc. : in quo Verbum, et Spiritus nominantur. Tertio, ex ordine verborum, ut illa, Benedicai nos Deus, Deus, ubi bis immediate conjungitur: quia Filius Deus a solo est Patre Deo. Et postea subjungitur tertio, Deus, ut notetur Spiritus sanctus Deus esse ab utroque. Quarto, anumero terminorum, sive dictionum positarum ad laudandum Deum. Sic dicit: Sanctus, sanctus, sanctus. Non enim posset esse aliaratio quare ter diceret, et non pluries, quam Trinitas personarum. Quinto, ex actu personali, sicut, Dominus dixit ad me: Filius meus, etc. Generare enim proprium actum dicit, quo persona est persona. Sexto, ex proprietate personali, cum dicitur, Generationem ejus quis enarrabit ? Generalio enim passiva proprietas est personalis Filui. Septimo, per appropriata, sicut illa, Dominus possedit me, etc., ubi appropriata Filii ponuntur. Octavo, ex ordine generations aeterne ad creationem creature in tempore, sicut in illa, go ex ore Allissimi prodivi, etc. Nono ct ultimo, ex ordine generationis aeterne ad temporalem ejusdem Filn generationem, ut in illa, 7, Bethlehem, etc.
On this page